ヴェルチェッリのエウセビウスc. 283–371

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Epistolae

Pars III, Caput VII 第III部 第VII章

Eusebius of Vercelli · Epistolae · PL 12, 952A · 6 sectiones

Epistolae 3.7.1

1

Videte, sanctissimi fratres, si non est persecutio, dum haec patimur qui fidem catholicam custodimus: et altius cogitate, num valde etiam deterior sit quam illa, quae fiebat per hos qui idolis serviebant.

PL 12, 952A

見よ、いとも聖なる同胞たちよ、公同の信仰を守る我々がこのような目に遭っているのに、これが迫害でないのかどうかを。そして、さらに深く考えよ。これが、偶像に仕える者たちによって行われたあの迫害よりも、はるかに悪いのではないかと。

Epistolae 3.7.2

2

Illi mittebant in carcerem, non tamen prohibebant ad se venire suos. Quantum ergo satanas Ecclesias vulneraverit per Ariomanitarum crudelitatem! In custodia publica mittunt, qui liberare debent. Violentiam faciunt, qui ut patiantur justitiae causa discunt.

PL 12, 952A

あの者たちは牢に入れたが、入れられた者に身内が会いに来ることは妨げなかった。それならサタンは、アレイオス狂いの者たちの残酷さを通じて、諸教会をどれほど傷つけたことか。解放すべき者たちが、公の牢に入れる。義のゆえに苦しむことを教えられている者たちが、暴力を振るう。

Epistolae 3.7.3

3

Aliena diripiunt, qui sua direpta ne repetant, de divina lege docentur. Praetereo quanta illos invasit crudelitas, dum facultatibus temporalibus gaudent.

PL 12, 952A

自分のものを奪われても取り戻そうとしないようにと、神の法について教えられている者たちが、他人のものを奪い取る。彼らが一時的な財産を喜んでいるあいだ、どれほどの残酷さが彼らを襲ったかは、省く。

Epistolae 3.7.4

4

In carcere latronibus clausis a quaestionariis vel a judicibus non denegatur facultas videndi suos: a nobis et nostri prohibentur: et devoti fratres ne veniant, non solum ab hospitio arcentur quo tenemur, sed ne adeant carcerem, comminatione terrentur.

PL 12, 952A

牢に閉じ込められた盗賊たちにも、拷問吏や裁判官から、身内に会う機会が拒まれることはない。ところが我々の場合は、我々の者たちまでが遮られる。敬虔な同胞たちは、来ないように、我々の留め置かれている宿舎から締め出されるだけでなく、牢に近づかぬよう、脅しで怯えさせられる。

Epistolae 3.7.5

5

Sic cunctos subjugaverunt, ut manifestissime agnoverim. Ab episcopis incipiam: dum honorem quidam timent amittere, ipsos fidem perdidisse; dumque facultates terrenas et immunitates nolunt perdere, coelestes thesauros et veram securitatem nullam judicasse.

PL 12, 952B

彼らはこのようにすべての者を屈服させたので、私ははっきりと悟った。司教たちから始めよう。ある者たちは、栄誉を失うことを恐れるあまり、自ら信仰を失ってしまった。また、地上の財産と免除の特権を失いたくないあまり、天の宝と真の安全を無きものと判断したのである。

Epistolae 3.7.6

6

Sic quoque ducti caeteri, dum episcopos haec timentes perdere vident, amare coeperunt quae semper habere non possunt.

PL 12, 952B

ほかの者たちも、こうして導かれ、司教たちがこれらを失うことを恐れるのを見て、いつまでも持ち続けることのできないものを愛し始めた。