作者不詳(ステファヌス1世?)fl. c. 254–257

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae Decretales

Epistola I, Prooemium 第I書簡 冒頭

Anonymous (Stephen I?) · Epistolae Decretales · PL 3, 997D · 17 sectiones

Epistolae Decretales 1.0.1

1

DILECTISSIMO FRATRI ATQUE FAMILIARI AMICO HILARIO, STEPHANUS EPISCOPUS, INTIMAE CHARITATIS SALUTEM.

PL 3, 997D

最も愛する兄弟にして親しい友ヒラリウスへ、司教ステファヌスより、親密な愛のうちに挨拶を送る。

Epistolae Decretales 1.0.2

2

Quamquam sperem (S. Leo, epist. 46) dilectionem tuam ad omne opus bonum esse devotam, tamen pro familiaritate, qua nobis conjunctus esse cognosceris, ut tua efficacior fiat industria, congruum nobis visum est has fraternitatis litteras tuae dilectioni debere dirigere.

PL 3, 997D

私は、あなたの愛があらゆる善き業に対して熱心であることを期待してはいるが(S. Leo, epist. 46)、それでもなお、あなたが我々と結ばれていると知られているその親密さのゆえに、あなたの勤勉さが一層効果的なものとなるように、この兄弟の絆のこもった書簡を、あなたの愛に宛てて送るべきであると我々には思われた。

Epistolae Decretales 1.0.3

3

Monemus te, frater charissime, semper in bonis manere, et a malis cavere; cum bonis et rectae fidei ac sanctae conversationis hominibus assidue esse, et a perversis, ac fratrum insidiatoribus, nisi ut eos convertas, et ad concordiam reducas, separari; quoniam, ut ait Apostolus, corrumpunt bonos mores colloquia mala (I Cor. XV) .

PL 3, 997D

我々はあなたに勧告する。最も愛する兄弟よ、常に善きことのうちにとどまり、悪しきことを警戒するように。善き人々、また正しい信仰と聖なる生き方を持つ人々と絶えず共にあり、堕落した者たち、また兄弟に対して謀をめぐらす者たちからは、彼らを立ち返らせ一致へ導くためでなければ、離れているように。使徒が言うように、「悪しき交わりは善き風紀を損なう」からである(一コリント15)。

Epistolae Decretales 1.0.4

4

Et ipsa per se Veritas dicit: Si oculus tuus scandalizaverit te, erue eum et projice abs te. Et si manus tua scandalizaverit te, abscinde eam et projice abs te.

PL 3, 997D

そして真理そのものが自らこう言う。「もしあなたの目があなたをつまずかせるなら、それを抉り出し、あなたから投げ捨てよ。もしあなたの手があなたをつまずかせるなら、それを切り離し、あなたから投げ捨てよ。」

Epistolae Decretales 1.0.5

5

Similiter et de pede agendum est, quia melius est tibi, luscum aut claudum intrare in regnum coelorum, quam duos oculos, aut duas manus, aut duos pedes habentem mitti in gehennam ignis (Matth. XVIII; Marc., IX) .

PL 3, 997D

足についても同様にすべきである。「隻眼または片足で天の国に入る方が、両目、両手、あるいは両足を持ったまま、ゲヘナの火に投げ込まれるより、あなたにとって善いからである」(マタイ18;マルコ9)。

Epistolae Decretales 1.0.6

6

Et in Ecclesiastico invenitur libro: In bonis viri inimici illius: In tristitia vero et in malitia illius amicus agnitus est. In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam. Et qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea.

PL 3, 997D

また集会の書にはこう見出される。「順境にあっては彼の敵が知られ、悲しみと災いのうちにあっては友と認められる〔底本のこの前半は統語が崩れており、格も語順も整わない。文意を汲んで訳した〕。敵はその唇では甘言を弄しながら、心のうちでは謀をめぐらし、あなたを穴に落とそうとする。そしてピッチに触れる者は、それによって汚れる。

Epistolae Decretales 1.0.7

7

Et qui communicaverit superbo, induetur superbia. Pondus super se tollit, qui honestiori se communicat. Ditiori te ne fueris socius. Quid communicabit cacabus ad ollam? Quando se colliserint, confringetur. Dives injuste aget et fremet, pauper autem laesus tacebit.

PL 3, 998B

高慢な者と交わる者は、高慢をまとうことになる。自分より高貴な者と交わる者は、重荷をおのれの上に負う。あなたより富んだ者の仲間となってはならない。鍋が釜と何を共にできようか。互いにぶつかり合えば、砕けてしまうであろう。富める者は不正を行っていきり立つが、貧しい者は害を受けても黙っている。

Epistolae Decretales 1.0.8

8

Si largitus fueris, assumet te; et si non habueris, derelinquet te. Si habes, convivet tecum, et evacuabit te, et ipse non dolebit super te; si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi?

PL 3, 998C

あなたが気前よく与えるなら、彼はあなたを迎え入れるが、あなたが何も持たなくなれば、あなたを見捨てるであろう。あなたが富を持っているなら、彼はあなたと共に宴を囲み、あなたを空にするが、自らはそれで心を痛めることはない。あなたが彼にとって必要になれば、彼はあなたを欺いて陥れ、微笑みながら望みを与え、良いことばかりを語って、こう言うであろう、『あなたには何が入用か』と。

Epistolae Decretales 1.0.9

9

Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter; et in novissimo deridebit te. Postea videns, derelinquet te, et caput suum movebit ad te. Humiliare Deo. et expecta manus ejus. Attende, ne seductus in stultitia humilieris.

