ダマスス1世d. 384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum IX, Prooemium 第IX項 冒頭

Pope Damasus I · Epistolae et decreta · PL 13, 372B · 6 sectiones

Epistolae et decreta 9.0.1

1

Dilectissimo filio Hieronymo Damasus. Dormientem te, et longo jam tempore legentem potius, quam scribentem, quaestiunculis ad te missis excitare disposui: non quo et legere non debeas; hoc enim veluti quotidiano cibo alitur et pinguescit oratio: sed quod lectionis fructus sit iste, si scribas.

PL 13, 372B

いとも愛する子ヒエロニュムスへ、ダマスス。汝が眠っており、すでに長い間、書くよりもむしろ読んでばかりいるので、汝に送った小さな問いによって、汝を目覚めさせようと私は決めた。汝が読むべきでないというのではない。毎日の食物のように、これによって言論は養われ、肥えるからである。しかし、書くなら、それが読書の実りとなるのである。

Epistolae et decreta 9.0.2

2

Itaque quoniam et heri tabellario ad me remisso, nullas te jam epistolas habere dixisti, exceptis his, quas aliquando in heremo dictaveras, quasque tota aviditate legi atque descripsi; et ultro pollicitus es te furtivis noctium operis aliquas, si vellem, posse dictare; libenter accipio ab offerente, quod rogare volueram, etiam si negasses.

PL 13, 372B

それゆえ、昨日も使者を私のもとへ送り返したとき、汝は、かつて荒れ野で口述したもの、私が全き熱心さで読み、書き写したもののほかには、もう手紙を持っていないと言った。また、進んで、私が望むなら、夜の盗んだ時間の仕事でいくつか口述できると約束した。私は、たとえ汝が断っていても願おうとしていたことを、申し出た者から喜んで受け取る。

Epistolae et decreta 9.0.3

3

Neque vero ullam puto digniorem disputationis nostrae confabulationem fore, quam si de Scripturis sermocinemur inter nos; id est, ut ego interrogem, tu respondeas. Qua vita nihil puto in hac luce jucundius; quo animae pabulo omnia mella superantur.

PL 13, 372C

実際、聖典について互いに語り合うこと、すなわち私が尋ね汝が答えること以上に、我々の議論にふさわしい語らいはないと私は思う。この世で、この生活ほど楽しいものはないと私は思う。魂の糧として、これはすべての蜜に勝る。

Epistolae et decreta 9.0.4

4

Quam dulcia, inquit Propheta, gutturi meo eloquia tua, super mel ori meo. Nam cum idcirco, ut ait praecipuus orator, homines a bestiis differamus, quod loqui possumus: qua laude dignus est, qui in ea re caeteros superat, in qua homines bestias antecellunt?

PL 13, 372C

「汝の言葉は、わが喉にいかに甘いことか、わが口には蜜にもまさる」と預言者は言う。優れた弁論家が言うように、我々が言葉を語ることができるがゆえに人間は獣と異なるのだとすれば、人間が獣にまさるそのことにおいて他の者にまさる者は、いかなる賞賛に値することか。

Epistolae et decreta 9.0.5

5

Accingere igitur, et mihi quae subjecta sunt dissere, servans utrobique moderamen, ut nec proposita solutionem desiderent, nec epistola brevitatem.

PL 13, 372D

それゆえ、身を引き締めて、下に添えたことを私に論じてほしい。どちらの面でも節度を守り、提示された問いが解決を欠くことも、書簡が簡潔さを欠くこともないようにせよ。

Epistolae et decreta 9.0.6

6

Fateor quippe tibi, eos quos mihi jam pridem Lactantii dederas libros, ideo non libenter lego, quia et plurimae epistolae hujus usque ad mille spatia versuum tenduntur, et raro de nostro dogmate disputant: quo fit, ut et legenti fastidium generet longitudo; et si qua brevia sunt, scholasticis magis sint apta, quam nobis, de metris, et regionum situ et philosophis disputantia.

PL 13, 372D

実のところ、汝がかつて私にくれたラクタンティウスの書を、私が喜んで読まないのは、その書簡の多くが千行に及ぶほど長く、我々の教義についてはまれにしか論じていないからだと、汝に打ち明ける。そのため、長さは読む者に倦怠を生み、短いものがあっても、韻律や地方の位置や哲学者について論じるものなので、我々よりも学究の徒に適している。