諸家4–17世紀

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Elogia Symmachiana

Testimonium XII 第XII項

Various authors · Elogia Symmachiana · PL 18, 144B · 1 sectio

Elogia Symmachiana 12.0.1

1

Dum in Romana urbe Valentinianus et Theodosius morarentur, festivitates pro Victoria celebrantes, tunc suam bonitatem circa Symmachum exconsulem Theodosius imperator ostendit. Is enim Symmachus inter senatores praecipuus habebatur, eratque Romani eloquii eruditione mirabilis, cujus multi quoque reperiuntur libri. Scripsit autem Maximi laudem, eamque recitavit: unde postea reus esse majestatis videbatur. Quamobrem mortem metuens, confugit in ecclesiam. Verum imperator, cum esset perfectissimae Christianitatis, et non solum suae fidei sacerdotes honoraret, sed etiam Novatianos, qui proxime ejus fidei decreta servarent, Leontio tunc episcopo Romano Ecclesiae Novatianorum rogante beneficium conferens, Symmachum absolvit a crimine. Cumque veniam Symmachus meruisset, Apologeticum, id est, satisfactionalem librum ad Theodosium conscripsit imperatorem. Haec ille. Quae etiam exstant apud Sozomenum Hist. Eccles. lib. V, cap. 14; et Nicephor. lib. XII, cap. 21.

PL 18, 144B

ウァレンティニアヌスとテオドシウスがローマ市に滞在し、勝利を祝う祭りを営んでいたとき、テオドシウス帝は、前執政官シュンマクスに対して自らの善意を示した。実にこのシュンマクスは、元老院議員のなかで第一人者と見なされ、ローマの雄弁の学識において驚くべき人で、その書も多く見いだされる。彼はマクシムスへの賛辞を書き、それを朗読した。そのため、のちに大逆罪の被告と見なされた。それゆえ、死を恐れて、教会に逃げ込んだ。しかし皇帝は、きわめて完全なキリスト教徒であり、自らの信仰の祭司〔sacerdos〕たちを敬うのみならず、その信仰の教令をほぼ守るノウァティアヌス派をも敬ったので、そのときノウァティアヌス派の教会のローマ司教レオンティウスが願い出たのに恩恵を施して、シュンマクスをその罪過から放免した。シュンマクスは赦しを得たので、皇帝テオドシウスに宛てて『弁明』、すなわち釈明の書を書いた。以上が彼の言葉である。同じことはソゾメノス『教会史』第5巻第14章、ニケフォロス第12巻第21章にもある。