Elogia Symmachiana 15.0.1
Q. Symmachus, vir consularis, et Urbi praefectus eloquentissimus et doctissimus, Ausonii frater: qui causam gentilium deorum luculentissima oratione defendit apud Theodosium et Valentinianum imperatores: quae oratio libro quinto ( in hac edit. decimo) epistolarum inseritur. Contra quam ardentissime scripsit D. Ambrosius, et Aurelius Prudentius, qui circa haec tempora floruit, duobus elegantissimis libris, versu heroico. Scripsit autem Epistolas quoque familiares elegantissimas, mirae brevitatis ac rotunditatis, Ciceronis Academiae primus accola: quae pro Caroli et Casparini epistolis certe sunt junioribus legendae, et quas nostri saeculi duo clarissima lumina Pomponius Laetus et Angelus Politianus mire laudarunt. Habent enim elegantiam concinnam cum brevitate amabili, et hujus temporis gesta nonnulla explicant. Lege, lector, et laetaberis.
PL 18, 145AQ. シュンマクスは、執政官格の人にして首都長官、きわめて雄弁で学識に富み、アウソニウスの兄弟である。彼は、異教の神々の主張を、最も輝かしい弁論によって、皇帝テオドシウスとウァレンティニアヌスの前で弁護した。その弁論は、書簡集の第5巻(この版では第10巻)に収められている。これに対し、聖アンブロシウスと、この時代の頃に盛りであったアウレリウス・プルデンティウスが、最も熱烈に書いた。後者は、二巻のきわめて優雅な書を、英雄詩格の韻文で著した。彼はまた、きわめて優雅な私的書簡をも著した。驚くべき簡潔さと丸みを備え、キケロの学園の第一の住人である。これらの書簡は、カロルスやカスパリヌスの書簡の代わりに、確かに若者たちに読まれるべきであり、我々の世紀の二つの最も輝かしい光、ポンポニウス・ラエトゥスとアンジェロ・ポリツィアーノ〔Angelus Politianus〕が見事に称賛した。それらは、巧みに整った優雅さと愛すべき簡潔さをもち、この時代の出来事のいくつかを説明している。読者よ、読め、そうすれば喜ぶだろう。