ダマスス1世d. 384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum II 第II項

Pope Damasus I · Epistolae et decreta · PL 13, 350A · 22 sectiones

Epistolae et decreta 2.0.1

1

FRAGMENTUM PRIMUM. ITEM EX PARTE DECRETI. I. Ea gratia, fratres, Jericho illa, quae figura est saecularium voluptatum, conclamata concidit, nec resurgit; quia omnes uno ore unius virtutis, unius majestatis, unius divinitatis, unius usiae dicimus divinitatem: ita ut inseparabilem potestatem, tres tamen asseramus esse personas, nec redire in se aut minui, ut plerique blasphemant, sed semper manere; nec potentiae gradus quosdam ortusque tempora disparata; nec prolativum, ut generationem ei demas; nec imperfectum, ut ad personam aut Patris natura, aut divinitatis ei plenitudo defuerit; nec dissimilem opere Filium, nec dissimilem potestate, aut per universa dissimilem: nec subsistere aliunde, sed de Deo natum, nec falsum de Deo vero, sed Deum verum de Deo vero esse generatum, lumen verum de vero lumine; ne minutum aut diversum putetur: quod unigenitus habet splendorem lucis aeternae quia naturae ordine neque sine splendore lumen; neque splendor potest esse sine lumine: imaginem quoque Patris, ut eum qui viderit, viderit et Patrem.

PL 13, 350A

第一断片。同じく教令の一部から。I. 兄弟たちよ、世俗の快楽の象徴であるあのエリコが、鬨の声を浴びて崩れ落ち、もはや立ち上がらないのは、次のゆえである。すなわち、我々は皆、一つの口で、その神性が一つの力、一つの威厳、一つの神性、一つのウーシア(実体)のものであると言うからである。そのように、分かたれぬ権力を〔言いつつ〕、しかし三つのペルソナがあると我々は主張する。また、〔神性が〕自らに還ることも、多くの者が冒瀆して言うように減ることもなく、常にとどまること、力に何らかの段階があることも、始まりの時が異なることもないこと、〔子が〕発出されたものではないこと――それでは子から生成を奪うことになる――、不完全なものでもないこと――ペルソナにおいて父の本性が、あるいは神性の充満が欠けていたかのように――、働きにおいて〔父に〕似ない子でも、権力において似ない子でも、あらゆる点で似ない子でもないこと、どこか他から存立するのではなく、神から生まれたこと、真の神から偽りの神が〔生まれた〕のではなく、真の神が真の神から生み出され、真の光が真の光から〔生み出された〕ことを〔主張する〕。それは、〔子が〕小さくされた者、あるいは異なる者と見なされぬためである。独り子は永遠の光の輝きを持つが、それは本性の秩序において、輝きなしに光はなく、光なしに輝きもありえないからである。また〔子は〕父の像でもあって、それは、子を見た者は父をも見たことになるためである。

Epistolae et decreta 2.0.2

2

Eumdem redemptionis nostrae gratia processisse de Virgine; ut perfectus homo pro perfecto qui peccaverat homine nasceretur.

PL 13, 351B

また、〔我々は主張する〕、同じ者が我々の贖いのためにおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から出たこと、罪を犯した完全な人に代わって、完全な人として生まれるためであったことを。

Epistolae et decreta 2.0.3

3

Ergo, fratres, asseramus Dei Filium et perfectum hominem suscepisse Spiritum quoque sanctum increatum, atque unius majestatis, unius usiae, unius virtutis cum Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo fateamur.

PL 13, 351B

それゆえ、兄弟たちよ、神の子が完全な人を受けたと主張しよう〔底本の句読では「完全な人を」の後で切れない。ここで切って読んだ〕。また、聖なる霊をも被造されていない者、父なる神および我々の主イエス・キリストと、一つの威厳、一つのウーシア、一つの力を共にする者と告白しよう。

Epistolae et decreta 2.0.4

4

Neque enim creaturae dignus injuria est, qui emissus est ut crearet, sicut propheta sanctus astruxit dicens: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur: deinde alius item posuit: Spiritus divinus qui fecit me: qui in operatione ac peccatorum remissione connectitur.

