Epistolae Decretales 2.12.1
Criminationes (Hadr. coll. 67) adversus doctorem nemo suspiciat, quia magis sunt doctores portandi, quam laedendi, aut infamandi. Unde ait Apostolus: Alter alterius onera portate, et sic implebitis legem Christi (Galat. VI) .
PL 3, 1005D教師に対する告発(Hadr. coll. 67)を、何人も受け入れてはならない〔底本は suspiciat。suscipiat と読む〕。教師たちはむしろ担うべき者であって、傷つけたり悪評を着せたりすべき者ではないからである。それゆえ使徒は言う、「汝らは互いの重荷を担え、そうすれば汝らはキリストの律法を満たすであろう」(ガラテヤ6)。
Epistolae Decretales 2.12.2
Charitas autem non est ambitiosa, non inflatur, non quaerit quae sua sunt, sed quae Jesu Christi (I Cor. 13) . Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV) .
PL 3, 1006Aしかし愛は見栄を張らず、驕り高ぶらず、自分のものを求めず、イエス・キリストのものを求める(一コリント13)。愛のうちにとどまる者は神のうちにとどまり、神もまたその者のうちにとどまる(一ヨハネ4)。
Epistolae Decretales 2.12.3
Et qui in Deo manet, nulli vult nocere sed omnes desiderat adjuvare et sustentare, sicut ipse Dominus omnes venit salvare et animam suam dare in redemptionem pro nobis (Matth. XX) .
PL 3, 1006Aそして神のうちにとどまる者は、誰にも害を加えることを望まず、すべての者を助け支えることを願う。主御自身がすべての人を救うために来られ、我々の贖いとして自らの魂を与えられたのと同じである(マタイ20)。
Epistolae Decretales 2.12.4
Eorum (Hadr. coll. 29) autem accusandi sacerdotes, vel testificandi in eos vocem obstruimus quos humanis et divinis vocibus damnatos vel mortuos esse agnoscimus.
PL 3, 1006Aしかし、司教たちを告発し、あるいは彼らに対して証言しようとする者たちの声を、我々は塞ぐ(Hadr. coll. 29)。人間と神の宣告によってすでに断罪された、あるいは死んだ者と我々が認める、その者たちの声である。
Epistolae Decretales 2.12.5
Praevidere ergo summopere debent omnes qui sacerdotes Domini persequuntur, tam occulte quam manifeste, ne subjectis Domini damnentur praeceptis.
PL 3, 1006Aそれゆえ、主の司教たちを迫害する者は、隠れた仕方であれあからさまな仕方であれ、すべて、以下に掲げる主の戒めによって断罪されることのないよう、こぞって深く心せねばならない。
Epistolae Decretales 2.12.6
Per Jeremiam autem prophetam, talibus comminando Dominus, loquitur dicens: Iniquitates vestrae declinaverunt omnia, et peccata vestra amoverunt bona a vobis, quia inventi sunt in populo meo impii et loquentes vana; statuerunt ad disperdendos viros, et comprehenderunt, ut laqueus venantis plenus volatilibus, sic domus eorum plenae dolo (Jerem. V) .
PL 3, 1006Bしかし主は、預言者エレミヤを通して、このような者たちを脅しつつこう語る。「汝らの不義はすべてを退け、汝らの罪は汝らから善きものを遠ざけた。わが民のうちに、不敬虔な者、空しいことを語る者どもが見出されたからである。彼らは人を滅ぼそうと企て、彼らを捕らえた。狩人の罠が鳥で満ちているように、彼らの家は欺きで満ちている」(エレミヤ5)。
Epistolae Decretales 2.12.7
Et per David ait: Qui cogitaverunt malitias in corde, tota die versati sunt in praeliis: exacuerunt linguas suas sicut serpentes, venenum aspidum sub labiis eorum (Psal. CXXXIX) .
PL 3, 1006Bそして主はダビデを通してこう言う。「心のうちに悪をたくらんだ者どもは、終日争いのうちに身を置き、蛇のようにその舌を研ぎ澄まし、その唇の下には蝮の毒がある」(詩篇139篇)。
Epistolae Decretales 2.12.8
Et paulo post: Cadent super eos carbones in igne, dejecies eos in foveas, ut non consurgant. Vir linguosus non dirigetur in terra, virum injustum mala capient in interitu. Scio quia faciet Dominus causam inopis, judicia pauperum (Ibid.) .
