ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De benedictionibus patriarcharum

Caput XI 第XI章

Ambrose of Milan · De benedictionibus patriarcharum · PL 14, 688A · 53 sectiones

De benedictionibus patriarcharum 11.1

1

In benedicendo Joseph longiorem fuisse beatum Jacob, quia praefigurata in eo Christi videbat mysteria. His porro ejusdem benedictionis partes singulae applicantur.

PL 14, 688A

ヨセフを祝福するにあたって聖ヤコブが長く語ったのは、ヨセフのうちにキリストの奥義が予め示されているのを見たからであること。さらに、この祝福の個々の部分がそれらの奥義に当てはめられる。

De benedictionibus patriarcharum 11.2

2

46. Nunc ut tamquam epilogo quodam concludamus historiam, sicut et Scriptura conclusit, prophetiam sancti Jacob de sancti Joseph nomine digeramus: Filius ampliandus meus, Joseph filius ampliandus meus, zelandus filius meus adolescentior ad me revertere.

PL 14, 688A

46. さて、いわば結びのようにして歴史を閉じるために、聖書もそのように閉じたのであるが、聖ヤコブが聖ヨセフの名について語った預言を整理しよう。「私の増し加えられるべき子、ヨセフ、私の増し加えられるべき子、妬まれるべき私の子、より若い者よ、私のもとに帰れ」。

De benedictionibus patriarcharum 11.3

3

In quem consilium conferentes maledicebant, et intendebant in eum Domini arcum, et contriti sunt cum potentia arcus eorum, et dissoluti sunt nervi brachiorum manuum eorum per manum potentis Jacob; indeque praevaluit Israel a Deo patris tui.

PL 14, 688A

「彼に対して謀議を巡らす者たちは彼を呪い、主の弓を彼に向けた。しかし彼らの弓は力もろとも砕かれ、彼らの手の腕の筋は、力あるヤコブの手によって解かれた。そこからイスラエルは、汝の父の神によって勝った」。

De benedictionibus patriarcharum 11.4

4

Et adjuvit te Deus meus, et benedixit te benedictione coeli a summo, et benedictione terrae habentis omnia.

PL 14, 688B

「そして私の神が汝を助け、上からの天の祝福と、すべてを持つ地の祝福をもって汝を祝福した」。

De benedictionibus patriarcharum 11.5

5

Propter benedictionem uberum et vulvae benedictiones patris tui et matris tuae praevaluerunt super benedictiones montium manentium; et desideria collium aeternorum erunt super caput Joseph, et super verticem eorum quibus praefuit, fratrum (Gen. XLIX, 22 et seq.) .

PL 14, 688B

「乳房と胎の祝福のゆえに、汝の父と汝の母の祝福は、とどまる山々の祝福にまさった。永遠の丘々の望みは、ヨセフの頭の上に、そして彼が治めた兄弟たちの頂の上にあるであろう」(創世記49:22以下)。

De benedictionibus patriarcharum 11.6

6

47. Quae causa est quod super omnes filios, Joseph filium uberius prosecutus est pater, nisi quia praefigurata in eo jam Christi videbat mysteria? Unde benedicens illum magis qui exspectabatur, quam illum qui videbatur, ait: Filius meus ampliandus Joseph.

PL 14, 688B

47. 父がすべての子にまさって子ヨセフをいっそう豊かに祝福したのは、なぜか。すでにヨセフのうちにキリストの奥義が予め示されているのを見たからでなくて何であろうか。それゆえ、見えている者よりも、待ち望まれている者のほうを祝福して、父は言った。「私の増し加えられるべき子ヨセフ」。

De benedictionibus patriarcharum 11.7

7

Quis est ampliandus, nisi Christus, cujus gratia semper augetur, et finem processus sui non habet gloria?

PL 14, 688C

増し加えられるべき者とは誰か。キリストでなくて誰であろうか。その恩寵はつねに増し、その栄光には進展の終わりがない。

De benedictionibus patriarcharum 11.8

8

De quo et Joannes dicit: Illum oportet crescere, me autem minorari (Joan. III, 30) ; quia per ipsius illud salutare perfectumque nomen cumulata est in hoc mundo et abundavit gratia.