PL 13, 351B

というのも、創造するために遣わされた者が、被造物とされる不正な扱いにふさわしいはずはないからである。聖なる預言者がこう言って論じたとおりである。「汝の霊を送れ、さすれば〔万物は〕造られる」。さらに別の者もこう記した。「私を造った神的な霊」と。〔この霊は〕働きにおいても、罪の赦しにおいても、〔父と子に〕結ばれている。

Epistolae et decreta 2.0.5

5

Haec est, fratres dilectissimi, fides nostra; quam quisque sequitur, noster est particeps. Discolor corpus membra deformat. His nos communionem damus, quoniam ( f. qui nostram aut qui istam) in omnibus sententiam probant.

PL 13, 351B

兄弟たち、いとも愛する者たちよ、これが我々の信仰である。これに従う者は誰でも、我々の仲間である。まだらな体は肢体を醜くする。我々はこの者たちに交わりを与える。彼らはすべての点で見解を是認するからである(おそらく「我々の見解を是認する者」または「この見解を是認する者」)。

Epistolae et decreta 2.0.6

6

Absit ut fides pura variis coloribus adsuatur. Illud praeterea cavendum monemus, ne canonicus ordo in sacerdotum vel clericorum ordinationibus negligatur, aut praevaricatoribus ejus impartiatur facile communio, ut de reliquis peccando incentiva tribuatur.

PL 13, 352A

純粋な信仰が、さまざまな色で継ぎ合わされることは断じてあってはならない。さらに、次のことに用心するよう我々は勧告する。司教や聖職者の叙階において教会法の秩序が蔑ろにされないこと、あるいはそれに背く者たちに、たやすく交わりが与えられないこと。他の者たちにまで、罪を犯す誘因が与えられることになるからである。

Epistolae et decreta 2.0.7

7

Haec igitur de nostro fuerant intimanda judicio. Caeterum quod ad removendas vestrae dilectionis spectat injurias, nec frater noster Dorotheus presbyter explicare, omnia vivaciter praetermittit, nec nixus ( f. nisus) nostri, ut ipse testis est, defuerunt.

PL 13, 352A

こうしたことは、我々の判断として伝えておくべきであった。しかし、諸君の愛が受けた不正を取り除くことに関しては、我々の兄弟である司祭ドロテウスが、すべてを熱心に説明することを怠ることはない〔「explicare」と「omnia」の係りが定かでない。「すべてを説明することを怠らない」と取った〕。我々の努力も(おそらく「nisus」)、彼自身が証人であるように、欠けてはいなかった。

Epistolae et decreta 2.0.8

8

FRAGMENTUM II. ITEM EX PARTE DECRETI. Illud sane miramur, quod quidam inter nostros dicantur, qui licet de Trinitate piam intelligentiam habere videantur, de sacramento tamen salutis nostrae ignorantes virtutes Scripturasque, et recta non sentiant.

PL 13, 352A

第二断片。同じく教令の一部から。我々の中に、三位一体について敬虔な理解を持つと見えながら、我々の救いの秘義については、〔その〕力も聖典も知らず、正しく考えない者たちがいると言われることを、我々は実に驚いている。

Epistolae et decreta 2.0.9

9

Asserunt enim dicere, Dominum ac Salvatorem nostrum ex Maria Virgine imperfectum, id est, sine sensu hominem suscepisse. Heu! quanta erit Arianorum in tali sensu vicinitas!

PL 13, 352B

彼らは、我々の主にして救い主が、おとめマリアから不完全な人、すなわち知性なき人を受けたと言い張っているからである。ああ、このような考えにおいて、アレイオス派との近さは何と大きいことか。

Epistolae et decreta 2.0.10

10

Illi imperfectam divinitatem in Dei filio dicunt: isti imperfectam humanitatem in hominis filio mentiuntur. Quod si utique imperfectus homo susceptus est, imperfectum Dei munus est, imperfecta nostra salus; quia non est totus homo salvatus.

