De benedictionibus patriarcharum 3.1
Praedicuntur quae filiis Simeon et Levi, quorum nominibus Tribus designantur, erant eventura; nec non opinio Judaeorum circa mysticam istius benedictionis interpretationem confutatur.
PL 14, 676Cシメオンとレビの子らに、すなわち彼らの名によって部族が示されている者たちに、何が起こるかが予告される。またこの祝福の奥義的な解釈をめぐるユダヤ人の見解が論駁される。
De benedictionibus patriarcharum 3.2
10. Contestatur justus, et abdicat posteritatem, quae patrium non servaret affectum; et quia praevidit flagitium, perhorrescit consilii contagium: In consilium, inquit, eorum non veniat anima mea, et in congregationem illorum non contendant viscera mea; quoniam in ira sua occiderunt hominem, et in cupiditate sua subnervaverunt taurum (Gen. XLIX, 6) .
PL 14, 676D10. 義人〔ヤコブ〕は厳かに証言し、父の情愛を守らないであろう子孫を〔子として〕退ける。そして彼は不義を予見したので、その謀議に染まることを恐れて言う。「彼らの謀議に私の魂が入ることのないように、彼らの集まりへ私の臓腑が向かうことのないように。彼らは怒りにまかせて人を殺し、欲望にまかせて牛の腱を切ったからである」(創世記49:6)。
De benedictionibus patriarcharum 3.3
Quod dicit, de filiis quidem dicit Simeon et Levi; sed eorum nomine Tribus signat, quae appellatione simili vocabantur.
PL 14, 676D彼が語るのは、たしかにシメオンとレビという子らについてである。しかし彼は、彼らの名によって、同じ名で呼ばれる部族を示している。
De benedictionibus patriarcharum 3.4
Quam interpretationem pulcherrimam derivant Judaei; ut arbitrentur quia propterea arguat filios Jacob, quia propter stuprum sororis Sichimitas isti duo prae caeteris fratribus ultum ire cupientes, simulaverunt cum ipsis inire velle se gratiam, et ideo oportere circumcidi eos suaserunt; ut religione concordi pax inter eos, et recipiendae affinitatis societas firmaretur: sed circumcisos adorsi recentibus adhuc vulneribus, et invalidis viribus quas dolor solverat, fractos die superveniente tertio necaverunt.
PL 14, 677Aユダヤ人はこの解釈をいかにも立派なものとして導き出し、ヤコブが子らを咎めたのは、この二人が、妹の凌辱のゆえに他の兄弟たちに先んじてシケムの人々に復讐しようと望み、彼らと好誼を結びたいふりをして、そのため彼らが割礼を受けるべきだと説得したからだと考える。宗教が一致することで、両者の間の平和と、縁組を受け入れる結びつきが固められるように、というのである。しかし彼らは、割礼を受けた者たちを、傷がまだ新しく、痛みが力を萎えさせていたところを襲い、三日目が来たとき、弱り果てた者たちを殺した。
De benedictionibus patriarcharum 3.5
Ideo et fortasse isti duo ultores prae caeteris, quia scribarum et sacerdotum auctores sunt. Nulli enim magis quam sapientes et sacerdotes debent castimoniam vindicare. 11. Sed in hoc quoque errant Judaei.
PL 14, 677Aおそらく、この二人が他の者たちに先んじて復讐者となったのも、彼らが律法学者たちと祭司たちの始祖だからである。知者と祭司ほど、貞潔を守るべき者はいないからである。11. しかしこの点でも、ユダヤ人は誤っている。
De benedictionibus patriarcharum 3.6
Isti enim causas doloris sui praestiterant patri, asserentes se in illa licet aetate juvenili vindices laesae fuisse pietatis, et violatae castitatis ultores.
PL 14, 677Bこの二人は、自分たちの悲憤の理由を、すでに父に示していたからである。すなわち、若い年頃ではあったが、自分たちは傷つけられた敬虔の擁護者であり、汚された貞潔の復讐者であったと主張したのである。
De benedictionibus patriarcharum 3.7
Quod utique sanctus condemnare non poterat, quia non passi sunt inultam sororem suam loco esse meretricis, quae et virginitatem amiserat, et vindictae solatium non habebat; maxime cum ipse sic factum probaverit, ut Sichimam possideret, et in morte donaret eam filio suo dilectissimo Joseph, dicens ad eum: Do tibi Sichimam praecipuam super omnes fratres tuos, quam accepi de manibus Amorrhaeorum in machaera mea et arcu (Gen. XLVIII, 22) .
