ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De benedictionibus patriarcharum

Caput IV 第IV章

Ambrose of Milan · De benedictionibus patriarcharum · PL 14, 678C · 42 sectiones

De benedictionibus patriarcharum 4.1

1

De benedictione Judae, quae Christo, ejusque incarnationi, passioni, resurrectioni, atque aliis mysteriis accommodatur. 16. Et quia per admixtionem generis Juda et Levi Tribus junctae sunt, ideo Matthaeus ex Tribu Juda describit ejus familiam (Matth. I, 3) .

PL 14, 678C

ユダの祝福について。これはキリストに、その受肉、受難、復活、またそのほかの奥義に適用される。16. ユダとレビの部族は血筋の混じり合いによって結びついているので、マタイはユダの部族からキリストの家系を記す(マタイ1:3)。

De benedictionibus patriarcharum 4.2

2

Et Apostolus ait: Quoniam de Juda ortus est Dominus noster (Heb. VII, 14) . Ut ex Tribu Levi sacerdotalis et plena sanctitatis annumeretur haereditas: ex Tribu autem Juda, ex qua David et Salomon et reliqui reges fuerunt, regalis successionis splendor effulgeat; ut idem et rex et sacerdos Scripturarum testimonio demonstretur.

PL 14, 678D

また使徒も言う。「我々の主はユダから出たからである」(ヘブライ7:14)。これは、レビの部族からは、聖性に満ちた祭司の相続分が数え入れられ、ユダの部族──ダビデとソロモンとその他の王たちが出た部族──からは、王の継承の輝きが光り出し、こうして同じ者が王であり祭司であることが、聖書の証言によって示されるためである。

De benedictionibus patriarcharum 4.3

3

Meritoque se circa gratiam Judae Jacob sanctus effudit dicens: Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuae super dorsum inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda ex germine, fili mi, ascendisti.

PL 14, 679A

聖なるヤコブが、ユダの恩寵をめぐって言葉をあふれさせ、こう言ったのはもっともである。「ユダよ、汝の兄弟たちは汝を称えるであろう。汝の手は汝の敵の背の上にあり、汝の父の子らは汝を拝するであろう。ユダは獅子の子。私の子よ、汝は芽から上った。」

De benedictionibus patriarcharum 4.4

4

Recumbens dormisti ut leo, et tamquam catulus, quis suscitabit eum? Non deerit judex ex Juda, et princeps de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est; et ipse erit exspectatio gentium, alligans ad vitem asinam suam, et cilicio pullum asinae suae.

PL 14, 679A

「汝は身を横たえて、獅子のように、また獅子の子のように眠った。誰が彼を起こすのか。ユダから裁き人は絶えず、その腿から君主が絶えない。それが取り置かれている者が来るまでは。そして彼は諸国民の待望となり、自分の雌ろばをブドウの木につなぎ、自分の雌ろばの子を荒布につなぐ。」

De benedictionibus patriarcharum 4.5

5

Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae anaboladium suum. Hilares oculi ejus a vino, et dentes ejus candidiores quam lac (Gen. XLIX, 8 et seq.) .

PL 14, 679A

「彼は自分の長衣をぶどう酒で洗い、自分の肩衣〔anaboladium〕をブドウの血で洗う。その目はぶどう酒で晴れやかに、その歯は乳よりも白い」(創世記49:8以下)。

De benedictionibus patriarcharum 4.6

6

17. Ad Judam quidem patriarcham dirigi videtur alloquium, sed Judas ille posterior verus confessor exprimitur, qui ex ea Tribu natus est, qui solus laudatur a fratribus, de quibus dicit: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Ps. XXI, 23) .

PL 14, 679A

17. 呼びかけはたしかに族長ユダに向けられているように見えるが、そこに示されているのは、その部族から生まれた、のちの真のユダ、すなわち告白者である。彼だけが兄弟たちから称えられるのであり、その兄弟たちについて彼は言う。「私は汝の名を、私の兄弟たちに告げよう」(詩篇21:23)。

De benedictionibus patriarcharum 4.7

7

Dominus per naturam, frater per gratiam, cujus manus quas expandit ad populum non credentem, super dorsum inimicorum suorum.

PL 14, 679B

本性によっては主であり、恩寵によっては兄弟である者。信じない民に向かって彼が広げた手は、彼の敵の背の上にある。

De benedictionibus patriarcharum 4.8

8

Iisdem enim manibus, atque eadem passione suos texit, et subjugavit adversarias potestates, omnesque fidei et pietatis exsortes subditos sibi fecit.

