ダマスス1世d. 384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum I 第I項

Pope Damasus I · Epistolae et decreta · PL 13, 347C · 10 sectiones

Epistolae et decreta 1.0.1

1

EPISTOLA. Damasus, Valerianus, Vitalianus, Aufidius, Pacianus, Victor, Priscus, Innocentius, Abundius, Theodulus, et caeteri qui ad audiendam causam Auxentii, exponendamque fidem, in urbe Roma convenerunt, Episcopis Catholicis per Orientem constitutis in Domino salutem.

PL 13, 347C

書簡。ダマスス、ウァレリアヌス、ウィタリアヌス、アウフィディウス、パキアヌス、ウィクトル、プリスクス、インノケンティウス、アブンディウス、テオドゥルス、およびアウクセンティウスの件を聴き、信仰を説明するためにローマの市に集まったそのほかの者たちが、東方に置かれた公同の司教たちに、主において挨拶を送る。

Epistolae et decreta 1.0.2

2

Confidimus quidem, Sanctitatem vestram Apostolorum instructione fundatam, eam tenere fidem, eamque plebibus intimare, quae a majorum institutis nulla ratione dissentiat. Neque enim aliter Dei sentire convenit sacerdotes, quorum pars est caeteros erudire.

PL 13, 347C

我々は確信している。使徒たちの教えに基づく諸君の聖性は、先人たちの定めといかなる点でも異ならない信仰を保ち、それを民に説き聞かせていると。実際、他の者たちを教えることを務めとする神の司教たちが、これと異なって考えることはふさわしくない。

Epistolae et decreta 1.0.3

3

Sed Gallorum atque Venetensium fratrum relatione comperimus, nonnullos non haeresis studio, neque enim hoc tantum mali cadere in Dei antistites potest, sed inscitia vel ex simplicitate quadam scaevis interpretationibus aestuantes, non satis dispicere, quae magis patrum nostrorum sit tenenda sententia, cum diversa consilia eorum auribus ingerantur.

PL 13, 348B

しかしガリアとウェネティア〔Venetensium の所属は定かでない〕の兄弟たちの報告により、我々は知った。一部の者たちは、異端への熱意からではなく——そのような悪が神の司教たちに及ぶことはありえないのだから——無知により、あるいはある種の単純さから、誤った解釈に揺れ動き、我々の父たちのどの見解をいっそう保つべきか十分に見分けられずにいる。さまざまな意見が彼らの耳に吹き込まれているからである。

Epistolae et decreta 1.0.4

4

Denique Auxentium Mediolanensem hac praecipue causa damnatum esse praescribunt. Par est igitur, universos magistros legis per orbem Romanum paria de lege sentire, nec diversis magisteriis fidem dominicam violare.

PL 13, 348B

そして、ミラノのアウクセンティウスは、とりわけこの理由で断罪されたのだと、彼らは言明している。それゆえ、ローマ世界全体で法の教師たちがすべて、法について等しく考え、異なる教えによって主の信仰を損なわないことが適切である。

Epistolae et decreta 1.0.5

5

Nam cum dudum haereticorum virus, ut nunc iterum coepit obrepere, ac praecipue Arianorum blasphemia pullulare coepisset, majores nostri CCCXVIII episcopi, atque ex urbe sanctissimi episcopi urbis Romae directi, apud Nicaeam confecto concilio, hunc murum adversus arma diabolica statuerunt, atque hoc antidoto mortalia pocula propulsarunt, ut Patrem, Filium, Spiritumque Sanctum unius Deitatis, unius figurae, unius credere oporteret substantiae, contra sentientem alienum a nostro consortio judicantes.

PL 13, 348B

実際、異端者たちの毒が、いままた忍び寄り始めたように、かつて忍び寄り、とりわけアレイオス派の瀆言が芽吹き始めたとき、我々の先人である三百十八人の司教たちと、ローマの市のいとも聖なる司教によって都から遣わされた者たちは、ニカイアで会議を成し遂げ、悪魔の武器に対するこの城壁を据え、この解毒剤によって致死の杯を退けた。すなわち、父と子と聖なる霊を、一つの神性、一つの姿、一つの実体のものとして信じねばならないとし、これに反して考える者は我々の交わりに無縁であると判定したのである。

Epistolae et decreta 1.0.6

6

Quam definitionem salutarem postea aliis tractatibus quidam pervertere et violare tentaverunt.

