諸家4–17世紀

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Elogia Symmachiana

Testimonium V 第V項

Various authors · Elogia Symmachiana · PL 18, 143C · 1 sectio

Elogia Symmachiana 5.0.1

1

Symmachus Aproniano successit, inter praecipua nominandus exempla doctrinarum, atque modestiae, quo instante Urbs sacratissima otio copiisque abundantius solito fruebatur, et ambitioso ponte exsultat atque firmissimo, quem condidit ipse, et magna civium laetitia dedicavit, ingratorum, ut res docuit apertissima: qui consumptis aliquot annis domum ejus in Transtiberino tractu pulcherrimam incenderunt, ea re perciti, quod vilis quidam plebeius finxerat illum dixisse sine indicio ullo, vel teste: Libentius se vino proprio calcarias exstincturum, quam id venditurum pretiis quibus sperabatur.

PL 18, 143C

シュンマクスはアプロニアヌスの後を継いだ。学識と節度の第一の模範の一人として名を挙げられるべき人であり、その在任中、いとも聖なる都は、常にまさる平穏と豊かな物資を享受し、また、自らが築き、市民の大きな喜びのうちに献堂した、華やかで堅固きわまりない橋を誇った。その市民が恩知らずであったことは、事実がまったく明らかに教えた。数年を経て、彼らは、トランスティベリムの地区にある彼の最も美しい邸宅に火を放った。ある卑しい平民が、何の証拠も証人もなしに、彼が「期待される値で売るよりは、自分のぶどう酒で石灰窯の火を消す方が、むしろよい」と言ったと作り話をしたことに、激したからである。