PL 3, 1006Bそして少しのちにはこうある。「彼らの上には炭火が降りかかり、汝は彼らを穴に投げ込み、再び起き上がらせることはない。舌の多弁な者は地上で確かな立場を得ることができず、不義の者には破滅のうちに災いが臨む。主が貧しい者の訴えを、貧者たちの裁きを行ってくださることを、私は知っている」(同上)。
Epistolae Decretales 2.12.9
Item idem: Muta fiant labia dolosa (Psal. XXX) . Et iterum per Michaeam inquit: Omnes in sanguine judicantur, unusquisque proximum suum tribulat, omnes in malum manus suas praeparant (Mich. VII. ex vers. LXX) .
PL 3, 1006C同じくまた、「欺きの唇は物言わぬものとなれ」(詩篇30篇)。そして再びミカを通して主はこう言う、「すべての者が血によって裁かれ、おのおのその隣人を苦しめ、すべての者が悪事のためにその手を備える」(ミカ7、七十人訳による)。
Epistolae Decretales 2.12.10
Hos Dominus praevidens, Apostolis praecepit ne facile servi sui lacerarentur, ne forte perderentur, aut in talem tentationem inciderent, quam ferre minime possent.
PL 3, 1006C主はこれらの者たちを予見し、使徒たちに命じて、御自身の僕たちが容易に引き裂かれることのないように、また彼らが滅ぼされたり、耐えることの到底できないような試練に陥ったりすることのないようにされた。
Epistolae Decretales 2.12.11
Idcirco sancti Apostoli et successores eorum decretorum normas statuerunt, ne talium vox (quae magis perdere nititur innocentes et simplices, quam salvare) facile reciperetur, sed ipsi his jaculis pellerentur procul, et Domini discipulos, juxta voluntates et versutias eorum, minime perdere possent.
PL 3, 1006Cそれゆえ聖なる使徒たちとその後継者たちは、教令の規範を定めた。それは、そのような者たちの声(無垢な者や単純な者を救うよりもむしろ滅ぼそうと努めるもの)が容易に受け入れられることのないように、そして彼ら自身がこれらの矢によって遠くへ追い払われ、彼らの意のままと悪知恵とに従って主の弟子たちを滅ぼすことがまったくできないようにするためであった。
Epistolae Decretales 2.12.12
Unde et ipse Dominus ait: Excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis (Marc. VI) .
PL 3, 1006Dそれゆえ主御自身もこう言われる。「汝らの足の埃を払い落とし、彼らへの証しとせよ」(マルコ6)。
Epistolae Decretales 2.12.13
Et alibi ipsa per se Veritas de talibus dicit: Melius est illi ut suspendatur mola asinaria in collo ejus et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de pusillis istis (Matth. XVIII) .
PL 3, 1006Dまた別のところで、真理そのものがこのような者たちについてこう言う。「これら小さき者の一人をつまずかせるよりは、首に驢馬の挽き臼を掛けられて海の深みに沈められる方が、その者にとってましである」(マタイ18)。
Epistolae Decretales 2.12.14
Et Jacobus apostolus inquit: Judicium sine misericordia fiet illi qui non fecerit misericordiam (Jac. II.) Qua enim fronte quis peccatorum suorum veniam sperat a Deo se impetraturum, qui delinquenti fratri nihil per pietatis et clementiae officium vult condonare?
PL 3, 1006Dそして使徒ヤコブは言う。「憐れみを行わなかった者には、憐れみのない裁きが下されるであろう」(ヤコブ2)。罪を犯した兄弟に対して、敬虔と寛容の務めによって何一つ赦そうとしない者が、いったいいかなる顔をもって、自らの罪の赦しを神から得られると望めようか。
Epistolae Decretales 2.12.15
Profecto necesse est ut aestimet se talem in judicio Deum experturum, cum ante justi judicis tribunal fuerit constitutus, qualem se fratri suo exhibuerit: Nam qua mensura mensi fuerimus, eadem remetietur nobis (Matth. VII) .
