Epistolae et decreta 7.0.1
[0369] Quod vestra charitas debitam sedi apostolicae reverentiam tribuit, filii honoratissimi, vobis ipsis quoque maximo sane honori est.
PL 13, 370B諸君の愛が、使徒の座に当然の敬意を捧げていることは、いとも尊ぶべき子らよ、諸君自身にとっても大きな名誉である。
Epistolae et decreta 7.0.2
Nam tametsi sancta Ecclesia, in qua sanctus Apostolus sedens nos docuit quo pacto illius gubernacula, quae suscepimus, tractanda sint, nobis primae partes deferuntur: tamen confitemur, nos illo dignitatis gradu longe inferiores esse.
PL 13, 372Bというのも、聖なる教会――聖なる使徒がそこに座して、我々が引き受けたその舵をどのように扱うべきかを教えた教会――において、最初の役割が我々に与えられているとはいえ、我々はその品位の段階よりはるかに劣っていると告白するからである。
Epistolae et decreta 7.0.3
Verum ob hanc causam omnibus modis laboramus, uti ad gloriam beatitudinis ejus, si qua ratione possimus, tandem aliquando perveniamus.
PL 13, 372Bしかし、この理由のために、我々はあらゆる仕方で努めている。何らかの方法で可能であれば、ついにはいつか、その〔使徒の〕至福の栄光に達することができるように。
Epistolae et decreta 7.0.4
Sciatis velim, fratres, nos Timotheum illum profanum, Apollinaris haeretici discipulum, cum impio suo dogmate jampridem abdicasse; et ob eam causam credimus, reliquias ejus nihil in posterum momenti habituras.
PL 13, 372B兄弟たちよ、我々が、あの瀆聖の者ティモテオス、異端者アポリナリオスの弟子を、その不敬な教説とともに、とうに放逐したことを、諸君に知ってほしい。それゆえ、彼の残党も、今後は何の重みも持たなくなると我々は信じる。
Epistolae et decreta 7.0.5
Quod si antiquus ille serpens, semel atque iterum ictus, ad suam ipsius poenam augendam revixerit, et extra Ecclesiam ejectus, nonnullos etiamnum fideles suis mortiferis venenis, quibus eos tentare aggreditur, ad exitium trahere non cesset, vos hanc ejus astutiam velut pestem quamdam declinate, et recordamini sedulo tum fidei ab apostolis traditae, tum hujus vel maxime quae est a sanctis Patribus in concilio Nicaeno scriptis prodita: inque ea gradum firme defigentes, immobiles perstate: et ne posthac sustinete, ut vel clerici vestri, vel laici inanes sermones, quaestionesque obscuras audiant.
PL 13, 372Bしかし、もし、あの古い蛇が、一度ならず打たれながら、自らの罰を増すために生き返り、教会の外に投げ出されてもなお、なにがしかの信徒たちを、彼らを誘惑しようと企てる己の致命の毒によって、滅びへ引き込むことをやめないなら、諸君はその狡知を、いわば疫病のように避けよ。そして、使徒たちから伝えられた信仰を、とりわけ、聖なる教父たちがニカイアの教会会議で書き記して伝えたこの信仰を、熱心に思い起こせ。その信仰に足場を固く据えて、動かずに立ち続けよ。今後、諸君の聖職者であれ平信徒であれ、空しい言説や不明瞭な論議を聞くことを、許してはならない。
Epistolae et decreta 7.0.6
Jam non semel formulam edidimus, ut qui se christianum profiteatur, illud teneat, quod ab apostolis traditum est; quippe divinitus Paulus sic loquitur: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit.
PL 13, 372Bすでに一度ならず、我々は定式を示した。キリスト教徒を自認する者は、使徒たちから伝えられたものを保たねばならない、と。パウロが神的な霊感によってこう語るとおりである。「もし誰かが、汝らが受けたものに反することを、汝らに福音として告げるなら、その者は破門されよ」。
Epistolae et decreta 7.0.7
Nam Christus Filius Dei, Dominus noster, generi humano per passionem suam plenissimam salutem reddidit, ut totum hominem peccatis implicatum ab omni peccato liberaret.
PL 13, 372B実に、神の子、我々の主キリストは、その受難によって人類に完全な救いを返し、罪にからめとられた人を全体として、すべての罪から解放した。
Epistolae et decreta 7.0.8
Hunc si quis aut imperfectam humanitatem, aut imperfectam divinitatem habuisse dixerit, spiritu diaboli completus, se filium gehennae ostendit.
PL 13, 372B彼に、不完全な人性、あるいは不完全な神性があったと言う者は誰であれ、悪魔の霊に満たされて、自らがゲヘナの子であることを示す。
Epistolae et decreta 7.0.9
Itaque quid est, cur abdicationem Timothei a me rursus requiratis, qui etiam hic judicio sedis apostolicae, Petro quoque episcopo Alexandriae praesente, abdicatus est una cum magistro suo Apollinare, qui item in die judicii debitas poenas et supplicia persolvet.
PL 13, 372Bそれゆえ、ティモテオスの放逐を、諸君がなぜ私に再び求めるのか。彼は、この地でも、アレクサンドリアの司教ペトロも居合わせるなか、使徒の座の判断によって、その師アポリナリオスとともに放逐されたのである。アポリナリオスもまた、裁きの日に、当然の罰と刑罰を支払うであろう。
Epistolae et decreta 7.0.10
Quod si ille, qui veram spem in Christum una cum fidei confessione mutarit, velut spem quamdam salutis retinens, alios quosdam, qui sunt leviores, ad suam perducat sententiam; sciant illi, se propterea cum eo similiter perituros, quod animum aliquando induxerint Ecclesiae canoni repugnare. Deus vos, filii honoratissimi, servet incolumes.
PL 13, 372Bしかし、キリストへの真の希望を、信仰の告白とともに変えてしまったあの者が、いわば救いの何らかの希望を保っているかのように、より軽薄な何人かを自分の見解に引き込むとしても、その者たちは、教会の規範に逆らおうと一度でも心に決めたがゆえに、彼とともに同じように滅びることを知るがよい。いとも尊ぶべき子らよ、神が諸君を無事に守るように。