ヴェルチェッリのエウセビウスc. 283–371

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Epistolae

Pars II, Caput I 第II部 第I章

Eusebius of Vercelli · Epistolae · PL 12, 948C · 4 sectiones

Epistolae 2.1.1

1

Licet nos multis Dominus noster a vobis corpore separatos foveret bonis, et vestram admodum in adventu et visitatione plurimorum fratrum nobis praesentiam exhiberet; tamen moesti ac tristes et sine lacrymis non eramus: quia longo temporis intervallo vestrae sanctitatis non accipiebamus scripta.

PL 12, 948C

我々の主は、体では諸君から隔てられている我々を多くの恵みで養い、多くの同胞が訪ねてきてくれるたびに、諸君がそこにいるかのように我々に示してくれたが、それでも我々は、悲しみ沈み、涙なしにはいられなかった。長い間、聖なる諸君からの書き物を受け取らなかったからである。

Epistolae 2.1.2

2

Verebamur enim ne qua vos aut accepisset diabolica subtilitas, aut potestas humana infidelibus subjugasset.

PL 12, 948C

我々は、悪魔の狡知が諸君を捕らえたか、人間の権力が諸君を不信者に服従させたのではないかと恐れていたのである。

Epistolae 2.1.3

3

His ergo dum afficimur cogitationibus, et omnem consolationem fratrum qui ad nos e diversis veniebant provinciis, ad dolorem magis absentiae vestrae, quam ad laetitiam verterem: hoc praestare dignatus est Dominus, ut id de quo eram sollicitus, non solum litteris sinceritatis vestrae, sed et praesentia charorum nostrorum Syri diaconi et Victorini exorcistae cognoscere potuerim.

PL 12, 948C

こうした思いに心を痛め、様々な属州から我々のもとへ来る同胞たちの慰めのすべてを、むしろ諸君と離れている苦痛へと転じていたところ〔底本は verterem。vertebam の意に取った〕、主は、私が気がかりでいた事を、諸君の誠実な書簡によってだけでなく、我々の愛する助祭シュルスと祓魔師ウィクトリヌスが居合わせることによっても、知ることができるようにしてくれた。

Epistolae 2.1.4

4

Agnovi itaque, fratres charissimi, vos, ut desiderabam, esse incolumes. Et quasi subito raptum omni longinquitate terrarum (ut Habacuc factum est, qui per angelum portatus fuit usque ad Danielem) sic me judicavi ad vos pervenisse, dum singulorum litteras accipio, dumque sanctos amicos vestros et amorem in scriptis vestris percurro.

PL 12, 948D

こうして、愛する同胞たちよ、諸君が、私が願っていたとおり無事であることを知った。そして、あたかも突然に、地の隔たりのすべてを越えて連れ去られたかのように(ハバククがそうされたように。彼は天使によってダニエルのもとまで運ばれた)、私は、一人一人の書簡を受け取り、諸君の聖なる友人たちと、諸君の書き物の中にある愛を読み進むうちに、諸君のもとに着いたのだと思った〔底本は sanctos amicos vestros。「読み進む」の目的語として据わりが悪く、本文が崩れているらしい。書簡の中に名の挙がる友人たちと解した〕。