PL 3, 1007A確かに、その者は、義なる審判者の法廷の前に立たされたとき、その裁きにおいて、自らが兄弟に示したのと同じ態度を神からも受けるであろうと推し量らねばならない。というのも、我々が量る秤によって、我々も量り返されるであろうからである(マタイ7)。
Epistolae Decretales 2.12.16
Et Joannes apostolus et evangelista ait: Qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (I Joan. IV) .
PL 3, 1007Aそして使徒にして福音記者ヨハネは言う。「兄弟を憎む者は殺人者である。そして、いかなる殺人者も、自らのうちに永遠の生命をとどめてはいないことを、汝らは知っている」(一ヨハネ4)。
Epistolae Decretales 2.12.17
Vos tamen, filii charissimi, hortamur ut patienter mala vobis illata Domini adminiculo portetis, et his apostolicis praeceptis tales procul pellite, ne more canino vos lacerare aut mordere valeant.
PL 3, 1007Aしかし、最愛なる子らよ、我々は諸君に勧める。諸君に加えられた災いを、主の助けによって忍耐強く担うように。そして、これらの使徒的な戒めによって、そのような者たちを遠くへ追い払え。犬のように諸君を引き裂いたり噛みついたりすることができないように。
Epistolae Decretales 2.12.18
Mementote, etiam quia, juxta Psalmographi vocem (S. Bonif. ep. XXVI) Homo sicut foenum dies ejus, et ut flos agri ita florebit (Psal. CII) . Et Apostolus ait: Totus mundus in maligno positus est (I Joan. V) .
PL 3, 1007Aまた、詩篇作者の言葉のとおり(S. Bonif. ep. XXVI)、人はその日々、草のごとくであり、野の花のように咲くことを、思い起こすがよい(詩篇102篇)。そして使徒は言う、「全世界は悪しき者のうちに置かれている」(一ヨハネ5)。
Epistolae Decretales 2.12.19
Unde precamur ne tales multum timeatis, quia infames sunt, et non multum vobis nocere possunt, quia eorum vox exstincta est; quoniam sic odit Deus eos (Proclus ad Domnum. Hadr. coll. 71) qui adversus patrum invasores, qui in mundo patres armantur, ut infamia sunt notati.
PL 3, 1007Bそれゆえ我々は願う、諸君がそのような者たちをあまり恐れないように。彼らは悪評を負う者たちであり、諸君に多くの害を及ぼすことはできない。彼らの声はすでに消え失せているからである。神は、父たち〔司教たち〕への侵害者たち、すなわちこの世にあって父たちに逆らって武装する者たちを〔この関係節は底本で統語が崩れ、字面では侵害者に逆らって武装する者とも読める。文脈から侵害する側と解した〕(Proclus ad Domnum. Hadr. coll. 71)、彼らが悪評によって刻印されるほどに憎まれるからである。
Epistolae Decretales 2.12.20
Armamini ergo his apostolicis adminiculis contra eos, et spiritu principali roborate corda vestra, ut Deus qui vos pastores in populo suo vocari voluit, non negligentes aut tepidos, aut lupis supervenientibus, fugientes inveniat, sed exemplo boni pastoris, agnos pariter cum matribus et filiis ac filiabus viriliter defensantes, atque sanctam matrem Ecclesiam fideliter reportantes, semper inveniat.
PL 3, 1007Bそれゆえ、これらの使徒的な助けをもって彼らに対して武装し、確固たる霊をもって諸君の心を強くせよ。それは、諸君が御自身の民のうちで牧者と呼ばれることを望まれた神が、諸君を、怠慢な者、あるいは生ぬるい者、あるいは狼が襲いかかれば逃げ去る者として見出すことなく、むしろ善き牧者の模範に倣い、母たちや息子・娘たちと共に子羊たちを雄々しく守り抜き、かつ聖なる母なる教会を忠実に連れ帰る者として、常に見出されるようにするためである。
Epistolae Decretales 2.12.21
Et quamquam (S. Bonif. ep. XXV) dies mali sint, vos tamen nolite esse imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei (Ephes. V) .
