ダマスス1世d. 384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum XI 第XI項

Pope Damasus I · Epistolae et decreta · PL 13, 374B · 5 sectiones

Epistolae et decreta 11.0.1

1

Post has omnes propheticas, et evangelicas, et apostolicas, quas superius deprompsimus Scripturas, quibus Ecclesia catholica per gratiam Dei fundata est, etiam intimandum putavimus, quod quamvis per orbem catholicae diffusae Ecclesiae, quasi unus thalamus Christi sit, sancta tamen Romana Ecclesia nonnullis synodicis constitutis, caeteris Ecclesiis praelata est: sed et evangelica voce Domini Salvatoris nostri primatum obtinuit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni coelorum; et quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelo.

PL 13, 374B

公同の教会が神の恩寵によってその上に築かれた、預言の、福音の、使徒の聖典のこれらすべてを、先に我々が提示したのちに、さらに次のことも知らせるべきだと我々は考えた。世界中に広がった公同の教会は、いわばキリストのただ一つの婚礼の部屋であるが、それでも聖なるローマの教会は、いくつかの教会会議の定めによって、ほかの諸教会に優先させられた。しかもそれにとどまらず、我々の主にして救い主の福音の声によって、首位を得たのである。「汝はペトロである。私はこの岩の上に私の教会を建てる。冥界の門もこれに打ち勝たない。また私は汝に天の王国の鍵を与える。汝が地上で縛るものは何であれ、天でも縛られており、汝が地上で解くものは何であれ、天でも解かれている」。

Epistolae et decreta 11.0.2

2

Addita etiam est societas beatissimi Pauli apostoli, vasis electionis, qui non diverso, sicuti haeretici garriunt, sed uno tempore, uno, eodemque die, gloriosa morte cum Petro in urbe Roma sub Caesare Nerone agonizans, coronatus est: et pariter supradictam Romanam Ecclesiam Christo Domino consecrarunt, aliisque omnibus universo mundo sua praesentia, et venerando triumpho praetulerunt.

PL 13, 374C

さらに、選びの器である、いとも祝福された使徒パウロとの結びつきが加えられた。パウロは、異端者たちが囀るように別々の時にではなく、同じ一つの時、同じ一日に、皇帝ネロのもとのローマ市で、栄光ある死によってペトロとともに闘い、冠を受けた。そして二人は、ともに前述のローマの教会を主キリストに奉献し、自らの臨在と尊ぶべき凱旋によって、全世界のほかのすべての教会に先んじさせた。

Epistolae et decreta 11.0.3

3

Est ergo prima Petri apostoli sedes Romana Ecclesia, non habens maculam, neque rugam, neque aliud hujusmodi.

PL 13, 374C

それゆえ、使徒ペトロの第一の座はローマの教会であり、しみもしわも、そのたぐいのものも持たない。

Epistolae et decreta 11.0.4

4

Secunda autem sedes apud Alexandriam, beati Petri nomine a Marco ejus discipulo atque evangelista consecrata est: ipseque in Aegyptum directus a Petro apostolo, verbum veritatis praedicavit, et gloriosum consummavit martyrium.

PL 13, 374C

第二の座はアレクサンドリアにあり、祝福されたペトロの名によって、その弟子であり福音書記者であるマルコにより奉献された。彼自身は使徒ペトロからエジプトに遣わされ、真理の言葉を宣べ伝え、栄光ある殉教を成し遂げた。

Epistolae et decreta 11.0.5

5

Tertia autem sedes est apud Antiochiam beatissimi sui apostoli Petri, quae habetur honorabilis, eo quod illam primitus, quam Romam venisset, habitaverit, et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exorditum est.

PL 13, 375A

第三の座は、そのいとも祝福された使徒ペトロの座として、アンティオキアにあり、尊いものと見なされている。ペトロがローマに来る前に、まずその地に住んだこと、またそこで初めて、新しい民のキリスト教徒という名が起こったからである。