ヴェルチェッリのエウセビウスc. 283–371

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › Epistolae

Pars II, Caput II 第II部 第II章

Eusebius of Vercelli · Epistolae · PL 12, 949A · 9 sectiones

Epistolae 2.2.1

1

Miscebantur mihi cum gaudio lacrymae: et avidus ad legendum animus occupatione lacrymarum tenebatur. Et erant utraque necessaria, ut singuli sensus in hoc complementum desiderii sua dilectionis officia cuperent praevenire.

PL 12, 949A

私には喜びに涙が混じった。読むことを切望する心は、涙に塞がれて引き止められた。そのどちらも必要であった。一つ一つの感覚が、この願いの成就のうちに、それぞれの愛の務めを先んじて果たそうと望んだからである。

Epistolae 2.2.2

2

Sic per dies in occupatione hac vobiscum me famulari judicans, praeteritos labores obliviscebar: ita enim undique circumdabant me gaudia, hinc stabilem fidem, hinc dilectionem, hinc fructum porrigentia; ut in tot et tantis constitutus bonis, subito me, ut superius dixi, non in exsilio, sed vobiscum esse judicarem.

PL 12, 949A

このように、日々この営みの中で諸君と共に仕えていると思い、過ぎ去った労苦を忘れていた。喜びが、あちらからは揺るぎない信仰を、こちらからは愛を、また別のところからは実りを差し出しながら、四方から私を取り巻いたからである。そうして、これほど多くの大いなる恵みの中に置かれて、先に述べたように、私は突然、流刑の地ではなく諸君と共にいると思ったのである。

Epistolae 2.2.3

3

Gaudeo itaque, fratres charissimi, de fide vestra: gaudeo de salute quae fidem sequitur: gaudeo de fructibus, quod non solum illic constituti, sed et longe pergitis.

PL 12, 949B

それゆえ、愛する同胞たちよ、私は諸君の信仰を喜ぶ。信仰に続く救いを喜ぶ。諸君が、そこにとどまるだけでなく遠くまで進んでいる、その実りを喜ぶ。

Epistolae 2.2.4

4

Ut enim agricola arbori bonae inseruit illi, quae fructuum causa non securim patitur, non ignibus mancipatur; ita et nos vestrae sanctitati non solum servitium secundum carnem volumus et cupimus exhibere, sed animas nostras pro vestra salute impendere.

PL 12, 949B

農夫が、実りのゆえに斧を受けず火に渡されることもない良い木に、〔枝を〕接いだように、我々もまた、聖なる諸君に、肉に従う奉仕を尽くすことを望み願うだけでなく、我々の命を諸君の救いのために注ぎ出すことを望み願う〔底本は arbori bonae inseruit illi。接ぎ木の喩えと取り、illi を「その木に」と解した。続く servitium との対から、inservit(尽くす)と読んで「良い木に尽くすように」とする余地もある〕。

Epistolae 2.2.5

5

Extendistis, ut dixi, firmos cum fructu ramos, et per tam longa terrarum spatia ad me pertingere laborastis.

PL 12, 949B

先に述べたように、諸君は実りをつけた力強い枝を伸ばし、これほど長い地の隔たりを越えて私に届こうと労した。

Epistolae 2.2.6

6

Gaudeo agricola, et libens vestri laboris poma decerpo, quia tantum facere voluistis: nec solum ego, vel qui mecum sunt sanctissimi nostri presbyteri et diaconi vel caeteri fratres, sed et omnes qui desiderantes sumus.

PL 12, 949B

私は農夫として喜び、諸君の労苦の果実を喜んでもぎ取る。諸君がこれほどのことを成そうと望んだからである。喜ぶのは私だけではない。私と共にいる我々のいとも聖なる司祭たちや助祭たち、またほかの同胞たちも、さらには切に望んでいる我々すべてが、そうなのである。

Epistolae 2.2.7

7

Replestis enim, ut Apostolus beatissimus dicit (Philem. 7, 20) , viscera mea cum complestis mandata divina, quae complere decebat Christianos in episcopum vel ecclesiasticos viros, quos in exsilio fidei causa nostis laborare.

PL 12, 949B

いとも祝福された使徒が言うように(フィレモン7, 20)、諸君は私の心を満たしてくれた。諸君は、キリスト教徒が司教や教会の人々に対して果たすべき神の命令、すなわち、信仰のゆえに流刑の地で苦しんでいると諸君の知る者たちへの命令を果たしたのである。

Epistolae 2.2.8

8

Complestis quae oportebat fratres fratribus facere, et patri filios exhibere. Sed cum nos secundum mandata divina, vobis volentes de terrenis coelestes, de caducis stabiles, de fragilibus sempiternos fructus facere; coepimus per necessitatem patientes quotidie seminare.

PL 12, 949C

諸君は、同胞が同胞に対して為すべきこと、子が父に対して示すべきことを果たした。しかし我々は、神の命令に従い、諸君のために地上のものから天上の、朽ちるものから堅固な、脆いものから永遠の実りを生み出そうと望みつつ、必要に迫られて、耐え忍びながら日々種を蒔き始めたのである。

Epistolae 2.2.9

9

Gaudebant de vestris fructibus pauperes: glorificabant Deum non solum civitatis ipsius homines, sed et omnes: qui autem videre potuerunt, quam mecum dilectionem haberetis, ex ipsis fructibus videntes glorificabant Deum, et omni nos honore cum vestra benedictione nominabant.

PL 12, 949C

貧しい者たちは諸君の実りを喜んだ。その町の人々だけでなく、すべての人々が神を讃えた。そして、諸君が私に対してどれほどの愛を持っているかを見ることのできた者たちは、その実りそのものを見て神を讃え、諸君の祝福と共に、あらゆる敬意をもって我々を呼んだ。