Epistolae et decreta 4.24.1
Quod si quis patiatur, Deum Patrem dicens, et Deum Filium ejus, et Deum Spiritum sanctum, Deos dici, et non Deum propter unam divinitatem et potentiam, quam credimus esse, et scimus, Patris, et Filii, et Spiritus sancti: Deum, subtrahens autem Filium, aut Spiritum sanctum, ita solum existimet esse Deum Patrem, dici, aut credi unum Deum: anathema sit.
PL 13, 364Aもし誰かが、父なる神と、その子なる神と、聖なる霊なる神を言いながら、〔彼らが〕神々と呼ばれることを容認し、父と子と聖なる霊の、我々が信じ、また知る一つの神性と能力のゆえに、〔一人の〕神と呼ばれることを容れず、あるいは、子や聖なる霊を除いて、父なる神のみが神であると考え、唯一の神と呼ばれ、また信じられるとするなら、その者は破門されよ〔句読が乱れ、「Deum」の係りが定かでない。「神々と呼ばれることを容認し、一人の神と呼ばれることを容れない」と取った〕。
Epistolae et decreta 4.24.2
Nomen namque deorum, et angelis, et sanctis omnibus a Deo est impositum, et donatum; de Patre autem, et Filio, et Spiritu sancto, propter unam aequalem divinitatem, non nomen deorum, sed Dei nobis ostenditur, atque indicatur: ut credamus, quia in Patre, et Filio, et Spiritu sancto solum baptizamur, et non in archangelorum nominibus, aut angelorum, quomodo Haeretici, aut Judaei, aut etiam Gentiles dementes faciunt.
PL 13, 364A神々という名は、天使にもすべての聖なる者たちにも、神によって与えられ、授けられたものである。しかし、父と子と聖なる霊については、等しい一つの神性のゆえに、神々という名ではなく、神という名が我々に示され、指し示されている。それは、我々が、父と子と聖なる霊においてのみ洗礼を受け、異端者、ユダヤ人、あるいは狂った異邦人さえもが行うように、大天使や天使の名において〔洗礼を受ける〕のではないと信じるためである。
Epistolae et decreta 4.24.3
Haec ergo est salus Christianorum, ut credentes Trinitati, id est Patri, et Filio, et Spiritui sancto, in ea veram solamque unam divinitatem, et potentiam ac majestatem et substantiam eamdem sine dubio credamus, ut aeternam attingere mereamur ad vitam.
PL 13, 364Bそれゆえ、これがキリスト教徒の救いである。三位一体、すなわち父と子と聖なる霊を信じる我々が、その中に、真実で唯一の神性と、同じ能力、威厳、実体を、疑いなく信じ、永遠の生命に到達するにふさわしい者とされるためである。