PL 14, 679B

同じ手によって、同じ受難によって、彼は自分の者たちを覆い守り、敵対する諸力を服従させ、信仰と敬虔にあずからないすべての者を自分に従わせたからである。

De benedictionibus patriarcharum 4.9

9

De quibus ait Pater ad Filium: Et dominaberis in medio inimicorum tuorum (Ps. CIX, 2) : quos inimicos sua malitia fecit, non Christi voluntas. In quo magna gratia Domini.

PL 14, 679B

これらの者について、父は子に言う。「汝は汝の敵のただ中で支配するであろう」(詩篇109:2)。彼らを敵としたのは、彼ら自身の悪意であって、キリストの意志ではない。ここに主の大いなる恩寵がある。

De benedictionibus patriarcharum 4.10

10

Etenim spiritales nequitiae quae ante cervicem nostram jugo solebant captivitatis inflectere, ita ut David ipse manus quodammodo super se triumphantium sentire se scriberet dicens: Super dorsum meum fabricaverunt peccatores (Ps. CXXVIII, 3) , ipsae nunc subditae triumpho Christi et quibusdam manibus ejus, id est, factis operibusque subjectae, perpetuae subeunt captivitatis aerumnam.

PL 14, 679B

実際、かつて我々の首を捕囚の軛でたわめるのが常であった霊的な諸々の邪悪は──ダビデ自身が、勝ち誇る者たちの手をいわば自分の上に感じていると書いて、「罪人たちは私の背の上に作り上げた」(詩篇128:3)と言ったほどである──いまや、キリストの凱旋と、彼のいわば手、すなわち彼の行いと業に服させられて、永遠の捕囚の苦難に服している。

De benedictionibus patriarcharum 4.11

11

Ipse utique qui adoratur a filiis patris sui, quando adoratur a nobis, quibus ipse permisit ut Patrem vocemus, cujus servum esse virtutis est. 18. Catulus leonis Juda. Nonne evidenter et Patrem expressit, et Filium declaravit?

PL 14, 679C

父の子らに拝される者とは、まさにこの者であり、それは彼が我々に拝されるときである。我々に彼自身が、〔神を〕父と呼ぶことを許した。その〔父の〕僕であることは徳である〔cujus の先行詞は定かでない。直前の「父」と取った〕。18. 「ユダは獅子の子」。これは、父をも明らかに示し、子をも明らかにしているではないか。

De benedictionibus patriarcharum 4.12

12

Quid tam evidens, quo unius naturae Filius Dei cum Patre esse doceatur? Leo ille, hic catulus leonis. Vili comparatione, ejusdem naturae ac potentiae unitas intelligitur. Rex ex rege processit, fortis ex forte.

PL 14, 679C

神の子が父と一つの本性であることを教えるのに、これほど明白なものがあろうか。あれは獅子、これは獅子の子。卑近な比較によって、同じ本性と力の一性が理解される。王から王が出、強い者から強い者が出たのである。

De benedictionibus patriarcharum 4.13

13

Quia futuros praevidebat qui filium assererent junioris aetatis, occurrit his subjiciens: Ex germine, fili mi, ascendisti. Recumbens dormisti ut leo et tamquam catulus. Et alibi habes, quia catulus ipse est leo de Tribu Juda (Apoc. V, 5) .

PL 14, 679C

彼は、子を年下の者と主張する人々が将来現れることを予見していたので、その者たちに先回りして、こう付け加えた。「私の子よ、汝は芽から上った。汝は身を横たえて、獅子のように、また獅子の子のように眠った。」また別の箇所で、あなたは、その獅子の子自身がユダの部族の獅子であると読む(黙示録5:5)。

De benedictionibus patriarcharum 4.14

14

Ergo quia catulum dixerat, bene statim leonem posuit, hoc est dicere: Non capiantur aures vestrae, quia catulum audierunt, Filium expressi, non dixi minorem. Et ipse est leo sicut pater.

PL 14, 679D

こうして、彼は獅子の子と言ったので、すぐに獅子と置いたのは適切である。それは、「獅子の子と聞いて、諸君の耳が惑わされることのないように。私は子を表したのであって、より小さい者とは言わなかった」という意味である。この子もまた、父と同じく獅子である。

De benedictionibus patriarcharum 4.15

15

Audiant quia et leonem, et catulum appellavit: leonem quasi perfectae plenaeque virtutis: catulum, quasi Filium; ne quis cum audiret aequalem Patri, non putaret Filium. Non sic laudatur Filius, ut separetur a Patre. Ille probat aequalem, qui Filium confitetur.