PL 14, 688C

このキリストについてヨハネも言う。「彼は大きくなり、私は小さくならなければならない」(ヨハネ3:30)。彼の、あの救いをもたらす完全な名によって、この世界に恩寵が積み上げられ、あふれたからである。

De benedictionibus patriarcharum 11.9

9

Filius meus ampliandus; et ideo quia videbant eum crescere fratres, et invidere coeperunt. Intelligibilis autem Joseph et zelum incidit ab iis quos magis fovebat. Denique dicebat: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24) .

PL 14, 688C

「私の増し加えられるべき子」。それゆえにこそ、兄弟たちは彼が成長するのを見て、妬み始めもしたのである。霊的に理解されるヨセフ〔キリスト〕も、いっそう慈しんでいた者たちから、妬みを受けた〔底本は intelligibilis。このように解した〕。実際、彼は言っていた。「私は、イスラエルの家の失われた羊のところにしか来なかった」(マタイ15:24)。

De benedictionibus patriarcharum 11.10

10

Et illi dicebant: Nescimus unde sit (Joan. IX, 29) . Ille curabat eos, et illi negabant eum. 48. Filius, inquit, meus adolescentior. Revera adolescentior, qui erat pene ultimus natu.

PL 14, 688C

しかし彼らは言っていた。「我々は彼がどこから来たのか知らない」(ヨハネ9:29)。彼は彼らを癒し、彼らは彼を否んだ。48. 「私のより若い子」と彼は言う。まことにより若い者であった。ほとんど最後に生まれた者だったからである。

De benedictionibus patriarcharum 11.11

11

Denique et Scriptura dicit: Amabat eum Jacob, quia filius senectutis erat illi (Gen. XXXVII, 3) . Quod etiam ad Christum refertur.

PL 14, 688D

実際、聖書も言う。「ヤコブは彼を愛していた。彼は自分の老年の子だったからである」(創世記37:3)。これもキリストに関係づけられる。

De benedictionibus patriarcharum 11.12

12

Senescenti enim mundo et jam occidenti illucescens Dei Filius per Mariae virginis partum, serus advenit, quasi filius senectutis secundum sacramentum suscepit corpus, qui erat ante saecula semper apud Patrem.

PL 14, 688D

老いつつあり、すでに沈みかけている世に、神の子はおとめマリアの出産によって夜明けのように輝き、遅れて到来した。いわば老年の子として、秘義に従って体を受けたのである。この子は、世々の前からつねに父のもとにいた者である。

De benedictionibus patriarcharum 11.13

13

49. Unde dicit ad eum Pater: Ad me revertere, vocans eum ad coelum de terris, quem propter nostram salutem miserat. Itaque resuscitans Filium suum unigenitum, evacuavit consilium maledicentium. Unde et Esaias dicit: Vanum concilium spiritus vestri (Esai. XIX, 11) .

PL 14, 689A

49. それゆえ父は子に言う。「私のもとに帰れ」。我々の救いのために遣わした子を、地から天へと呼ぶのである。こうして、自分の独り子を甦らせて、呪う者たちの謀議を空しくした。それゆえイザヤも言う。「汝らの霊の謀議は空しい」(イザヤ19:11)。

De benedictionibus patriarcharum 11.14

14

Et convicta quae quasi jaculantes sagittas dirigebant, solvit omnia: contrivit eorum potentiam, qui in suis virtutibus, et non in Deo confidentes erant. Inde, inquit, praevaluit Israel a Deo patris tui, et adjuvit te Deus meus.

PL 14, 689A

そして、矢を放つかのように彼らが向けていたものをすべて論破し、解いた。自分の力に頼り、神に頼らなかった者たちの力を打ち砕いた。「そこから」と言う、「イスラエルは汝の父の神によって勝ち、私の神が汝を助けた」。

De benedictionibus patriarcharum 11.15

15

Quis est qui confortavit Israel, et adjuvit filium, nisi solus Deus pater qui dixit: Jacob puer meus, suscipiam eum: Israel electus meus, suscipiat eum anima mea (Esai. XLII, 1) .

PL 14, 689A

イスラエルを強め、子を助けたのは、父なる神ただひとりでなくて誰であろうか。この神は言った。「ヤコブは私の僕、私は彼を支えよう。イスラエルは私の選んだ者、私の魂は彼を受け入れよう」(イザヤ42:1)。

De benedictionibus patriarcharum 11.16

16

50. Et benedixit eum benedictione coeli desuper, et benedictione terrae habentis omnia. Omnia enim subjecit ei, coelestia sicut benedictionem coeli, et terrena sicut benedictionem terrae, ut et hominibus et angelis dominaretur.