PL 13, 352B

彼らは神の子において神性が不完全であると言い、この者たちは人の子において人性が不完全であると偽る。もし実際に不完全な人が受けられたのなら、神の賜物は不完全であり、我々の救いも不完全である。人が全体として救われたのではないことになるからである。

Epistolae et decreta 2.0.11

11

Et ubi erit illud dictum Domini, Venit filius hominis salvare quod perierat totum? id est, in anima et in corpore, in sensu atque in tota substantia suae naturae. Si ergo totus homo perierat, necesse fuit ut id quod perierat, salvaretur.

PL 13, 353A

では、主のあの言葉はどこにあるのか。「人の子は、失われていた全体を救うために来た」と。すなわち、魂においても肉体においても、知性においても、その本性の全実体においてである。それゆえ、人が全体として失われていたのなら、失われていたものが救われることが必要であった。

Epistolae et decreta 2.0.12

12

Si autem sine sensu salvatus est, jam contra Evangelii fidem invenietur non totum quod perierat esse salvatum: cum alio loco ipse Salvator dicat: Irascimini mihi, quia totum hominem salvum feci.

PL 13, 353A

しかし、もし知性なしに救われたのなら、失われていたものが全体としては救われなかったことが、福音の信仰に反して見いだされることになろう。別の箇所で救い主自身がこう言っているのに。「汝らは私に怒っている。私が人を全体として救ったからだ」。

Epistolae et decreta 2.0.13

13

Quid quod ipsius principalis delicti et totius perditionis summa in hominis sensu consistit; primum enim sensus hominis eligendi boni malique si non perisset, non moreretur.

PL 13, 353A

さらに言えば、まさにその根源的な罪と全き滅びの総体は、人の知性に存するのではないか。善悪を選ぶ人の知性がまず滅びていなかったなら、人は死ななかったはずだからである。

Epistolae et decreta 2.0.14

14

Quomodo ergo praesumeretur in finem salvari minime debuisse, quod ante omnes peccasse cognoscitur; nos autem, qui integros ac perfectos salvatos nos scimus, secundum catholicae Ecclesiae professionem, perfectum Deum perfectum suscepisse hominem profitemur.

PL 13, 353A

それゆえ、すべての者に先んじて罪を犯したと知られるものが、終わりに至って救われてはならなかったなどと、どうして想定できようか。我々は、自分が完全に、全体として救われたと知っているので、公同の教会の宣言に従い、完全な神が完全な人を受けたと告白する。

Epistolae et decreta 2.0.15

15

Quapropter date operam, ut intelligentia sanae doctrinae etiam eorum sensus salventur, qui adhuc sensum salvatum esse non credunt. ITEM EX PARTE DECRETI.

PL 13, 353B

それゆえ、健全な教えの理解によって、知性がなお救われたと信じない者たちの知性までもが救われるよう、努めよ。同じく教令の一部から。

Epistolae et decreta 2.0.16

16

Non nobis quidquam suppetere facultatis, quatenus vobis nostra opera vel parvum refrigerium possint afferre: licet magnum ex hoc, beatissimi, solatium capiatis, si integritatem fidei nostrae noscentes, in unum sensum vos congruere gloriemini; et satis atque abunde, ut convenit, praesumatis pro membris nos esse sollicitos.

PL 13, 353B

我々には、我々の働きによって、諸君にささやかな安らぎすらもたらせるような力は何もない〔と我々は言う〕。とはいえ、いとも祝福された者たちよ、諸君がこれによって大きな慰めを得ることはありうる。我々の信仰の完全さを知って、一つの思いに諸君が一致していることを誇り、また、我々が〔諸君という〕肢体のために気遣っていることを、十分すぎるほど、当然のこととして見込んでよいのである。

Epistolae et decreta 2.0.17

17

Ut enim Nicaeni concilii fidem inviolabilem per omnia retinentes, sine simulatione verborum aut sensu corrupto, nullo modo Spiritum sanctum separamus; sed perfectum in omnibus virtute, honore, majestate, deitate, cum Patre conveneramur et Filio: itaque etiam plenitudinem Dei Verbi, non prolativi, sed nati, neque in Patre remanentis, ut non sit, sed ex aeterno in aeternum subsistentem, perfectum, id est integrum hominem assumpsisse et salvasse confidimus.