PL 3, 1007Bそして(S. Bonif. ep. XXV)、日々が悪しきものであるとはいえ、諸君は思慮を欠く者となってはならず、神の御旨が何であるかを悟る者であるように(エフェソ5)。
Epistolae Decretales 2.12.22
Quamobrem confortamini, et state in fide, viriliter agentes, ac omnia vestra in charitate fiant (I Cor. XVI) , et secundum sanctum Evangelium, in patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc XII) .
PL 3, 1007Cそれゆえ、勇気づけられ、信仰に立ち、雄々しく事を行い、諸君のすべてが愛のうちに行われるように(一コリント16)。そして聖なる福音書に従い、忍耐によって諸君は自らの魂を得るであろう(ルカ12)。
Epistolae Decretales 2.12.23
Recordamini quoque sanctorum Apostolorum et Prophetarum; et quia multum laboraverunt in Domino, ideo adepti sunt praemia sempiterna.
PL 3, 1007Cまた、聖なる使徒たちと預言者たちを思い起こすがよい。彼らは主のうちで多く労苦したがゆえに、永遠の報いを得たのである。
Epistolae Decretales 2.12.24
Scitote etiam quoniam juxta Psalmistae vocem, multae tribulationes justorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus (Psal. XXXIII) .
PL 3, 1007Cまた、詩篇作者の言葉のとおり、義人には多くの苦難があるが、主はそれらすべてから彼らを解き放たれることを知っておくがよい(詩篇33篇)。
Epistolae Decretales 2.12.25
Quapropter, filii charissimi, hortamur vos et deprecamur ut crebris orationum vestrarum precibus Deum exoretis, ut (S. Bonif., ibid) liberemur nos et vos, juxta dictum Apostoli, ab importunis et malis hominibus, quia non omnium est fides (II Thess. III) .
PL 3, 1007Cそれゆえ、最愛なる子らよ、我々は諸君に勧め、また懇願する。諸君の重ねての祈りの願いによって神に願い求め(S. Bonif., ibid)、使徒の言葉のとおり、無法で悪しき人々から我々と諸君とが解放されるように。すべての者に信仰があるわけではないからである(二テサロニケ3)。
Epistolae Decretales 2.12.26
Flagitate etiam ut Deus et Dominus noster qui est refugium pauperum, et spes humilium, sanctam suam Ecclesiam, pretioso videlicet sanguine suo redemptam, et nos, qui eamdem sanctam Ecclesiam docere, regere, portare et tueri debemus, de praedictis oppressionibus et tentationibus hujus saeculi nequam, atque de omnibus necessitatibus nostris misericorditer eruat, ut sermo Dei currat (I Cor. XV) et glorificetur gloriosum Evangelium Domini nostri Jesu Christi; et gratia ejus in nobis vacua non fiat, ne sine fructu Evangelii, quod absit! steriles in conspectu Dei appareamus, et vacui filiorum filiarumque numero revertamur, nec de abscondito talento, Domino veniente, rei esse judicemur.
PL 3, 1007Dまた乞い求めよ、貧しき者の逃れ場、へりくだる者の希望であられる我々の神にして主が、その尊き御血をもって贖われた聖なる御自身の教会と、その同じ聖なる教会を教え、治め、担い、守るべき我々とを、前述の圧迫と、この悪しき世の試練から、また我々のあらゆる困窮から、慈しみをもって救い出してくださるように。それは、神の御言葉が行き渡り(一コリント15)、我々の主イエス・キリストの栄光ある福音が栄光を受けるためであり、また御自身の恩寵が我々のうちで空しいものとならず、福音の実りなくして(そのようなことがあってはならない)、我々が神の御前に不毛な者として現れることなく、息子や娘の数も持たずに空しく帰ることのないためであり、また隠されたタラントについて、主が来られるとき、我々が有罪の者として裁かれることのないためである。
Epistolae Decretales 2.12.27
Ista enim semper invidet Satan. Et idcirco tales adversum nos suscitat qui nos premant et suffocent, ut Domini oves absque nobis rapiat, et in ima, non existentibus pastoribus qui eos custodiant et defendant, ruere faciat.
