ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De benedictionibus patriarcharum

Caput VI 第VI章

Ambrose of Milan · De benedictionibus patriarcharum · PL 14, 683B · 9 sectiones

De benedictionibus patriarcharum 6.1

1

De benedictione Issachar, quae mystice de Christo Domino exponitur. 30. Issachar bonum concupivit, requiescens inter medias sortes, et videns requiem quia bona est, et terram quia pinguis: supposuit humerum suum ad laborandum, et factus est vir agricola (Gen. XLIX, 14 et seq.) .

PL 14, 683B

イサカルの祝福について。それはキリストである主について奥義的に解き明かされる。――30. 「イサカルは善を欲し、〔二つの〕分け前の間の中ほどに憩い、安息がよいものであることと、土地が肥えていることを見て、自分の肩を差し出して労し、農夫となった」(創世記49:14以下)。

De benedictionibus patriarcharum 6.2

2

Issachar merces dicitur, et ideo refertur ad Christum, qui est merces nostra; quod eum nobis ad spem salutis aeternae non auro, non argento, sed fide et devotione mercemur.

PL 14, 683C

イサカルは報酬と呼ばれ、それゆえキリストに関係づけられる。キリストは我々の報酬だからである。我々は永遠の救いの望みのために、金によってでも銀によってでもなく、信仰と献身によってキリストを報酬として得るのである。

De benedictionibus patriarcharum 6.3

3

Unde et David de ipso dicit: Ecce haereditas Domini, filii merces, fructus ventris (Ps. CXXVI, 3) . Et Moyses de eo dicit: Merces circa mare inhabitantium (Deut. XXXIII, 19) . Hic est qui bonum concupivit ab initio, et quod malum est, desiderare nescivit.

PL 14, 683C

そのゆえにダビデもキリストについて言う。「見よ、主の嗣業、子らという報酬、胎の実」(詩篇126:3)。またモーセもキリストについて言う。「海のほとりに住む者たちの報酬」(申命記33:19)。これこそ、初めから善を欲し、悪であるものを望むことを知らなかった者である。

De benedictionibus patriarcharum 6.4

4

De quo et Esaias ait: Priusquam sciat puer vocare patrem aut matrem, non credidit malitiae, eligens quod bonum est (Esai. VIII, 4) . Requievit inter sortes veteris et novi Testamenti, vel in medio prophetarum.

PL 14, 683C

この者についてイザヤも言う。「童子が父または母と呼ぶことを知る前に、悪意を信じず、善であるものを選んだ」(イザヤ8:4)。キリストは旧約と新約の分け前の間に憩った。あるいは預言者たちの真ん中に〔憩った〕。

De benedictionibus patriarcharum 6.5

5

Ideoque inter Moysen et Eliam medius apparuit; ut ostenderet nobis quod in eorum sermonibus requiem habeat, per quos plerique peccatis renuntiantes credunt in Deum vivum: vel quod ipsi sint testes resurrectionis ejus, et beatae quietis.

PL 14, 683D

それゆえキリストはモーセとエリヤの間の中ほどに現れた。それは、キリストがこの二人の言葉の中に安息を持つことを我々に示すためである。この二人によって、多くの者が罪を捨て、生ける神を信じる。あるいは、この二人がキリストの復活と祝福された安息の証人であることを〔示すためである〕。

De benedictionibus patriarcharum 6.6

6

31. Itaque ut ad resurrectionis suae gratiam vocaret gentes (ipsa est enim pinguis et fertilis terra, quae fructus generat aeternos, fructus centesimos et sexagesimos), subjecit humerum suum ad laborandum, subjiciens se cruci, ut nostra peccata portaret.

PL 14, 683D

31. こうして、キリストは自分の復活の恩寵へと諸国民を招くために(この土地こそ、永遠の実、百倍と六十倍の実を生む、肥えた豊かな土地である)、「労するために自分の肩を差し出し」、十字架に自らを従わせて、我々の罪を担った。

De benedictionibus patriarcharum 6.7

7

Ideoque dicit Propheta: Cujus principium super humerum ejus (Esai. IX, 6) , hoc est, super corporis passionem divinitatis potestas, vel crux supereminens corpori.

PL 14, 684A

それゆえ預言者は言う。「その支配は肩の上にある」(イザヤ9:6)。すなわち、体の受難の上に神性の権能がある、あるいは体の上に十字架がそびえている、ということである。

De benedictionibus patriarcharum 6.8

8

Posuit ergo humerum incumbens aratro omnibus subeundis contumeliis patiens, ita subjectus labori, ut vulneraretur propter iniquitates nostras, et infirmaretur propter peccata nostra.

PL 14, 684A

こうしてキリストは、鋤にのしかかり、あらゆる侮辱を耐え忍んで受けながら、肩を置いた。それほどに労苦に服し、我々の不法のゆえに傷つけられ、我々の罪のゆえに弱められたのである。

De benedictionibus patriarcharum 6.9

9

Et factus est vir agricola, sciens terram suam bono seminare frumento, et fructiferas arbores alta radice plantare.

PL 14, 684A

「そして農夫となった」。キリストは、自分の土地に良い麦を蒔き、実を結ぶ木々を深い根で植えることを知っているのである。