PL 14, 689A

50. 「そして上からの天の祝福と、すべてを持つ地の祝福をもって、彼を祝福した」。父はすべてを子に従わせたからである。天の祝福として天上のものを、地の祝福として地上のものを従わせ、人間にも天使たちにも君臨するようにした。

De benedictionibus patriarcharum 11.17

17

51. Itaque in illo velut contemptibili corpore: Praevaluisti, inquit, propter benedictionem uberum et vulvae, benedictiones patris tui et matris. Ubera vel duo Testamenta dixit, quorum altero annuntiatus est, altero demonstratus.

PL 14, 689B

51. こうして、あの、いわば軽んじられた体において、「汝は、乳房と胎の祝福のゆえに、汝の父と母の祝福に勝った」と言う。乳房とは、一つには二つの契約のことを言ったのであって、一方によって告げ知らされ、他方によって示された。

De benedictionibus patriarcharum 11.18

18

Et bene ubera, quoniam velut quodam nos spiritali lacte nutritos educavit, et obtulit Deo Filius: vel Mariae dicit ubera, quae vere benedicta erant, quibus sancta Virgo populo Domini potum lactis immulsit.

PL 14, 689B

そして乳房という言い方は適切である。子は、いわば霊の乳で我々を養い、育てて、神にささげたからである。あるいは、マリアの乳房のことを言うのであって、それはまことに祝福されたものであり、聖なるおとめはそれによって主の民に乳の飲み物を与えた。

De benedictionibus patriarcharum 11.19

19

Unde et illa mulier in Evangelio ait: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti (Luc. XI, 27) ! Quod autem ait: Vulvae benedictionem patris tui et matris, si vulvam solam Mariae velimus intelligere, cur utramque benedictionem conjunxerit, latebit causa.

PL 14, 689B

それゆえ福音書のあの女も言う。「汝を担った胎は幸いである。汝が吸った乳房も」(ルカ11:27)。さて、「汝の父と母の胎の祝福」と言っているところで、胎をマリアのものだけと解そうとするなら、なぜ両方の祝福を結びつけたのか、その理由は隠れたままになる。

De benedictionibus patriarcharum 11.20

20

Potuit enim dicere de sola vulva matris. Sed pulchrius arbitror, ut secundum spiritale mysterium intelligamus utramque generationem Domini Jesu, et secundum divinitatem, et secundum carnem; quia ante saecula est generatus ex Patre.

PL 14, 689C

母の胎だけについて言うこともできたはずだからである。しかし、霊の奥義に従って、主イエスの二つの誕生を、神性に従う誕生も肉に従う誕生も、ともに理解するほうがより美しいと私は考える。世々の前に父から生まれたからである。

De benedictionibus patriarcharum 11.21

21

Unde et Pater ait: Eructavit cor meum verbum (Psal. XLIV, 2) ; eo quod ex illa intima et incomprehensibili Patris processit substantia, et in ipso est semper.

PL 14, 689C

それゆえ父も言う。「私の心は言葉を吐き出した」(詩篇44:2)。〔言葉が〕父の、あの内奥の把握しがたい実体から出て、つねに父のうちにあるからである。

De benedictionibus patriarcharum 11.22

22

Unde et evangelista ait: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18) .

PL 14, 689C

それゆえ福音記者も言う。「神を見た者はかつていない。父のふところにいる独り子が、これを語り明かした」(ヨハネ1:18)。

De benedictionibus patriarcharum 11.23

23

Sicut ergo sinus Patris spiritalis intelligitur intimum quoddam paternae charitatis naturaeque secretum, in quo semper est Filius: ita etiam Patris spiritalis est vulva, interioris arcanum, de qua tamquam ex genitali alvo processit Filius.

PL 14, 689C

そこで、父のふところが、霊的には、父の愛と本性の、ある内奥の秘められた所、子がつねにいる所と解されるように、父の胎もまた霊的な意味で、内奥の秘密であり、そこから、いわば子を生む腹から出るように、子が出たのである。

De benedictionibus patriarcharum 11.24

24

Denique diverse legimus nunc vulvam Patris, nunc cor ejus quo verbum eructavit, nunc os ejus ex quo justitia processit, ex quo prodivit sapientia, sicut ipse ait: Ex ore Altissimi prodivit (Eccli. XXIV, 5) .

