De benedictionibus patriarcharum 1.1
[0673] Ut liberi ad honorem deferendum parentibus impellerentur, magnam vim horum benedictioni Deum indidisse. Paternam benedictionem accipere Josephum festinasse, atque etiam filios patri obtulisse benedicendos. Et quae his mysteria contineantur.
PL 14, 673A子らが親に払うべき敬いへと促されるように、神がこれらの祝福に大きな力を与えたこと。ヨセフが父の祝福を受けるのを急ぎ、さらに子らをも、祝福を受けさせるために父に差し出したこと。そして、これらにどのような奥義が含まれているか。
De benedictionibus patriarcharum 1.2
1. Primum omnium quantam discimus parentibus referre reverentiam, cum legimus (Gen. IX, 25 et seq.) quoniam qui benedicebatur a patre, benedictus erat, et qui maledicebatur, maledictus erat! Ideo hanc parentibus gratiam donavit Deus, ut filiorum pietas provocetur.
PL 14, 673A1. 何よりもまず、我々は親にどれほどの敬いを払うべきかを学ぶ。父から祝福された者は祝福された者であり、呪われた者は呪われた者であったと読むからである(創世記9:25以下)。神が親にこの恩寵を与えたのは、子らの敬虔が呼び起こされるためである。
De benedictionibus patriarcharum 1.3
Praerogativa igitur parentum disciplina est filiorum. Honora ergo patrem, ut benedicat te. Honoret pius patrem propter gratiam, ingratus propter timorem.
PL 14, 673Aこうして、親の特権は子らの教えとなる。だから父を敬え。父があなたを祝福するためである。敬虔な者は感謝のゆえに父を敬い、恩知らずな者も恐れのゆえに父を敬うべきである。
De benedictionibus patriarcharum 1.4
Et si pauper est pater, et non habet divitiarum copias quas relinquat filiis; habet tamen ultimae benedictionis haereditatem, qua sanctificationis opes successoribus largiatur. Et multo plus est beatum quam divitem fieri.
PL 14, 673Bたとえ父が貧しく、子らに遺すべき富の蓄えを持たないとしても、最後の祝福という相続財産を持っており、それによって聖化の富を後継者たちに分け与える。そして祝福された者となることは、富む者となることよりもはるかに大きなことである。
De benedictionibus patriarcharum 1.5
2. Festinabat Joseph sumere benedictionem (Gen. XLVIII, 1 et seq.) . Denique et filios suos obtulit Manassen et Ephraem, quos benedixit Jacob; ut quia duodecim habebat filios, et tertiusdecimus erat futurus apostolus Paulus, quasi posterior electus, tertia decima Tribus de Manasse et Ephraem nepotibus sanctificaretur in utrumque divisa, quo Paulus non extra paternarum numerum Tribuum inveniretur, qui veteris Testamenti et novi egregius praedicator, paternae benedictionis haereditatem sibi quoque facile profecisse comprobaret.
PL 14, 674A2. ヨセフは祝福を受けるのを急いだ(創世記48:1以下)。さらに自分の子らマナセとエフライムを差し出し、ヤコブは彼らを祝福した。それは、ヤコブには十二人の子がおり、使徒パウロが、いわば後から選ばれた者として十三番目の者となるはずであったので、十三番目の部族が孫のマナセとエフライムから、二つに分かれて聖別されるためである。それは、パウロが父祖たちの部族の数の外に見いだされることのないためであり、旧約と新約の卓越した宣教者である彼は、父の祝福の相続財産が自分にもたやすく及んだことを証しするのである。
De benedictionibus patriarcharum 1.6
3. Quamquam praeclara haec in hoc sint mysteria (Ibid., 13 et seq.) , quod sumens Joseph filios suos quos susceperat in Aegypto, Ephraem ad dexteram suam, ad sinistram autem Israel patris sui: Manassen autem ad sinistram suam, ut ad dexteram esset Israel, applicuit eos ante patrem suum.
PL 14, 674A3. もっとも、これらには、次の点に卓越した奥義がある(創世記48:13以下)。すなわち、ヨセフは、エジプトでもうけた自分の子らを連れて、エフライムを自分の右に、すなわち父イスラエルの左に、マナセを自分の左に、すなわちイスラエルの右にして、彼らを父の前に近づけた。
De benedictionibus patriarcharum 1.7
Extendens autem Israel manum dexteram, imposuit super caput Ephraem qui erat junior et stabat ad sinistram avi: et sinistram suam posuit supra Manassen qui erat ad dexteram, et ita immutatis manibus, benedixit eos.
