De benedictionibus patriarcharum 9.1
De benedictione Aser, qua Christi pauperis divitiae, ac multiplicia in homines dona exprimuntur. 38. Aser pinguis ejus panis, et ipse dabit escam principibus (Gen. XLIX, 20) . Aser interpretatione Latina significat divitias.
PL 14, 686Aアシェルの祝福について。それによって、貧しいキリストの富と、人々への多様な賜物が表される。――38. 「アシェル、そのパンは肥えており、彼は指導者たちに食物を与える」(創世記49:20)。アシェルはラテン語の解釈では富を意味する。
De benedictionibus patriarcharum 9.2
Quis igitur dives, nisi ubi altitudo divitiarum est sapientiae et scientiae Dei? Quis dives nisi Dominus Jesus, qui abundat semper, et numquam deficit? Pauper venit in hunc mundum, et omnibus abundavit, universos replevit.
PL 14, 686Bでは、神の知恵と知識の富の深みがあるところでなければ、誰が富む者であろうか。つねにあふれ、決して尽きることのない主イエスでなければ、誰が富む者であろうか。キリストは貧しい者としてこの世界に来て、すべての者にあふれるほど与え、万人を満たした。
De benedictionibus patriarcharum 9.3
Quantus est in divitiis, qui paupertate sua omnes divites fecit! Sed pauper propter nos, dives cum Patre.
PL 14, 686B自分の貧しさによってすべての者を富ませた者は、富において何と大きいことか。しかし我々のために貧しく、父とともに富んでいるのである。
De benedictionibus patriarcharum 9.4
Pauper ille, ut nos ab inopia vindicaret; sicut Apostolus docet dicens: Quia propter vos pauper est factus, cum dives esset; ut illius inopia vos ditaremini (II Cor. VIII, 9) . Cujus inopia ditat, sanat fimbria, fames satiat, mors vivificat, sepultura resuscitat.
PL 14, 686Bキリストが貧しかったのは、我々を窮乏から解き放つためである。使徒もこう教えている。「汝らのために、富んでいたのに貧しくなった。その窮乏によって汝らが富む者となるためである」(二コリント8:9)。その窮乏は富ませ、衣の房は癒し、飢えは満たし、死は生かし、埋葬は甦らせる。
De benedictionibus patriarcharum 9.5
Hic ergo dives est thesaurus, hujus pinguis panis. Et bene pinguis quem qui manducaverit, esurire non poterit. Hunc panem dedit apostolis, ut dividerent populo credentium; hodieque dat nobis eum, quem ipse quotidie sacerdos consecrat suis verbis.
PL 14, 686Bそれゆえ、この富める者は宝であり、そのパンは肥えている。そしてそのパンはまことに肥えている。それを食べた者は飢えることができないからである。キリストはこのパンを使徒たちに与え、信じる民に分けさせた。今日もそれを我々に与える。主自身が祭司として、毎日自らの言葉で聖別するのがそのパンである〔ipse sacerdos は「祭司である主自身」とも「祭司(司教)自身」とも取れる。suis verbis(自らの言葉で)が主の言葉による聖別を言うと見て、前者と取った〕。
De benedictionibus patriarcharum 9.6
Hic ergo panis factus est esca sanctorum. 39. Possumus et ipsum Dominum accipere, qui suam carnem nobis dedit, sicut ipse ait: Ego sum panis vitae.
PL 14, 686Cそれゆえこのパンは聖なる者たちの食物となった。39. 我々は、主その人をもパンとして受け取ることができる。主は自分の肉を我々に与えた。主自身が言うとおりである。「私は命のパンである」。
De benedictionibus patriarcharum 9.7
Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt: hic est autem panis qui de coelo descendit, ut si quis ex eo manducaverit, non moriatur (Joan. VI, 48 et 49) .
PL 14, 686C「汝らの父祖は荒れ野でマナを食べて、死んだ。しかしこれは、天から降ってきたパンであり、これを食べる者が死なないためのものである」(ヨハネ6:48–49)。
De benedictionibus patriarcharum 9.8
Et ne quis putaret quia de hac morte dicit quae per animae et corporis secessionem venit, et jure dubitet, cum sciat sanctos apostolos hac morte esse defunctos, addidit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi.
PL 14, 686Cそして、主が言っているのは、魂と体とが離れることで来るこの死のことだと誰かが思い、また、聖なる使徒たちもこの死で亡くなったことを知っているので、もっともな疑いを抱くことのないよう、主は付け加えた。「私は、天から降ってきた生けるパンである」。
De benedictionibus patriarcharum 9.9
Si quis manducaverit ex hoc, vivet in aeternum (Ibid., 51 et 52) : hoc est, non de temporali vita dixi supra, nec de morte istius vitae, qua etiam si quis mortuus fuerit, tamen si panem meum acceperit, vivet in aeternum.
PL 14, 686C「誰かがこれを食べるなら、永遠に生きる」(ヨハネ6:51–52)。すなわち、私が先に言ったのは、時間の中の命のことでも、この命の死のことでもない。この命のうちに死んだ者があっても、私のパンを受けたなら、永遠に生きる、ということである。
De benedictionibus patriarcharum 9.10
Ille enim accipit, qui seipsum probat: qui autem accipit, non morietur peccatoris morte, quia panis hic remissio peccatorum est.
PL 14, 686D実際、自分自身を吟味する者が受ける。そして受ける者は、罪人の死を死なない。このパンは罪の赦しだからである。
De benedictionibus patriarcharum 9.11
40. Moyses quoque pulcherrime prophetavit in benedictionibus suis dicens: Benedictus a filiis Aser, et erit acceptus a fratribus suis; et intinget in oleo pedem suum, et ferrum, et aeramentum est calceamentum ejus. Et sicut dies tui sunt, sic erunt virtutes tuae.
PL 14, 686D40. モーセもまた、自分の祝福の中で、まことに美しく預言して言った。「アシェルの子らによって祝福され、兄弟たちに受け入れられ、自分の足を油に浸すであろう。鉄と青銅が彼の履物である。汝の日々のとおり、汝の力もあるであろう」。
De benedictionibus patriarcharum 9.12
Non est quisquam sicut est Deus tuus in coelo, adjutor tuus, et magnus Dominus firmamenti: et protegens te Deus initii, et per vires brachiorum potentium ejecit a facie tua inimicum tuum, dicens: Pereat.
PL 14, 686D「汝の神のような者は天に誰もいない。汝の助け手、大空の偉大なる主。そして汝を守る初めの神は、力ある者たちの腕の力によって、汝の面前から汝の敵を追い払い、『滅びよ』と言った」。
De benedictionibus patriarcharum 9.13
Et inhabitabit Israel fidens solus super terram: Jacob in frumento et vino; et coelum tibi cum nebula roris erit (Deut. XXXIII, 24 et seq.) .
PL 14, 687A「そしてイスラエルは安んじて、ただひとり地の上に住む。ヤコブは麦とぶどう酒のうちにある。天は汝のために、露の霧とともにあるであろう」(申命記33:24以下)。