PL 3, 998C

そして彼の饗応によってあなたを辱め、二度も三度もあなたを使い果たすまでそうし、最後にはあなたを嘲るであろう。その後、あなたを見ても、彼はあなたを見捨て、あなたに向かって首を振るであろう。神の御前にへりくだれ。そして御手を待ち望め。気をつけよ、欺かれて愚かさのうちにへりくだることのないように。

Epistolae Decretales 1.0.10

10

Noli esse humilis in sapientia tua, ne, humiliatus, in stultitiam seducaris. Advocatus a potentiore, discede: ex hoc enim magis te advocabit. Ne improbus sis, ne impingaris, et ne longe sis ab eo, et eas in oblivionem.

PL 3, 998C

あなたの知恵において卑下してはならない。卑下することによって、愚かさへと誘い込まれることのないように。より力ある者に招かれたなら、身を退け。そうすれば彼はいっそうあなたを招くであろうから。厚かましくあってはならない、つまずくことのないように。しかし彼から遠く離れすぎて、忘れられてしまうこともないように。

Epistolae Decretales 1.0.11

11

Ne retineas ex aequo loqui cum illo, et ne credas multis verbis illius. Ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. Immitis animus illius conservabit verba tua, et non parcet de malitia et de vinculis.

PL 3, 998C

彼と対等に語ろうとしてはならない。彼の多くの言葉を信じてはならない。彼は多くの言葉によってあなたを試み、微笑みながらあなたの隠し事について尋ねるであろうから。彼の冷酷な心はあなたの言葉を留め置き、悪意と束縛について容赦しないであろう。

Epistolae Decretales 1.0.12

12

Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas. Audiens vero illa quasi in somnis, vide et vigilabis. Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua. Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.

PL 3, 998D

自らを守り、あなたの聞くところに注意深く心を向けよ。あなたは自らの破滅とともに歩んでいるのだから。それらを、あたかも夢の中でのように聞きつつ、見よ、そうすればあなたは目覚めているであろう。あなたの生涯を通じて神を愛し、あなたの救いのうちに神を呼び求めよ。あらゆる生き物は自分に似たものを愛し、あらゆる人も自分に近い者を愛する。

Epistolae Decretales 1.0.13

13

Omnis caro ad similem sibi conjungitur, et omnis homo simili sibi sociatur. Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. Quae communicatio sancto homini ad carnem? Aut quae pax bona diviti ad pauperem?

PL 3, 998D

あらゆる肉は自分に似たものと結び合わされ、あらゆる人も自分に似た者と結ばれる。狼が時に子羊と交わることがあるとすれば、罪人もまた義人とそうなるであろう。聖なる人にとって肉とのどのような交わりがあろうか。富める者と貧しい者との間に、いかなる良き平和があろうか。

Epistolae Decretales 1.0.14

14

Venatio leonis, onager in eremo; sic pascua divitum sunt pauperes. Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic execratio diviti pauper. Dives commotus confirmatur ab amicis; humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.

PL 3, 999A

獅子の獲物は荒野の野生のロバである。それと同じく、貧しい者たちは富める者の牧場である。高慢な者にとってへりくだりが忌まわしいものであるように、富める者にとって貧しい者は呪わしいものである。富める者は動揺しても友人たちによって支えられるが、へりくだる者は倒れれば、知人たちからも追われる。

Epistolae Decretales 1.0.15

15

Diviti decepto multi recuperatores; locutus est superba, et justificaverunt illum: humilis deceptus est, insuper et arguitur. Locutus est sensate, et non est datus ei locus. Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent.

PL 3, 999A

富める者が欺かれれば、多くの者がその損失を取り戻そうとする。彼が高慢な言葉を語れば、人々は彼を正しいとする。へりくだる者は欺かれれば、その上になお咎められる。彼が理にかなったことを語っても、彼に場は与えられない。富める者が語れば、皆は口をつぐみ、その言葉を雲にまで届かせる。

Epistolae Decretales 1.0.16

16

Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? Et si offenderit, subvertent illum. Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii. Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.

PL 3, 999A

貧しい者が語れば、人々は言う、『これは何者か』と。そしてもし彼が過ちを犯せば、彼らは彼を打ち倒すであろう。良心の内に罪のない財産は善いものであり、不敬虔な者の口における貧しさは最も忌まわしいものである。人の心はその顔つきを変える、善きにつけ悪しきにつけ。

Epistolae Decretales 1.0.17

17

Vestigium boni cordis et faciem bonam difficile invenies, et cum labore (Eccli., XII, XIII) . Hoc, frater, cave tibi, et post concupiscentias tuas non vadas (Eccli., XXIII, 30) .

PL 3, 999B

善い心の跡と善い顔つきとは、見出しがたく、労苦を要する」(集会の書12,13)。兄弟よ、このことについて自らを守り、「あなたの欲望の後を追って行ってはならない」(集会の書23:30)。