PL 14, 689D

実際我々は、あるときは父の胎を、あるときは言葉を吐き出した父の心を、あるときは正義が出てきた、知恵が現れ出た父の口を、さまざまに読む。知恵自身が言うとおりである。「いと高き者の口から出た」(集会の書24:5)。

De benedictionibus patriarcharum 11.25

25

Ita cum unum non definitur, et unum omnia sonant, spiritale magis mysterium generationis paternae, quam membrum aliquod corporale significat.

PL 14, 689D

このように、一つの語に限定されず、すべてが一つのことを響かせているのだから、それは何か体の部分ではなく、むしろ父の誕生という霊的な奥義を示している。

De benedictionibus patriarcharum 11.26

26

Sed sicut illam ex Patre generationem intelligimus: ita etiam ad consummationem fidei generationem Mariae intelligamus, quando benedicitur vulva matris, illa utique Mariae virginalis, quae nobis edidit Dominum Jesum.

PL 14, 690A

しかし、あの父からの誕生をそう理解するように、信仰の完成のために、マリアの出産もまた理解しよう。母の胎が祝福されると言われるのは、我々に主イエスを産んだ、あのマリアの、おとめの胎のことである。

De benedictionibus patriarcharum 11.27

27

De qua Pater dicit per Hieremiam prophetam: Priusquam te formarem in utero, novi te; et priusquam exires de vulva matris, sanctificavi te (Jer. I, 5) .

PL 14, 690A

その胎について、父は預言者エレミヤを通して言う。「私は、汝を胎内で形づくる前から汝を知り、汝が母の胎から出る前から、汝を聖別した」(エレミヤ1:5)。

De benedictionibus patriarcharum 11.28

28

Geminam igitur propheta in Christo substantiam declaravit, divinitatis et carnis: alteram ex Patre, alteram ex Virgine; ita tamen ut non exsors suae esset divinitatis, cum ex Virgine nasceretur, et esset in corpore.

PL 14, 690A

こうして預言者は、キリストにおける二重の実体、すなわち神性と肉とを宣言した。一方は父から、他方はおとめから。しかしそれは、おとめから生まれ、体のうちにあったときにも、自分の神性にあずからぬ者ではなかった、という仕方においてである。

De benedictionibus patriarcharum 11.29

29

52. Unde et convaluit super omnes montes, et desideria collium aeternorum. Super omnes enim illos sublimis meriti viros patriarchas et prophetas et apostolos; sed etiam ultra solem, lunam, archangelos, tamquam coeli lumen emicuit, sicut ipse ait: Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum (Matth. X, 24) .

PL 14, 690A

52. それゆえキリストは、すべての山々の上に、また永遠の丘々の望みの上に力を得た。すなわち、崇高な功績をもつあの人々、族長たち、預言者たち、使徒たちのすべての上に。いや、太陽と月と大天使たちをも超えて、天の光のように輝き出た。自ら言うとおりである。「弟子は師にまさらず、僕は主人にまさらない」(マタイ10:24)。

De benedictionibus patriarcharum 11.30

30

Quis enim illorum fuit, cui subjecta essent omnia, quibus ipse donavit quod erant? In quo benedicuntur omnes sancti ejus, quia ipse est super capita omnium caput omnium. Caput enim mulieris vir, caput viri Christus.

PL 14, 690B

実際、あの人々の誰が、万物を従わされた者であっただろうか。あの人々には、キリスト自身が、彼らのあるところのものを与えたのである。このキリストのうちに、その聖なる者たちはみな祝福される。キリストこそ、すべての者の頭の上にあって、すべての者の頭だからである。「女の頭は男、男の頭はキリストである」。

De benedictionibus patriarcharum 11.31

31

Et super vertices montium, quia ipse est supereminens vertex universorum: sed justorum est vertex altissimus. Quos fratres vocat, acquisitos per gratiam, et quoddam regenerationis consortium.

PL 14, 690B

また「山々の頂の上に」とあるのは、キリスト自身が万物の上にそびえる頂だからである。しかしそれは、義人たちの最も高い頂である。キリストは、恩寵によって得られた者たち、再生による一種の仲間を、兄弟と呼ぶ。

De benedictionibus patriarcharum 11.32

32

Unde et de fratribus Joseph illos magis fratres intelligimus, de quibus dicit in psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae cantabo tibi (Ps. XXI, 23) .

