Epistolae 2.3.1
Videns hoc diabolus innocentium hostis, justitiae inimicus, contrarius fidei, quia in hoc opere benedicebatur Deus, inflammavit adversum nos Ariomanitas suos, qui jam longo tempore suspirabant non solum de hoc opere, sed et de sua infidelitate ad quam nos persuadere non poterant, ut exsisterent violenti; more hoc quo semper est usus, ut quos persuadere non poterat, vi et potestate terreret.
PL 12, 949Dこれを見た悪魔、無垢な者たちの敵、義の仇、信仰に逆らう者は、この営みにおいて神が讃えられていたので、自分のアレイオス狂いの者たち〔Ariomanitae〕を我々に対して燃え立たせた。彼らは、すでに長い間、この営みのことだけでなく、我々を説得できなかった彼ら自身の不信仰のことでも嘆息しており、暴力に訴えたのである。悪魔がつねに用いてきたやり方、すなわち、説得できなかった者たちを力と権力で脅すという仕方である。
Epistolae 2.3.2
Congregavit itaque suorum multitudinem, qui nos ad officinam infidelitatis suae rapiunt et eludunt: et totam hanc potestatem traditam sibi ab imperatore dicunt.
PL 12, 950Aこうして彼は自分の仲間の群れを集め、彼らは我々を、彼らの不信仰の作業場へ引きずり込み、嘲弄する。そして、この権力のすべてが皇帝から自分たちに委ねられたものだと言う。
Epistolae 2.3.3
His ergo multa dicentibus et de sua potestate gloriantibus, in hoc illis ostendere volui, quia nihil erant quae poterant, dum tacens ut carnificibus corpus tradidi, quod Dominus dicebat posse in persecutionibus tradi.
PL 12, 950A彼らがそのように多くを語り、自分たちの権力を誇っていたので、私は、彼らにできることなど何ほどのものでもないと示そうと思い、黙ったまま、迫害の中で引き渡され得ると主が言った体を、死刑執行人に引き渡すかのように差し出した。
Epistolae 2.3.4
Quam libero autem fuerim animo, dum ab ipsis patior, et recludor, et per quatriduum servor, et diversorum increpationes et persuasiones audio: in hoc ostendi, quia nec unum sermonem dixi.
PL 12, 950A彼らから苦しみを受け、閉じ込められ、四日にわたって監視され、様々な者たちの叱責や説得を聞いているあいだ、私がどれほど自由な心でいたか、私が一言も発しなかったことで示した。
Epistolae 2.3.5
Addere voluerunt ad malitiam suam, ut a me cessarent fratres, id est, presbyteri et diaconi; sed et caeteros dicebant se esse prohibituros, ne ad me accederent.
PL 12, 950A彼らは自分たちの悪意に上乗せしようとして、同胞、すなわち司祭たちと助祭たちが私から退くようにと望んだ。さらに、ほかの者たちも私のもとへ近づくことを禁じるつもりだと言った。
Epistolae 2.3.6
Ego, ne ab infidelium manibus, vel potius transgressorum (quod deterius est) infidelium, ut Apostolus dicit, manducarem cibum, libellum ad ipsos hoc more feci:
PL 12, 950B私は、不信者の手から、いやむしろ、使徒の言うとおり不信者よりも悪い違反者の手から〔「(quod deterius est) infidelium」の係りは定かでない。「不信者よりも悪い」の意に取った〕食物を取ることのないように、彼らに宛てて次のような文書を作った。