PL 13, 353B

というのも、我々がニカイアの教会会議の信仰をあらゆる点で侵されぬまま保ち、言葉を偽らず、意味を歪めることなく、聖なる霊をいかなる仕方でも切り離さず、力、栄誉、威厳、神性のすべてにおいて完全な者として、父と子とともに崇めるように〔底本は conveneramur。veneramur(崇める)と読む〕、そのように、神の言葉の充満――発出されたものではなく生まれた者であり、父のうちにとどまって存在しないのではなく、永遠から永遠へと存立している――が、完全な、すなわち欠けのない人を取り、救ったと我々は確信するからである。

Epistolae et decreta 2.0.18

18

Explicit haec epistola, vel expositio synodi Romanae habitae sub Damaso papa, et transmissa ad Orientem; in qua omnis Orientalis Ecclesia, facta synodo apud Antiochiam, consona fide credentes, et omnes ita consentientes eidem superexpositae fidei, singuli sua subscriptione confirmant.

PL 13, 353C

この書簡、あるいはダマスス教皇のもとで開かれ東方に送られたローマ会議の説明は、ここで終わる。この説明に対して、アンティオキアで会議を開いた東方の全教会が、一致した信仰をもって信じ、皆が上に述べたこの信仰にこのように同意して、一人一人が自らの署名で確認している。

Epistolae et decreta 2.0.19

19

Meletius episcopus Antiochenus consentio omnibus supra scriptis, ita credens et sentiens: et si quis praeter haec sentit, anathema sit.

PL 13, 353C

アンティオキアの司教メレティオスは、上に書かれたすべてに同意する。そう信じ、そう考える。もしこれ以外のことを考える者があれば、その者は破門されよ。

Epistolae et decreta 2.0.20

20

Eusebius episcopus Samosatenus consentio omnibus supra scriptis, ita credens et sentiens: et si quis praeter haec sentit, anathema sit.

PL 13, 353D

サモサタの司教エウセビオスは、上に書かれたすべてに同意する。そう信じ、そう考える。もしこれ以外のことを考える者があれば、その者は破門されよ。

Epistolae et decreta 2.0.21

21

Pelagius episcopus Laudicenus consentio omnibus supra scriptis, ita sentiens et credens: et si quis praeter haec sentit, anathema sit. Zenon episcopus Tyri ut supra credo et subscripsi. Eulogius episcopus Edessenus similiter credo et subscripsi.

PL 13, 353D

ラオディケイアの司教ペラギオス〔底本は Laudicenus。ラオディケイアの意と取る〕は、上に書かれたすべてに同意する。そう考え、そう信じる。もしこれ以外のことを考える者があれば、その者は破門されよ。テュロスの司教ゼノンは、上のとおり信じ、署名した。エデッサの司教エウロギウスも、同様に信じ、署名した。

Epistolae et decreta 2.0.22

22

Bematius de Mallo civitate similiter credo et subscripsi. Diodorus episcopus de Tarso ut supra et subscripsi. Similiter et alii CXLVI Orientales episcopi subscripserunt, quorum subscriptio in authenticum hodie in archivis Romanae Ecclesiae tenetur. Explicit synodus Romana et Antiochensis.

PL 13, 354A

マッロス市のベマティウスも、同様に信じ、署名した。タルソスの司教ディオドロスも、上のとおり〔信じ〕署名した。同様に、ほかの東方の司教146人も署名した。その署名は、原本として今日もローマの教会の文書庫に保管されている。ローマとアンティオキアの会議はここで終わる。