PL 14, 679D

彼が獅子とも獅子の子とも呼んだことを、彼らは聞くがよい。獅子と呼んだのは、完全で満ち足りた力を持つ者としてであり、獅子の子と呼んだのは、子としてである。それは、父と等しい者と聞いて、子であるとは考えない者が出ないためである。子は、父から切り離されるようにして称えられるのではない。子を告白する者こそ、〔父と〕等しい者であることを証明する。

De benedictionibus patriarcharum 4.16

16

19. Mirifice autem et incarnationem ejus expressit dicens: Ex germine, fili mi, ascendisti; eo quod tamquam frutex terrae in alvo Virginis germinavit, et ut flos boni odoris ad redemptionem mundi totius maternis visceribus splendore novae lucis emissus ascenderit, sicut Esaias dicit: Exiet virga de radice Jesse, et flos ex radice ejus ascendet (Esai. XI, 1) .

PL 14, 680A

19. また彼は、驚くべきしかたで、その受肉をも「私の子よ、汝は芽から上った」と言って表した。それは、彼が地の若木のようにおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕の胎に芽を出し、良い香りの花として、全世界の贖いのために、母の胎から新しい光の輝きのうちに送り出されて上ったからである。イザヤが言うとおりである。「エッサイの根から若枝が出、その根から花が上る」(イザヤ11:1)。

De benedictionibus patriarcharum 4.17

17

Radix familia Judaeorum, virga Maria, flos Mariae Christus. Recte virga quae regalis est generis, de domo et patria David, cujus flos Christus est qui fetorem mundanae colluvionis abolevit, et vitae aeternae odorem infudit.

PL 14, 680A

根はユダヤ人の氏族、若枝はマリア、マリアの花はキリストである。王の血筋のもの、ダビデの家と氏族から出たものが若枝と呼ばれるのは正しい。その花がキリストであって、彼は世の汚濁の悪臭を消し去り、永遠の生命の香りを注いだ。

De benedictionibus patriarcharum 4.18

18

20. Habes ergo incarnationem, accipe passionem: Recumbens, inquit, dormisti ut leo: quando jacuit in sepulcro, velut quodam corporis sui somno quietus, sicut ipse ait: Ego dormivi, et requievi, et surrexi; quoniam Dominus suscepit me (Ps. III, 6) .

PL 14, 680A

20. こうしてあなたは受肉を得た。受難を受け取れ。「汝は身を横たえて、獅子のように眠った」と彼は言う。これは、彼が墓に横たわり、いわば自分の体の眠りのうちに静かにしていたときのことで、彼自身が「私は眠り、休み、そして起きた。主が私を支えたからである」(詩篇3:6)と言っているとおりである。

De benedictionibus patriarcharum 4.19

19

Unde et Jacob ait: Quis suscitabit eum? hoc est, quem Dominus suscipiet. Quis est alius qui resuscitet, nisi ipse se sua Patrisque resuscitet potestate? Video natum auctoritate propria, video mortuum propria voluntate, video dormientem potestate propria.

PL 14, 680B

それゆえヤコブも言う。「誰が彼を起こすのか。」すなわち、主が支える者のことである。自分自身の力と父の力によって自分を起こす者のほかに、誰が起こす者であろうか。私は彼が自らの権威によって生まれたのを見、自らの意志によって死んだのを見、自らの力によって眠っているのを見る。

De benedictionibus patriarcharum 4.20

20

Qui omnia suo fecit arbitrio: cujus alterius ut resurgat egebit auxiliis? Ipse igitur resurrectionis suae auctor est qui mortis est arbiter, qui exspectatur a gentibus.

PL 14, 680B

すべてを自分の意のままに行った者が、よみがえるために、ほかの誰の助けを必要とするだろうか。したがって、死を裁定する者、諸国民に待望される者自身が、自分の復活の創始者である。

De benedictionibus patriarcharum 4.21

21

21. Et ideo, donec ille veniat, non deficiet dux ex Juda; ut usque ad ejus ortum regalis successionis fides incorrupta servetur.