PL 14, 690B

それゆえ、ヨセフの兄弟たちについても、我々は、詩篇の中でキリストが語っている者たちのほうをより兄弟と解する。「私は汝の名を私の兄弟たちに告げ知らせ、教会の真ん中で汝に歌おう」(詩篇21:23)。

De benedictionibus patriarcharum 11.33

33

53. Denique et Moyses completurus vitae istius cursum cum benediceret Tribum Joseph, non illum utique jam defunctum Joseph, sed Christum benedicebat, sicut habes scriptum de Joseph: A benedictione Domini terra ejus, a finibus coeli, et a rore, et ab abyssis fontium deorsum, et secundum horam factum solis cursum, et a convenientibus mensibus, et a vertice montium, ab initio, et a vertice collium aeternorum, et ad horam terrae plenitudinis, et ab eo qui visus est in rubo, veniat super caput Joseph benedictio, et super verticem ipsius.

PL 14, 690C

53. 実際、モーセもこの生涯の歩みを終えようとして、ヨセフの部族を祝福したとき、すでに死んだあのヨセフではなく、キリストを祝福していたのである。あなたはヨセフについてこう書かれているのを読む。「主の祝福から彼の地〔が〕、天の果てから、露から、下にある泉の深みから、時に従ってなされた太陽の巡りから、ふさわしい月々から、山々の頂から、初めから、永遠の丘々の頂から、地の充満する時に至るまで、そして柴の中に現れた者から、祝福がヨセフの頭の上に、その頂の上に来るように」。

De benedictionibus patriarcharum 11.34

34

Honorificus sit inter fratres. Primogenitus tauri decus ejus, cornua unicornui. In ipsis gentes ventilabit simul usque ad extremum terrae. Ipse myriades Ephraem, et ipse chiliades Manasses (Deut. XXXIII, 13 et seq.) .

PL 14, 690C

「彼は兄弟たちの間で尊ばれよ。雄牛の初子はその麗しさ、その角は一角獣の角。それらによって、諸国民を地の果てまで共に突き散らす。彼こそエフライムの一万、彼こそマナセの千」(申命記33:13以下)。

De benedictionibus patriarcharum 11.35

35

54. Benedictio eadem est, quae omnem habet et coelestium et terrestrium plenitudinem, et specialem Christi gratiam: qui visus in rubo dixit ad ipsum Moysen: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5) : qui est super omnes Deus; quia ipse est caput corporis Ecclesiae: qui est principium primogenitus ex mortuis, ut fiat in omnibus ipse primatum tenens; quoniam in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare.

PL 14, 690D

54. この祝福こそ、天上のものと地上のもののあらゆる充満と、キリスト特有の恩寵とを持つものである。柴の中に現れたキリストは、モーセその人に言った。「汝の足の履物を脱げ」(出エジプト記3:5)。この者は万物の上にある神である。教会という体の頭だからである。この者は初めであり、死者の中から生まれた初子であって、すべてのことにおいて自ら第一の位を保つ。その者のうちにあらゆる充満が宿ることが、〔神の〕よしとするところだったからである。

De benedictionibus patriarcharum 11.36

36

Et ideo soli benedictionis hujus praerogativa defertur, a summitate coeli usque ad extremum terrae. Ipse enim est ante omnes, in quo constant omnia: qui etiam per sanguinem crucis suae pacificavit omnia, sive quae in coelo, sive quae in terris sunt.

PL 14, 691A

それゆえこの祝福の特権は、ただキリストにのみ、天の頂から地の果てに至るまで与えられる。キリストは万物に先立ち、そのうちに万物が成り立つ。キリストはまた、自らの十字架の血によって、天にあるものも地にあるものも、すべてに平和をもたらした。

De benedictionibus patriarcharum 11.37

37

Cujus typum praeferens pulchre benedicitur sanctus Joseph, ut honorificetur inter fratres. 55. Primogenitus tauri decus ejus, habens cornua unicornui, in quibus gentes ventilabit.