PL 14, 677B聖なる者〔ヤコブ〕は、これを断罪することなどできなかった。彼らは、妹が娼婦の位置に置かれたまま報復されずにいるのを許さなかったからである。妹は処女性を失い、復讐という慰めも持たなかったのである。ことに、彼自身がこの行為を承認し、それゆえシケムを所有して、死に臨んで最愛の子ヨセフに、こう言って与えたのだからなおさらである。「私は汝に、汝の兄弟たちすべてにまさって、とりわけシケムを与える。私がアモリ人の手から、私の剣と弓で取ったものである」(創世記48:22)。
De benedictionibus patriarcharum 3.8
Quod factum negari non potest. Interpretari tamen possumus per Sichimam humeros significari, per humeros opera. Haeredem ergo bonorum operum sanctum Joseph prae caeteris elegit, cujus opera fratres aequare non poterant. Quis enim facta Christi potuit adaequare?
PL 14, 677Bこの事実は否定できない。しかし我々は、シケムによって肩が、肩によって業が意味されていると解することができる。したがって、彼は他の者たちに先んじて聖なるヨセフを、善い業の相続人として選んだ。その業に兄弟たちは並ぶことができなかった。実際、誰がキリストの行いに匹敵しえたであろうか。
De benedictionibus patriarcharum 3.9
12. Tum praeterea immaculatus et castus de hoc terreno diversorio, et impuritatis auctoribus manubias reportavit, locum stupris et flagitiis vacantem ad incolatum sanctorum verbis coelestibus, et gladio capiens spiritali; ut ubi inhabitatores ante lasciviae et principes luxuriae versabantur, ubi fuerant incentiva libidinis, et fomenta nequitiae, ibi nunc sancti sacerdotes magisteria doceant castitatis, et plurima virginalis integritatis exempla quodam supernae lucis fulgore resplendeant.
PL 14, 677C12. さらに、汚れなく貞潔な者〔主語は明示されない。前節のヨセフ、すなわちキリストの予型と取った〕は、この地上の宿から、不浄の首謀者たちのもとから、戦利品を持ち帰った。淫行と不義に明け渡されていた場所を、聖徒たちの住まいとして、天の言葉と霊の剣によって奪い取ったのである。それは、かつて放縦の住人と淫蕩の首領たちがいた所、情欲のそそのかしと邪悪の火種があった所で、いまや聖なる司教たちが貞潔の教えを説き、童貞の純潔の数多くの手本が、天上の光の輝きによってきらめくためである。
De benedictionibus patriarcharum 3.10
13. Tribus igitur sunt quae designantur nominibus Patriarcharum, quia de Tribu Symeon scribae sunt, de Tribu Levi principes sacerdotum, qui perfecerunt nequitiam suam in Domini passione, mensuram omnem paternae impietatis implentes.
PL 14, 677C13. こうして、族長たちの名で示されているのは部族である。シメオンの部族からは律法学者たちが、レビの部族からは祭司長たちが出たからである。彼らは主の受難において自分たちの邪悪を成し遂げ、父祖たちの不敬の分量をすべて満たした。
De benedictionibus patriarcharum 3.11
Ipsi consilium cogitaverunt adversus Dominum Jesum, ut occiderent eum, sicut Esaias dicit: Vae animae ipsorum; quia cogitaverunt consilium malum adversum se dicentes: Alligemus justum, quia inutilis est nobis (Esai. III, 9 et 10) .
PL 14, 677D彼ら自身が、主イエスに対して、彼を殺そうと謀議をめぐらした。イザヤが言うとおりである。「災いだ、彼らの魂は。彼らは自分たちに対して悪しき謀議をめぐらし、こう言ったからである。『義人を縛ろう。彼は我々にとって無益だから』」(イザヤ3:9–10)。
De benedictionibus patriarcharum 3.12
Ipsi occiderunt prophetas, et apostolos annuntiantes Domini Salvatoris adventum, passionis ejus et resurrectionis gloriam praedicantes.
PL 14, 677D彼ら自身が、主である救い主の到来を告げ知らせ、その受難と復活の栄光を宣べ伝えていた預言者たちと使徒たちを殺した。
De benedictionibus patriarcharum 3.13
Ipsi postea in sua cupiditate, qua terrena flagitia desiderabant, divina consortia refugientes, corporis castimoniam, sobrietatem mentis, contemptum pecuniae, lucrum gratiae, subnervaverunt taurum, illum videlicet cornua producentem et ungulas, quem vident pauperes et laetantur; quoniam verbo Dei exaltavit cornu populi sui, quo et inimicos repulit, et praemium coronae coelestis emeruit.