PL 13, 348C

この救いの定義を、のちにある者たちが、別の論述によって曲げ、損なおうと試みた。

Epistolae et decreta 1.0.7

7

Sed et in ipso exordio ab iisdem ipsis, qui hoc apud Ariminum retractare cogebantur, emendatum hactenus est, ut subreptum sibi alia disputatione faterentur, idcirco quod non intellexissent patrum sententiam apud Nicaeam formatam esse contrarium.

PL 13, 349A

しかし、ほかならぬ最初の段階で、アリミヌムでこれを再検討するよう強いられた当の者たち自身によって、次の程度には訂正されている。すなわち彼らは、〔アリミヌムの決議が〕ニカイアで形づくられた父たちの見解に反することを理解していなかったので、別の論議によって欺き取られたのだと告白したのである。

Epistolae et decreta 1.0.8

8

Neque enim praejudicium aliquod nasci potuit ex numero eorum, qui apud Ariminum convenerunt: cum constet, neque Romanum episcopum, cujus ante omnes fuit expetenda sententia, neque Vicentium, qui tot annos sacerdotium illibate servavit, neque alios hujusmodi statutis consensum aliquem commodasse: cum praesertim, ut diximus, iidem ipsi, qui per impressionem succubuisse videbantur, iidem consilio meliore displicere sibi fuerint protestati.

PL 13, 349A

実際、アリミヌムに集まった者たちの数から、いかなる予断も生じえなかった。ローマの司教——その意見は何よりも先に求められるべきであった——も、長年にわたり司教職を損なわず守ったウィンケンティウス〔底本は Vicentium。ウィンケンティウスと読む〕も、ほかの者たちも、このような決定にいかなる同意も与えなかったことは明らかだからである。ことに、先に述べたとおり、圧力によって屈したと見えた当の者たちが、より良い判断によって、自らこれに不満であると表明したのである。

Epistolae et decreta 1.0.9

9

Unde advertit sinceritas vestra hanc solam fidem, quae apud Nicaeam Apostolorum auctoritate fundata est, perpetua firmitate esse retinendam; hac nobiscum Orientales, qui se catholicos recognoscunt, Occidentalesque gloriari: non longe autem fieri posse credimus, ut qui secus sentiunt, licet hoc ipso conatu a nostra communione exui possint, plebesque eorum erroribus liberatae respirent.

PL 13, 349A

それゆえ諸君の誠実さは気づいている。ニカイアで使徒たちの権威に基づいて据えられたこの信仰のみが、不変の堅固さをもって保たれねばならず、これを我々とともに、自らを公同の者と認める東方の人々も西方の人々も誇りとしていることを。我々は信ずる。異なって考える者たちが、ほかならぬこの試みによって我々の交わりから除かれ、彼らの民が誤りから解放されて息をつくことは、そう遠くないうちに起こりうると〔licet の係りは定かでない。譲歩の「たとえ…でも」と取ると文意が通らないので、除かれうることが許される、の意に解した〕。

Epistolae et decreta 1.0.10

10

Quemadmodum enim poterunt corrigere errata populorum, si ipsos error obsederit? Concinat ergo cum omnibus Dei sacerdotibus et vestrae sententia charitatis: in qua vos fixos atque firmatos ut bene credimus, ita etiam nos vobiscum recte sentire debemus reciprocis sanctitatis vestrae litteris approbare. Ego Sabinus diaconus Mediolanensis legatus de authentico dedi.

PL 13, 349B

実際、誤りそのものが彼ら自身を取り囲んでいるのなら、どうして彼らは民の誤りを正しうるだろうか。それゆえ、諸君の愛の見解もまた、神のすべての司教たちと調和せよ。その見解に諸君が堅く据えられていると我々が信ずるのと同じく、我々も諸君とともに正しく考えていることを、諸君の聖性からの返信によって確かめ合うべきである。私、ミラノの助祭にして使節サビヌスは、原本から〔写しを〕渡した。