PL 14, 691A

その予型を帯びるものとして、聖ヨセフは見事に祝福され、兄弟たちの間で尊ばれるのである。55. 「雄牛の初子はその麗しさ、一角獣の角を持ち、その角で諸国民を突き散らす」。

De benedictionibus patriarcharum 11.38

38

Et bonus taurus quasi hostia pro delictis, et totius mundi victima, ut pacificaret omnia. Cujus decus sanctum; omne enim sanctum primogenitum, sicut alibi demonstravimus (Lib. II, de Abel et Cain, c. 2, n. 3, 12) .

PL 14, 691B

そして良き雄牛とは、罪過のためのいけにえのような者であり、全世界の犠牲であって、万物に平和をもたらすためである。その麗しさは聖なるものである。聖なるものはすべて初子だからである。他の所で示したとおりである(『アベルとカインについて』第2巻第2章第3、12節)〔ミーニュの引照〕。

De benedictionibus patriarcharum 11.39

39

Unde et Levi non aetatis ordine, sed sacrae successionis praerogativa primogenitus meruit nuncupari.

PL 14, 691B

それゆえレビも、年齢の順ではなく、聖なる継承の特権によって、初子と呼ばれるにふさわしいとされた。

De benedictionibus patriarcharum 11.40

40

Et vere sanctum decus ejus, de quo scriptum est resurgente: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3) ; quia ipse est primogenitus ex mortuis, habens cornua unicornui.

PL 14, 691B

そして、その麗しさはまことに聖なるものである。甦ったキリストについて書かれている。「人の子らにまさって姿が美しい」(詩篇44:3)。キリストは死者の中から生まれた初子であり、一角獣の角を持つからである。

De benedictionibus patriarcharum 11.41

41

Sed cum dixerit cornua, quomodo posuerit unicornui requirendum; cum ipsum unicornuum inter generationes ferarum, ut periti aiunt, non inveniatur? Et ideo Verbum unicum magis aestimare debemus, quia substantivum Verbum Dei unum est, non multa verba.

PL 14, 691B

しかし、「角」と複数で言いながら、どうして「一角獣の」と置いたのかは、問われるべきである。専門家たちの言うところでは、その一角獣そのものが、野獣の種類のうちに見いだされないのだから。それゆえ我々は、むしろ唯一の言葉を〔そこに〕見るべきである。神の実体的な言葉は一つであって、多くの言葉ではないからである。

De benedictionibus patriarcharum 11.42

42

Unde et Anna ait: Dominus judicat fines terrae, et dabit virtutem regi, et exaltabit cornu Christi sui (I Reg. II, 10) .

PL 14, 691C

それゆえハンナも言う。「主は地の果てを裁き、王に力を与え、自分のキリストの角を高く上げる」(サムエル記上2:10)。

De benedictionibus patriarcharum 11.43

43

Et Esaias ait: Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi (Esai. V, 1) ; quoniam Dei Filio unigenito floret Ecclesia, tenens unicum Dei Verbum, in quo est virtutis atque sapientiae plenitudo, cujus ubertate seges fidei pullulavit. Quod Verbum sequuntur sancti.

PL 14, 691C

またイザヤは言う。「ブドウ畑は、愛する者のために、角の上、肥えた地に造られた」(イザヤ5:1)。教会が、神の独り子のために花開くからである。教会は神の唯一の言葉を保ち、その言葉のうちには力と知恵の充満があり、その豊かさによって信仰の穂が芽生えた。この言葉に聖なる者たちは従う。

De benedictionibus patriarcharum 11.44

44

56. Decem millia, inquit, Ephraem, et millia Manasses (Deut. XXXIII, 17) , id est, et Judaeorum et gentium dominetur, et ex utroque populo acquirat sibi Ecclesiae plenitudinem.

PL 14, 691C

56. 「エフライムの一万、マナセの千」(申命記33:17)と言う。すなわち、ユダヤ人にも諸国民にも君臨し、両方の民から、自分のために教会の充満を得るように、ということである。

De benedictionibus patriarcharum 11.45

45

Ideoque dexteram suam super Ephraem posuit sanctus Jacob; eo quod legamus dicentem illam in Canticis canticorum: Frater meus candidus et rubeus, electus ex decem millibus (Cant. V, 10).

