ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De benedictionibus patriarcharum

Caput VII 第VII章

Ambrose of Milan · De benedictionibus patriarcharum · PL 14, 684A · 15 sectiones

De benedictionibus patriarcharum 7.1

1

De benedictione Dan, quae futurum ex ea Tribu Antichristum praenuntiat. Exhortatio ad vitiorum somnum excutiendum subjungitur; postquam eadem Tribus praedicitur ad fidem accessura. 32. Dan judicabit populum suum tamquam et una Tribus Israel.

PL 14, 684A

ダンの祝福について。それはこの部族からやがて反キリストが出ることを予告する。悪徳の眠りを振り払えという勧めが続くが、それは同じ部族がやがて信仰に近づくと予言されたのちのことである。――32. 「ダンは、イスラエルの一つの部族と同じく、自分の民を裁くであろう」。

De benedictionibus patriarcharum 7.2

2

Et factus est Dan ipsi serpens in via sedens, et in semita mordens calcaneum equi, et cadet eques retrorsum, salutem exspectans a Domino (Gen. XLIX, 16 et seq.) . Simplex quidem intellectus hoc habet, quod etiam Dan Tribus judicem dederit in Israel.

PL 14, 684B

「そしてダンは自分にとって、道に座る蛇、小道で馬の踵を噛む者となり、騎手は後ろへ落ち、主から救いを待つ」(創世記49:16以下)。単純な理解によれば、ダンの部族もイスラエルに裁き人を与えたということである。

De benedictionibus patriarcharum 7.3

3

Etenim post Jesum Nave Judices fuerunt plebis de diversis Tribubus. Fuit autem et Samson de Tribu Dan, et judicavit Israel viginti annis.

PL 14, 684B

実際、ナウェの子イエス〔ヨシュア〕の後、民の士師たちは様々な部族から出た。サムソンもダンの部族の者であり、二十年間イスラエルを裁いた。

De benedictionibus patriarcharum 7.4

4

Sed non hunc prophetia significat, at Antichristum qui futurus est ex Tribu Dan, saevus judex, et tyrannus immanis, judicabit populum suum. Tamquam serpens in via, sedens in semita, dejicere tentabit eos qui viam ambulant veritatis, supplantare cupiens veritatem.

PL 14, 684B

しかし預言が指し示しているのはサムソンではなく、ダンの部族から出ることになる反キリストである。残忍な裁き手、凶暴な僭主として、自分の民を裁くであろう。「道にいる蛇」のように、「小道に座って」、真理の道を歩む者たちを倒そうと試みるであろう。真理を押しのけようと望むのである。

De benedictionibus patriarcharum 7.5

5

Hoc est enim mordere equi calcaneum, ut veneni suffusione equus saucius, et vulneratus dente serpentis, levet calcaneum suum; sicut Judas proditor tentatus a diabolo super Dominum Jesum levavit calcaneum suum, ut dejiceret equitem, qui se dejecit ut omnes levaret.

PL 14, 684C

馬の踵を噛むとは、毒が注がれて傷つけられた馬が、蛇の牙に傷を受けて、自分の踵を上げるということだからである。それは、裏切り者ユダが悪魔に誘惑されて主イエスに逆らって自分の踵を上げたのと同じである。騎手を落とそうとしてである。しかしその騎手は、すべての者を引き上げるために、自らを落としたのである。

De benedictionibus patriarcharum 7.6

6

Cecidit igitur non prostratus in faciem quasi dormitans, sed retrorsum, ut a superioribus ad priora se extendens, a Domino exspectaret salutem. Sciebat enim se resuscitandum, et ideo jacentem Adam exspectabat erigere.

PL 14, 684C

それゆえ主は、眠りかけた者のように顔を下にして倒れたのではなく、後ろへ倒れた。上にあるものから、前にあるものへと身を伸ばして、主から救いを待つためである。主は自分が甦らされることを知っていたからであり、それゆえ、横たわるアダムを起こすことを待ち望んでいたのである。

De benedictionibus patriarcharum 7.7

7

33. Unde nos cum bene in via currimus, caveamus necubi serpens lateat in semita, et subruat vestigium equi, hoc est, corporis nostri, et dejiciat subito equitem dormientem. Nam si vigilemus, cavere debemus aliquatenus, et morsus declinare serpentis.