PL 14, 680B

21. それゆえ、あの者が来るまで、ユダから指導者は絶えない。それは、彼の誕生に至るまで、王の継承の確かさが損なわれずに保たれるためである。

De benedictionibus patriarcharum 4.22

22

Postea enim, ut docuimus tractatu habito in Evangelium (Lib. III, in Lucam) , per Herodem adulterata successio praerogativam dignitatis amisit. Etenim quia verum regem negaverunt, falsos habere coeperunt.

PL 14, 680B

というのも、のちに、我々が福音書についての講解で教えたとおり(『ルカ福音書講解』第3巻)、ヘロデによって継承が損なわれ、位の特権を失ったからである。実際、彼らは真の王を否認したので、偽りの王たちを持つようになった。

De benedictionibus patriarcharum 4.23

23

Ergo hoc quod dicit Patriarcha, servabitur in judicibus vel regibus Judaeorum intemeratae successionis haereditas ducta per reges: donec veniat cui repositum est; ut Ecclesiam Dei congreget ex conventu nationum omnium, et gentilium devotione populorum, hoc est, ipsum manet, ipsi debitum reservatur, ipsi tantae gratiae praerogativa defertur.

PL 14, 680C

したがって、族長のこの言葉は、こういうことである。すなわち、ユダヤ人の裁き人たちや王たちにおいて、王たちを通して導かれた、損なわれない継承の相続財産が保たれる。「それが取り置かれている者が来るまで」である。それは、その者が、あらゆる国民の集まりと、異邦の諸民の献身から、神の教会を集めるためである。すなわち、その〔相続〕は彼を待っており、彼に負うものが保たれており、彼にこれほどの恩寵の特権が帰される、ということである。

De benedictionibus patriarcharum 4.24

24

22. Et ipse est exspectatio gentium. Plus dixit quam si dixisset, ipsum exspectant gentes, quod omnis spes Ecclesiae in ipso recumbat.

PL 14, 680C

22. 「そして彼自身が諸国民の待望である」。これは、「諸国民は彼を待っている」と言った場合よりも多くを語っている。教会のすべての希望が、彼のうちに憩うからである。

De benedictionibus patriarcharum 4.25

25

Ideo dicitur Moysi: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5) , ne ipse sponsus Ecclesiae crederetur, qui dux plebis eligebatur. Ideo solvit calceamentum suum Jesus Nave, (Josue V, 16) , ut venturo tanti muneris gratiam et ipse servaret.

PL 14, 680C

それゆえモーセに「汝の足の履き物を脱げ」(出エジプト記3:5)と告げられる。民の指導者として選ばれていた彼自身が、教会の花婿だと思われないためである。それゆえナヴェの子イエス〔ヨシュア〕も自分の履き物を脱いだ(ヨシュア記5:16)。来るべき者のために、これほどの賜物の恩寵を、自分も守るためである。

De benedictionibus patriarcharum 4.26

26

Ideo dicit Joannes: Post me venit vir cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus (Joan. I, 27) .

PL 14, 680D

それゆえヨハネは言う。「私のあとから一人の人が来る。私は彼の履き物の紐を解くにも値しない」(ヨハネ1:27)。

De benedictionibus patriarcharum 4.27

27

Ideo dicit: Qui habet sponsam sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, et gaudio gaudet (Joan. III, 29) , hoc est, ipse solus vir est Ecclesiae, hic est exspectatio gentium, huic deferentes copulam gratiae nuptialis, calceamentum suum solverunt prophetae.

PL 14, 680D

それゆえ彼は言う。「花嫁を持つ者が花婿である。花婿の友は、立って彼の声を聞き、喜びに喜ぶ」(ヨハネ3:29)。すなわち、教会の夫は彼ただ一人であり、これこそが諸国民の待望であって、この者に婚姻の恩寵の結びを差し出して、預言者たちは自分の履き物を脱いだのである。

De benedictionibus patriarcharum 4.28

28

Hic sponsus est, ego amicus sponsi: gaudeo quia venit, quia vocem audio nuptialem, quia jam non dura peccatorum supplicia, dura Legis tormenta, sed remissionem criminum, vocem laetitiae, sonum jucunditatis, exsultationem festi nuptialis audivimus.