PL 14, 675Aイスラエルは右手を伸ばして、年下で祖父の左に立っていたエフライムの頭の上に置き、左手を、右側にいたマナセの上に置いた。こうして手を入れ替えて、彼らを祝福した。
De benedictionibus patriarcharum 1.8
In quo et Joseph naturae ordinem servavit, ut seniori filio plus deferret, sicut Isaac quoque in Esau priorem filium benedictionem deferre cupiebat: sed minorem filium in typo junioris populi credidit praeferendum, sicut erat ipse a matre praelatus.
PL 14, 675Aこの点でヨセフは、自然の順序を守って、年長の子により多くを帰そうとした。イサクもまた、先に生まれた子エサウに祝福を与えようと望んだ。しかし〔ヤコブは〕、年下の子のほうを、年下の民の予型として優先すべきだと信じた。彼自身が母に優先されたのと同じである。
De benedictionibus patriarcharum 1.9
4. Denique Manasses ex oblivione (Gen. XLI, 51) , Latina interpretatione, signatur; eo quod populus Judaeorum oblitus est Deum suum qui fecit eum. Et quicumque ex ea plebe crediderit, tamquam ex oblivione revocatur.
PL 14, 675A4. さらに、マナセは、ラテン語に訳せば「忘却から」を意味する(創世記41:51)。ユダヤ人の民が、自分を造った自分の神を忘れたからである。この民のうちで信じる者は、いわば忘却から呼び戻される。
De benedictionibus patriarcharum 1.10
Ephraem autem fecunditatem fidei, interpretatione nominis pollicetur, qui auxit patrem, sicut ait ipse Joseph dicens: Quia auxit me Deus in terra humilitatis meae (Ibid., 52) .
PL 14, 675Bエフライムは、名の解釈によって、信仰の豊かな実りを約束する。彼は父を増し加えた者であり、ヨセフ自身が「神は、私の低さの地で私を増し加えた」(創世記41:52)と言っているとおりである。
De benedictionibus patriarcharum 1.11
Quod proprium est populi junioris, qui corpus est Christi, augens patrem, et Deum proprium non relinquens. 5. Denique spiritaliter de populis hoc esse mysterium senior declaravit.
PL 14, 675Bこれは、キリストの体である年下の民に固有のことであり、この民は父を増し加え、自分の神を捨てない。5. さらに、これが諸民についての霊的な奥義であることを、年長者〔ヤコブ〕が明らかにした。
De benedictionibus patriarcharum 1.12
Nam cum filius putaret eum errasse vitio hebetioris aspectus, convertere voluit manus ejus dicens: Non sic pater, hic enim primitivus est, impone dexteram tuam super caput ejus. Et noluit, sed dixit: Scio, fili, scio.
PL 14, 675B息子〔ヨセフ〕は、父が視力の衰えという欠陥のために誤ったと思い、その手を置き換えようとして言った。「そうではない、父よ。これが初子である。汝の右手をその頭の上に置け。」しかし彼は望まず、言った。「知っている、私の子よ、私は知っている。」
De benedictionibus patriarcharum 1.13
Et hic erit in populum, et hic exaltabitur: sed frater ejus junior major illo erit, et semen ejus erit multitudo gentium (Gen. XLVIII, 18 et 19) .
PL 14, 675B「この者もまた民となり、この者もまた高められる。しかしその弟は彼より大きくなり、その子孫は諸国民の群れとなる」(創世記48:18–19)。
De benedictionibus patriarcharum 1.14
Denique praeferendum Ephraem seniori germano, etiam benedictionis serie prophetavit dicens: In vobis benedicetur Israel, dicentibus: Faciat vobis Deus sicut Ephraem et Manassen (Ibid., 20) .
PL 14, 675Bさらに彼は、エフライムが年長の兄弟に優先されるべきことを、祝福の言葉の並びによっても預言して言った。「汝らにおいてイスラエルは祝福される。人々はこう言う。神が汝らを、エフライムとマナセのようにするように」(創世記48:20)。
De benedictionibus patriarcharum 1.15
Et ideo cum essent nepotes, in locum filiorum sunt adoptati, ut non essent avitae benedictionis expertes.
PL 14, 675Cそれゆえ、彼らは孫であったのに、子らの地位に養子として迎えられ、祖父の祝福にあずからない者とならないようにされた。