Epistolae Decretales 2.0.1
STEPHANUS, SANCTAE APOSTOLICAE ET UNIVERSALIS ROMANAE ECCLESIAE EPISCOPUS, OMNIBUS PER DIVERSAS PROVINCIAS CONSTITUTIS EPISCOPIS, IN DOMINO SALUTEM.
PL 3, 1001B聖にして使徒的、普遍なるローマ教会の司教ステファヌスより、諸管区にわたって立てられたすべての司教たちへ、主にあって挨拶を送る。
Epistolae Decretales 2.0.2
Plurimum gaudemus in Domino (S. Leo. epist. XL) , et in dono gratiae ipsius gloriamur, quod fides vestra per bona opera crescit magnifice, et dilatatur amplissime, sed nimis affligimur et tribulamur de vestra oppressione, super qua crebrior commeantium usque ad nos fratrum sermo perlatus est (Idem, epist. LXXXVII et seq.) .
PL 3, 1001B我々は主にあって大いに喜び(S. Leo. epist. XL)、その恩寵の賜物によって誇りとしている。それは諸君の信仰が善き行いによって著しく成長し、いよいよ広く伸び広がっているからであるが、他方で我々は、諸君が被っている圧迫について甚だしく苦しめられ悩まされてもいる。そのことについては、我々のもとへ行き来する兄弟たちのより頻繁な言葉が伝えられてきたのである(Idem, epist. LXXXVII et seq.)。
Epistolae Decretales 2.0.3
Non oportuerat quidem ab illis a quibus sustentare et portari atque honorari debueratis tantis vos oppressionibus concuti.
PL 3, 1002B諸君は、支えられ、担われ、敬われるべきであった者たちの手によって、これほど大きな圧迫に揺さぶられるようなことがあってはならなかったはずである。
Epistolae Decretales 2.0.4
Quapropter necessarium est ut, remotis talium tergiversationibus, quibus venenosa malitia revelari, atque, obscurari bonitas et veritas solet (Idem, epist. XXXV) , adminiculum non modicum vobis a fidelibus impendatur, atque ab hac apostolica Sede suffragetur, quos per divinam gratiam Christi auxilio dignum est adjuvari, ne in totius Ecclesiae perturbationem imprudens procedat intentio, et ea quae a sanctis praedecessoribus nostris, et reliquis sanctis Patribus dudum fuerant prohibita, denuo reviviscant.
PL 3, 1002Bそれゆえ、次のことが必要である。すなわち、毒ある悪意が暴かれ、善良さと真理とが覆い隠されるのが常であるこの種の者たちの言い逃れ(Idem, epist. XXXV)を取り除いたうえで、信徒たちから諸君へ少なからぬ支援が差し出され、かつこの使徒座からも後ろ盾が与えられることである。諸君は、神の恩寵によってキリストの助けをもって援助されるにふさわしい者たちだからである。それは、軽率な告発が教会全体の混乱にまで及ぶことのないように、また我々の聖なる先任者たちや他の聖なる教父たちによってすでに久しく禁じられていたことが再び蘇ることのないようにするためである。
Epistolae Decretales 2.0.5
Loci namque nostri (S. Greg. epist. XI, lib. XII) consideratione compellimur, ea quae ad notitiam nostram emendanda pervenerunt, propter Dominum non derelinquere, sed digna emendatione corrigere.
PL 3, 1002C我々は、自らの地位についての配慮に駆られて(S. Greg. epist. XI, lib. XII)、我々の耳に達し是正されるべきとされた事柄を、主のゆえに看過することなく、ふさわしい是正をもって正すのである。
Epistolae Decretales 2.0.6
Et si saecularibus officiis ordo suus, et tradita a majoribus disciplina servanda est, quis ferat ecclesiasticos ordines temeraria praesumptione confundi, audita negligere, et emendanda, non opem ferendo, postponere.
PL 3, 1002Cそして、世俗の職務についてすら各々の秩序が守られ、祖先から伝えられた規律が守られるべきであるとすれば、教会の諸位階が無謀な僭越によって乱され、聞き届けられるべきことが等閑にされ、正されるべきことが、助けの手を差し伸べないことによって後回しにされるのを、誰が耐えられようか。