PL 14, 681A

これが花婿であり、私は花婿の友である。私は喜ぶ。彼が来たこと、婚礼の声を私が聞いていることを。我々は、もはや罪の厳しい刑罰、律法の厳しい責め苦ではなく、罪の赦し、喜びの声、楽しみの響き、婚礼の祝宴の歓呼を聞いたからである。

De benedictionibus patriarcharum 4.29

29

23. Hic est ille alligans ad vitem asinum suum, et cilicio pullum asinae suae; ut fervorem Spiritus sancti habeat congregatio nationum ante remissa et negligens, sed jam devota per Christum, et viti illi perpetuae, hoc est Domino Jesu, qui ait: Ego sum vitis, et Pater meus agricola (Joan. XV, 1) , velut fructuosi palmites quibusdam inexsolubilis fidei vinculis alligemur.

PL 14, 681A

23. この者こそ、自分のろば〔底本は asinum。上の引用では asinam(雌ろば)。ミーニュの脚注は、ローマ版と若干の写本は asinam とするが、より多くのより良い写本は asinum と読むとする〕をブドウの木に、自分の雌ろばの子を荒布につなぐ者である。これは、以前は緩んで怠っていたが、いまやキリストを通して献身する諸国民の集まりが、聖なる霊の熱を持つためであり、また、あの永遠のブドウの木、すなわち「私はブドウの木、私の父は農夫である」(ヨハネ15:1)と言った主イエスに、実り豊かな枝のように、解けない信仰の絆によってつながれるためである。

De benedictionibus patriarcharum 4.30

30

Hoc est illud mysterium, quod pullum asinae solvi jussit in Evangelio, et ipse Dominus Jesus sedit super eum, ut alligatus ad vitem perpetua sanctorum suavitate requiesceret. 24. Lavabit, inquit, in vino stolam suam.

PL 14, 681A

これこそ、彼が福音書でろばの子を解くように命じ、主イエス自身がその上に座った、あの奥義である。それは、〔ろばの子が〕ブドウの木につながれて、聖徒たちの永遠の甘美のうちに憩うためである。24. 「彼はぶどう酒で自分の長衣を洗う」と彼は言う。

De benedictionibus patriarcharum 4.31

31

Bona stola est caro Christi, quae omnium peccata operuit, omnium delicta suscepit, omnium errores texit. Bona stola, quae universos induit veste jucunditatis.

PL 14, 681B

キリストの肉は良い長衣であり、万人の罪を覆い、万人の罪過を引き受け、万人の迷いを包んだ。良い長衣であり、すべての者に喜びの衣を着せる。

De benedictionibus patriarcharum 4.32

32

Lavit hanc stolam in vino, quando cum baptizaretur in Jordane, descendit Spiritus sanctus sicut columba, et mansit super eum. Quo significatur quod plenitudo Spiritus sancti individua in eo fuerit, nec recesserit.

PL 14, 681B

彼がこの長衣をぶどう酒で洗ったのは、ヨルダンで洗礼を受けたとき、聖なる霊がハトのように降って、彼の上にとどまったときである。これによって、聖なる霊の充満が彼のうちに分かたれずにあり、去らなかったことが示される。

De benedictionibus patriarcharum 4.33

33

Unde et evangelista (Marc. I, 10) ait: Quia plenus Spiritu sancto Dominus Jesus, regressus est ab Jordane. Lavit ergo Jesus stolam suam, non ut suam quae non erat; sed ut nostram quae erat, sordem ablueret.

PL 14, 681B

それゆえ福音記者も(マルコ1:10)言う。「主イエスは聖なる霊に満ちて、ヨルダンから戻った」〔引照はマルコ1:10と刷られているが、引かれた文はルカ4:1に当たる〕。だからイエスが自分の長衣を洗ったのは、自分の汚れ──それは存在しなかった──を洗うためではなく、実際に存在した我々の汚れを洗い落とすためであった。

De benedictionibus patriarcharum 4.34

34

Denique addidit: Et in sanguine uvae anaboladium suum: hoc est, in passione corporis sui diluit gentes suo sanguine. Etenim verbi anaboladium gentes sunt, sicut scriptum est: Vivo ego, dicit Dominus, nisi omnes eos induam sicut vestimentum (Esai. XLIX, 18) .

PL 14, 681B

さらに彼は付け加えた。「そしてブドウの血で自分の肩衣を〔洗う〕」。すなわち、自分の体の受難において、自分の血で諸国民を洗い清めたのである。実際、言葉〔なる者〕の肩衣は諸国民である。書かれているとおりである。「私は生きている、と主は言う。まことに私は彼らすべてを、衣のようにまとうであろう」(イザヤ49:18)。

De benedictionibus patriarcharum 4.35

35

Et alibi: Sicut amictum mutabis eos, et mutabuntur (Ps. CI, 27) . Non ergo sanguine proprio, sua peccata, quae non erant, sed nostra quae fecimus delicta, mundavit. Et bene uvam dixit, quia sicut uva pependit in ligno. Ipse est vitis, ipse uva.