PL 14, 691C

それゆえ聖ヤコブは、自分の右手をエフライムの上に置いた。雅歌の中で彼女が言うのを我々が読むからである。「私の兄弟は白く赤く、一万の中から選ばれた」(雅歌5:10)。

De benedictionibus patriarcharum 11.46

46

Denique etiam David juvenculae Mariae auctorem, ex cujus successione Christus est natus per Virginis partum, in decem millibus praedicabant: Saul autem in millibus, cum reverentiae gratia circa regem magis praeponderare debuissent.

PL 14, 691C

実際、人々は、若い娘マリアの始祖であり、その血筋からキリストがおとめの出産によって生まれたダビデを一万によって称え、サウルを千によって称えた。王への敬意のためには、むしろ〔サウルのほうが〕重きをなすべきであったのに。

De benedictionibus patriarcharum 11.47

47

Qui ergo cornu Christi exaltaverit confessus ejus gloriam, ipse quoque accipiet cornua. Unde etiam sancti unicornui dicti sunt in psalmi versiculo: Et dilectus tamquam filius unicornuorum (Psalm. XXVIII, 6) .

PL 14, 691D

それゆえ、キリストの角を、その栄光を告白することによって高く上げる者は、自らも角を受ける。このゆえに聖なる者たちも、詩篇の一節で一角獣と呼ばれている。「愛された者は、一角獣たちの子のようである」(詩篇28:6)。

De benedictionibus patriarcharum 11.48

48

Etenim sicut animal hujusmodi, cum ei oriuntur cornua, processum significat plenioris aetatis: ita cum e capite quodam nostrae animae cornua pullulare coeperint, processum videntur perfectioris significare virtutis, et tamdiu crescunt, quamdiu compleantur.

PL 14, 692A

実際、この種の獣は、角が生えてくるとき、より成熟した年齢への進みを示す。それと同じく、我々の魂のいわば頭から角が芽生え始めるときも、より完全な徳への進みを示すと見え、満ちるまで生長し続ける。

De benedictionibus patriarcharum 11.49

49

Hoc cornu Dominus Jesus comminuit gentes, ut superstitionem obtereret, salutem redderet, sicut ipse ait: Percutiam, et sanabo (Deut. XXXII, 39) .

PL 14, 692A

この角によって主イエスは諸国民を砕き、迷信を粉砕して、救いを返した。自ら言うとおりである。「私は打ち、そして癒す」(申命記32:39)。

De benedictionibus patriarcharum 11.50

50

Ideoque tamquam imitator tauri hujus Propheta dicit: In te inimicos nostros ventilabimus cornu (Psal. XLIII, 6) , id est, altitudinem omnem elevantem se adversus Dei scientiam destruentes.

PL 14, 692A

それゆえ、この雄牛を真似る者として、預言者は言う。「汝によって、我々は敵を角で突き散らす」(詩篇43:6)。すなわち、神の知識に逆らってそびえ立つあらゆる高ぶりを、我々が打ち壊しつつ、ということである。

De benedictionibus patriarcharum 11.51

51

Et ideo juxta Legem munda animalia cornua habent (Deut. XIV, 4 et 5) : Lex enim spiritalis est. Qui enim possunt saeculi hujus illecebras verbo Dei, et virtutis observantia propulsare, cornibus velut quibusdam capitis sui armis videntur esse muniti.

PL 14, 692A

それゆえ律法によれば、清い動物は角を持つ(申命記14:4以下)。律法は霊的だからである。実際、この世の誘惑を、神の言葉と徳の遵守によって退けることのできる者は、いわば自分の頭の武器である角で固められていると見える。

De benedictionibus patriarcharum 11.52

52

Meritoque et tuba cornea (Psal. XCVII, 6) dicitur virtus sermonis mirabilis, quae bonos Christi milites accendit ad praelium, ut de hoste diabolo manubias reportemus.

PL 14, 692B

そしてまことに、角笛(詩篇97:6)と呼ばれるのは、驚くべき言葉の力である。それは、キリストの善き兵士たちを戦いへと燃え立たせ、敵である悪魔から我々が戦利品を持ち帰るためである。

De benedictionibus patriarcharum 11.53

53

In acie igitur sumus, et plurimos ex nobis videmus in adversarii castris esse captivos: hi nobis jugo gravissimo servitutis exuendi sunt.

PL 14, 692B

したがって我々は戦列にあり、我々のうちの非常に多くの者が敵の陣営で囚われているのを見る。この者たちは、我々によって、最も重い隷属のくびきから解き放たれなければならない。