PL 3, 1008Aこれらのことを、サタンは常に妬んでいるからである。それゆえサタンは、我々を圧迫し窒息させようとするそのような者たちを、我々に敵対して起こすのである。それは、我々なしに主の羊を奪い去り、彼らを見張り守る牧者が存在しないところで、彼らを深みへと落とし込むためである。
Epistolae Decretales 2.12.28
Vos igitur pro viribus laborate, et orate atque vigilate ne haec fiant, scientes nos semper paratos esse in omnibus quibuscumque Dominus posse dederit modis, vobis opem ferre, licet nos ab ipsis aemulis sanctae Dei Ecclesiae et nostris non simus excepti; et tribulationes cordis nostri pro nostra et vestra tribulatione, sive ovium nobis commissarum, admodum sint dilatata.
PL 3, 1008Bそれゆえ諸君は、力の及ぶ限り働き、祈り、目を覚まして、これらのことが起こらないようにせよ。そして、主が可能とされるあらゆる仕方において、我々が常に諸君を援助する用意ができていることを知っておくがよい。とはいえ我々自身も、聖なる神の教会の、また我々自身の、まさにその同じ敵対者たちから免れているわけではない。そして我々の心の苦難は、我々自身の苦難のため、また諸君の苦難のため、あるいは我々に委ねられた羊たちの苦難のために、大いに広がっているのである。
Epistolae Decretales 2.12.29
Vos quoque obsecramus ut injunctum vobis a Domino famulatum non negligatis, et omnes oppressos et cunctos Dei servos, atque generaliter omnes Christianos, prout Dominus posse dederit, adjuvare, studeatis (S. Bonif. ep. XXVI) ut ante tribunal Christi mercedem, habeatis perpetuam.
PL 3, 1008Bまた我々は諸君に懇願する。主によって諸君に課せられた奉仕の務めを怠らず、あらゆる抑圧された者たち、そしてすべての神の僕たち、さらに広くすべてのキリスト教徒を、主が可能とされる限り助けるよう努めるように(S. Bonif. ep. XXVI)。それは、キリストの法廷の前で、諸君が永遠の報いを得るためである。
Epistolae Decretales 2.12.30
Et scitote quod memoria vestra coram Deo est assidue. Nam, quemadmodum dolentes cognoscimus vos ab iniquis et scelestis hominibus obturbari, ita continuo vobis compatimur, Deum orantes pro liberatione ac sublevatione vestrae afflictionis, quae vobis (unde graviter angimur) ab iniquis in dies irrogatur.
PL 3, 1008Bそして、諸君のことが神の御前に絶えず覚えられていることを知っておくがよい。というのも、諸君が不義にして邪悪な者たちによって乱されていることを、我々は悲しみをもって知るがゆえに、絶え間なく諸君に同情し、諸君の苦難からの解放と軽減とを神に祈っているからである。その苦難は(そのゆえに我々は深く苦しんでいるのだが)、不義なる者たちによって日々諸君に加えられているのである。
Epistolae Decretales 2.12.31
Et ante corpora Apostolorum pro vobis preces fiunt quotidie, ut et vos liberemini ab importunis et malis hominibus Domini auxilio, et oves vobis commissae ad pascua aeternae vitae una vobiscum perveniant sempiterna.
PL 3, 1008Cそして使徒たちの遺骸の前で、諸君のための祈りが日々ささげられている。それは、諸君もまた主の助けによって、無法で悪しき者たちから解放され、また諸君に委ねられた羊たちが、諸君とともに、永遠の生命の牧場へと、とこしえに至り着くためである。
Epistolae Decretales 2.12.32
Unitatem et communionem (S. Bonif. ep. VI) dilectionis vestrae, valentem atque proficientem in salutem omnium populorum, Creator omnium populorum, Creator omnium Deus omnipotens memorem nostri aeternaliter custodiat. Amen.
PL 3, 1008Cすべての民の救いのために力を持ち、益をもたらしている諸君の愛の一致と交わりを(S. Bonif. ep. VI)、すべての民の創造主、〔底本は直前の omnium populorum を重ねており、誤写による重複らしいが、そのまま訳出した〕万物の創造主にして全能の神が、我々を覚えるものとして永遠に守ってくださるように。アーメン。
Epistolae Decretales 2.12.33
Data nonis aprilis, Valeriano et Gallieno, viris clarissimis, consulibus ( Anno Christi 255).
PL 3, 1008Cウァレリアヌスとガッリエヌス、両尊顕なる執政官の下、4月のノナエに発す(キリスト紀元255年)。