PL 14, 681C

また別の箇所にはこうある。「汝は彼らを外衣のように取り替え、彼らは取り替えられる」(詩篇101:27)。したがって彼は、自分の血によって、自分の罪──それは存在しなかった──を清めたのではなく、我々が犯した罪過を清めた。彼がブドウと言ったのは適切である。ブドウの房のように木に掛けられたからである。彼自身がブドウの木であり、ブドウの房である。

De benedictionibus patriarcharum 4.36

36

Vitis ligno adhaerens: uva, quia lancea militis apertum latus emisit aquam et sanguinem. Sic enim dixit Joannes: quia exivit de eo aqua et sanguis (Joan. XIX, 34) . Aqua ad lavacrum, sanguis ad pretium. Aqua nos abluit, sanguis nos redemit.

PL 14, 681C

ブドウの木は木に結びついている。ブドウの房と言うのは、兵士の槍で開かれた脇腹が、水と血を流し出したからである。ヨハネがこう言っているとおりである。「彼から水と血が出た」(ヨハネ19:34)。水は洗いのため、血は代価のためである。水は我々を洗い、血は我々を贖った。

De benedictionibus patriarcharum 4.37

37

25. Et ideo ait propheta: Hilares oculi ejus a vino, et dentes candidiores, quam lac, significans prophetas et apostolos.

PL 14, 681C

25. それゆえ預言者は、「その目はぶどう酒で晴れやかに、その歯は乳よりも白い」と言って、預言者たちと使徒たちを意味している。

De benedictionibus patriarcharum 4.38

38

Alii enim sicut oculi Christi praeviderunt et annuntiaverunt ejus adventum, de quibus ipse dicit: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) .

PL 14, 681D

ある者たちは、キリストの目のように、彼の到来を前もって見て告げ知らせたからである。彼自身が彼らについて言う。「アブラハムは私の日を見て、喜んだ」(ヨハネ8:56)。

De benedictionibus patriarcharum 4.39

39

Et unus de prophetis dicit: Vidi Dominum Sabaoth (Esai. VI, 5) : quem videntes spiritali laetitia complebantur. Alii vero, hoc est apostoli, quos Dominus ab omni peccatorum labe mundavit, super lac candidiores facti sunt, quos macula nulla postea fuscavit.

PL 14, 682A

また預言者の一人は言う。「私は万軍の主を見た」(イザヤ6:5)。彼を見て、彼らは霊の喜びに満たされた。ほかの者たち、すなわち使徒たちは、主があらゆる罪の汚れから清めた者たちで、乳にまさって白くなり、その後いかなる染みも彼らを曇らせなかった。

De benedictionibus patriarcharum 4.40

40

Etenim lac temporale est; gratia autem apostolorum perpetua manet, qui nobis spiritalia illa atque coelestia conficientes alimenta, mentis internae viscera saginarunt.

PL 14, 682A

乳は一時のものであるが、使徒たちの恩寵は永続する。彼らは、あの霊的で天上の糧を我々のために整えて、内なる精神の内奥を養い太らせた。

De benedictionibus patriarcharum 4.41

41

Sunt etiam qui mandata Domini lucida, quae divino ore deprompta sunt, sicut lac nobis facta arbitrentur, quibus nutriti ad panis coelestis pervenimus alimoniam. Unde et Paulus ait: Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis (I. Cor. III, 2) .

PL 14, 682A

また、神の口から出された主の輝かしい戒めを、我々のために乳となったものと見なす者もいる。これに養われて、我々は天のパンの糧に至った。それゆえパウロも言う。「私は汝らに乳を飲ませ、食べ物は与えなかった。汝らにはまだできなかったからである」(一コリント3:2)。

De benedictionibus patriarcharum 4.42

42

Corinthios in principio fidei potu lactis imbuit. Et sancti illi quorum fides annuntiatur in universo mundo, tamquam ablactati, esca solidiore firmantur.

PL 14, 682A

彼はコリントの人々を、信仰の初めに、乳を飲ませて育てた。そして、その信仰が全世界に告げ知らされているあの聖徒たちは、いわば乳離れした者として、より堅い食べ物によって強められる。