ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De benedictionibus patriarcharum

Caput V 第V章

Ambrose of Milan · De benedictionibus patriarcharum · PL 14, 682B · 10 sectiones

De benedictionibus patriarcharum 5.1

1

Benedictione Zabulon Ecclesiam atque ejus principes designari. 26. Zabulon juxta mare habitabit. Et ipse secus accessus navium, et pertendet usque ad Sidonem (Gen. XLIX, 13) .

PL 14, 682B

ゼブルンの祝福によって、教会とその首長たちが示される。26. 「ゼブルンは海のかたわらに住む。彼は船の着く所のかたわらにあり、シドンにまで及ぶ」(創世記49:13)。

De benedictionibus patriarcharum 5.2

2

Ipsa nominis interpretatio meliora promittit; eo quod Latina expressio liberationem significet a nocturnis, quod est utique bonum, et ejus qui sperat in pennis Domini, quem circumdat veritas ejus, ne timeat a timore nocturno, et a negotio perambulante in tenebris.

PL 14, 682B

名の解釈そのものが、よりよいものを約束する。ラテン語で表せば、その名は夜のものからの解放を意味するからである。これはまことに善いことであり、主の翼に望みを置く者に属する。その者を主の真理が取り囲むので、夜の恐れも、闇の中を巡り歩く事柄をも恐れない。

De benedictionibus patriarcharum 5.3

3

27. Hic ergo Zabulon juxta mare, inquit, habitabit; ut videat aliorum naufragia, ipse immunis periculi, et spectet alios fluctuantes in freto istius mundi, qui circumferantur omni vento doctrinae, ipse fidei radice immobilis perseverans, sicut est sacrosancta Ecclesia radicata atque fundata in fide, spectans haereticorum procellas, et naufragia Judaeorum, quoniam gubernatorem quem habuerant, abnegarunt.

PL 14, 682B

27. こうして、このゼブルンは海のかたわらに住む、と彼は言う。それは、他の者たちの難破を、自分は危険を免れて見るためであり、この世の海で波に揉まれる者たち、あらゆる教えの風に運び回される者たちを、自分は信仰の根によって揺るがずにとどまって眺めるためである。それは、信仰に根ざし、据えられた至聖なる教会のとおりであり、教会は異端者たちの暴風と、ユダヤ人の難破を眺める。彼らは、持っていた舵取りを否認したからである。

De benedictionibus patriarcharum 5.4

4

Circa fluctus igitur habitat, non fluctibus commovetur, magisque ad subveniendum parata, quam periculo obnoxia, ut si qui tempestatibus acti gravibus confugere ad portum velint, praesto sit Ecclesia tamquam portus salutis, quae expansis brachiis in gremium tranquillitatis suae vocet periclitantes, locum fidae stationis ostendens.

PL 14, 682C

こうして教会は波のまわりに住むが、波に動かされず、危険にさらされるよりも、助けに駆けつける用意が整っている。重い嵐に追われて港へ逃れようとする者がいれば、教会が救いの港のようにそこに備えているためである。教会は両腕を広げて、危険にある者たちを自分の静けさのふところへ呼び、確かな停泊地の場所を示す。

De benedictionibus patriarcharum 5.5

5

Ecclesiae igitur in hoc saeculo tamquam portus maritimi per littora diffusi occurrunt laborantibus, dicentes esse credentibus refugium praeparatum, quo ventis quassata navigia possint subducere.

PL 14, 682C

こうして、この世において、諸教会は、岸辺に点在する海の港のように、苦しむ者たちを迎える。信じる者たちには避難所が備えられており、風に揺さぶられた船をそこに引き上げられる、と告げるのである。

De benedictionibus patriarcharum 5.6

6

28. In his Ecclesiis sunt principes Zabulon, et principes Nephthalim, sicut docet LXVII psalmus, quorum alii liberatores sunt a tempestate nocturna, clamantes: Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis (Rom. XIII, 12) : alii sunt latitudinis apostolicae, qui possunt dicere: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11) .

PL 14, 682D

28. これらの諸教会には、ゼブルンの首長たちとナフタリの首長たちがいる。詩篇第67篇が教えるとおりである。彼らのうち、ある者は夜の嵐からの解放者であり、こう叫ぶ。「それゆえ我々は闇の業を脱ぎ捨て、光の武具を身に着けよう」(ローマ13:12)。またある者は使徒的な広さを持つ者であり、こう言うことができる。「コリントの人々よ、我々の口は汝らに向かって開かれ、我々の心は広げられた」(二コリント6:11)。

De benedictionibus patriarcharum 5.7

7

Ipsi sunt isti qui cum essent in tenebris, lucem viderunt magnam, sicut propheta testatur dicens: Regio Zabulon, et regio Nephthalim, via maris trans Jordanem: populus qui sedebat in tenebris, viderunt lucem magnam: qui sedebant in regione umbrae mortis, lux orta est eis (Esai. IX, 1 et 2) .

PL 14, 683A

彼らこそ、闇の中にいたとき、大いなる光を見た者である。預言者が証言して言うとおりである。「ゼブルンの地、ナフタリの地、ヨルダンの向こうの海の道。闇の中に座っていた民は、大いなる光を見た。死の陰の地に座っていた者たちに、光が昇った」(イザヤ9:1–2)。

De benedictionibus patriarcharum 5.8

8

29. Exploratores igitur secus accessus navium posuit Dominus Deus noster patriarchae hujus haeredes, cujus cura pergivil et spiritalis successio pertendit usque ad Sidonem, hoc est, usque ad gentes pervenit, ut Domini misericordia peccata abluat nationum.

PL 14, 683A

29. こうして、我々の主なる神は、この族長の相続人たちを、船の着く所のかたわらに見張り役として置いた。その目覚めた配慮〔底本は pergivil。pervigil(寝ずの)と読む〕と霊的な継承は、シドンにまで及ぶ。すなわち、諸国民にまで至り、主の慈しみ〔misericordia は「慈しみ」、miseratio は「憐れみ」と訳し分ける〕が諸国民の罪を洗い清めるのである。

De benedictionibus patriarcharum 5.9

9

Sidon enim primitivus est filius Cham, illius utique qui propter irreverentiam paternae pietatis, maledictione damnatus est patris.

PL 14, 683A

シドンはハムの初子であり、そのハムは、父に対する敬虔を軽んじたゆえに、父の呪いによって断罪された者だからである。

De benedictionibus patriarcharum 5.10

10

Ergo liberatio nocturna tamquam in excubiis posita propugnaculi spiritalis, ne quis scopulos vitae hujus possit incidere, pertendit usque ad gravissimorum criminum peccatores, et Sidonios ipsos, qui ante superstitione vehementi venatores scelerum nuncupabantur, et, ut interpretatio docet, soluta haereditate maledicti, donataque haereditate benedictionis absolvit; ut ubi major reatus erat, ibi nunc uberior sit gratia.

PL 14, 683B

こうして、夜からの解放は、この生の暗礁に誰も突き当たることのないように、霊の砦の見張りの位置に置かれたかのようになって、最も重い罪を犯した者たちにまで及び、かつて激しい迷信のゆえに「罪の狩人」と呼ばれていたシドン人自身にまで及ぶ。そして、解釈の教えるとおり、呪いの相続を解き、祝福の相続を与えて、彼らを赦す。咎が大きかったところに、いま、いっそう豊かな恩寵があるようにするためである。