PL 14, 678Aのちに彼ら自身が、地上の不義を欲する自分たちの欲望にまかせて、神的な交わりと、体の貞潔、精神の節度、金銭の軽蔑、恩寵の利得とを避けつつ、牛の腱を切った。すなわち、角と蹄を伸ばす例の牛、貧しい者たちが見て喜ぶ牛である。この牛は、神の言葉によって自分の民の角を高く上げ、その角で敵を退け、天の冠の報いを得るにふさわしくなったからである。
De benedictionibus patriarcharum 3.14
Hic est taurus quo Ecclesia figuratur in luna, tunc plenior cum velut cornibus nixa taurinis, spatium totius orbis includit. 14. Tamen prophetiae huic videtur etiam gratiam benedictionis adjungere.
PL 14, 678Aこれが、教会が月において象られるときの、その牛である〔quo の係りは定かでない。月の両端を牛の角に見立てた言い方と取った〕。〔月において象られる教会は、〕牛の角に支えられたかのようになって全世界の広がりを包むとき、いっそう満ちるのである。14. それでも、彼はこの預言に、祝福の恩寵をも添えているように見える。
De benedictionibus patriarcharum 3.15
Nam ad primogenitum Ruben dicendo: Non effervescas ut aqua, peccatum statuit; quia aqua mundare magis delicta, mentesque nostras ab omni solet vitiorum fervore revocare.
PL 14, 678A長子ルベンに「水のように沸き立つな」と言って、彼は罪をとどめた〔peccatum statuit は「罪を定めた」とも読める。前節の「祝福の恩寵をも添えている」と、続く quia に合わせて「とどめた」と取った〕。水は、むしろ罪を清め、我々の精神をあらゆる悪徳の熱から呼び戻すのが常だからである。
De benedictionibus patriarcharum 3.16
Et iterum dicendo ad Simeon et Levi: Dividam vos in Jacob, et dispergam in Israel, ostendit gentium congregatione redimendos. Percusso enim pastore, grex ille dispersus est, qui fuerat ante collectus; ut qui non erat, introiret, et sic omnis Israel salvus fieret.
PL 14, 678Bまたシメオンとレビに「私は汝らをヤコブにおいて分け、イスラエルにおいて散らす」と言って、彼らが諸国民の集まりによって贖われるべきことを示している。牧者が打たれると、先に集められていたあの群れは散らされたからである。そうして、〔群れに〕いなかった者が入り、こうして全イスラエルが救われるためである。
De benedictionibus patriarcharum 3.17
Et maxime propter Tribum Levi debemus hoc credere; quia ex ea Tribu Dominus Jesus videtur secundum corporis susceptionem genus ducere.
PL 14, 678Bとくにレビの部族のゆえに、我々はこれを信じるべきである。主イエスは、体を受けたという点では、その部族から系譜を引くと見られるからである。
De benedictionibus patriarcharum 3.18
Ex qua tribu sunt sacerdotes Levi et Nathan, quos sanctus Lucas in Evangelii libro quem ipse scripsit, inter majores Domini computavit (Luc. III, 29 et 31) .
PL 14, 678Bその部族から、祭司であるレビとナタンが出ている。聖なるルカは、自分が書いた福音書の書において、この二人を主の先祖たちのうちに数えた(ルカ3:29, 31)。
De benedictionibus patriarcharum 3.19
Sacerdos enim Patris et princeps omnium sacerdotum, sicut scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum (Ps. CIX, 4) , sacerdotalis originis successionem debuit vindicare.
PL 14, 678B彼は父の祭司にして、すべての祭司の長であり、「汝は永遠に祭司である」(詩篇109:4)と書かれているとおりだからである。それゆえ彼は、祭司の出自の系譜を自分のものとして主張するはずであった。
De benedictionibus patriarcharum 3.20
15. Unde et Moyses benedixit hanc Tribum dicens: Date Levi sortem suffragii sui, et veritatem ejus sancto (Deut. XXXIII, 8) . Benedixit etiam Moyses Tribum Ruben, sicut habes scriptum: Vivat Ruben, et non moriatur, et sit multus in numero (Ibid., 6) .
PL 14, 678C15. それゆえモーセもこの部族を祝福して言った。「レビに、その賛同のくじと、その真理を聖なる者に与えよ」(申命記33:8)。モーセはルベンの部族をも祝福した。あなたが読んでいるとおりである。「ルベンは生き、死なず、数において多くあれ」(申命記33:6)。
De benedictionibus patriarcharum 3.21
Neque enim benedixisset, si secundum Patriarchae sententiam benedictione scivisset indignos. Certe quod strictim ille praeteriit, iste complevit.
PL 14, 678Cモーセは、族長の言葉に従って彼らが祝福にふさわしくないと知っていたなら、祝福しなかったであろう。たしかに、あの者〔ヤコブ〕が簡略に通り過ぎたことを、この者〔モーセ〕が成し遂げたのである。