PL 14, 684C

33. だから我々は、道をうまく走っているときにも、どこかで蛇が小道に潜んで、馬の足跡を、すなわち我々の体の足跡を掘り崩し、眠っている騎手を不意に落とすことのないよう、用心しよう。目を覚ましているなら、我々はある程度まで用心し、蛇の噛みつきを避けることができるはずだからである。

De benedictionibus patriarcharum 7.8

8

Non ergo nos opprimat somnus negligentiae, somnus saeculi, non opprimat divitiarum somnus; ne et de nobis dicatur: Obdormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum (Psal. LXXV, 6) .

PL 14, 684D

だから、怠慢の眠り、世の眠りが我々を押さえつけることのないように。富の眠りが押さえつけることのないように。我々についてまで、こう言われることのないように。「彼らは自分の眠りに眠り、富の人々はみな何も見いださなかった」(詩篇75:6)。

De benedictionibus patriarcharum 7.9

9

Sed sunt et equites dormientes, de quibus scriptum est: Dormitaverunt qui ascenderunt equos (Ibid., 7) . Si avaritia pectus tuum vulneret, si libido inflammet, dormis eques, et ideo corpus tuum, hoc est, equum tuum non potes refrenare.

PL 14, 684D

しかし眠っている騎手たちもいる。彼らについてこう書かれている。「馬に乗った者たちはまどろんだ」(詩篇75:7)。貪欲があなたの胸を傷つけ、情欲が燃え立たせるなら、あなたは眠る騎手であり、それゆえ自分の体を、すなわち自分の馬を、手綱で御することができない。

De benedictionibus patriarcharum 7.10

10

Vigila ergo, ut etiam si dejectus fueris, hoc est, mortuus fueris, non obdormias. Qui enim obdormiunt somnum suum, nihil inveniunt. Tu autem exspecta salutem a Domino, venturam respice, ut gratiam resurrectionis invenias.

PL 14, 685A

だから目を覚ましていよ。たとえ落とされても、すなわち死んでも、眠り込むことのないためである。自分の眠りに眠る者は、何も見いださないからである。あなたは主からの救いを待て。来るべきものを見つめよ。復活の恩寵を見いだすためである。

De benedictionibus patriarcharum 7.11

11

Dormiebat Judas: denique verba Christi non audiebat. Dormiebat Judas, et quidem somnum divitiarum, qui mercedem de proditione quaerebat.

PL 14, 685A

ユダは眠っていた。だからキリストの言葉を聞かなかった。ユダは眠っていた。しかも富の眠りを眠っていた。彼は裏切りから報酬を求めた者だからである。

De benedictionibus patriarcharum 7.12

12

Vidit eum dormientem diabolus, et oppressum avaritiae somno gravi: misit se in cor ejus, vulneravit equum, dejecit equitem, quem separavit a Christo.

PL 14, 685A

悪魔は、ユダが眠っているのを見た。貪欲の重い眠りに押さえつけられているのを。悪魔は彼の心の中に入り込み、馬を傷つけ、騎手を落とし、彼をキリストから引き離した。

De benedictionibus patriarcharum 7.13

13

34. Hanc Tribum benedixit Moyses dicens: Dan catulus leonis, et effugiet ex Basan (Deut. XXXII, 22) , hoc est, ex confusione. Unde secundum Graecum magis intelligere debemus, ex quo Latinus transtulit, quod Dan ipse factus sit serpens in via sedens.

PL 14, 685A

34. この部族をモーセは祝福して言った。「ダンは獅子の子、バシャンから逃れるであろう」(申命記32:22)〔底本は32:22。モーセの祝福の該当箇所は33:22に当たる〕。すなわち、恥〔バシャンは「恥」の意に解される〕から〔逃れる〕ということである。それゆえ我々は、ラテン語訳の元になったギリシア語に従って、ダンその者が道に座る蛇となったと理解すべきである。

De benedictionibus patriarcharum 7.14

14

Dan judicium interpretatur. Et ideo grave judicii periculum Tribus ista subiit, cui serpens illapsus Antichristus est, qui currentem suis sauciaret venenis.

PL 14, 685B

ダンは「裁き」と解釈される。それゆえこの部族は裁きの重い危険に身を置いた。その部族に反キリストである蛇が忍び込み、走る者を自分の毒で傷つけたのである。

De benedictionibus patriarcharum 7.15

15

Sed tamen ipsa Tribus liberabitur a confusione, cum fuerit confessa equitem resurgentem, qui ait: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in coelis: qui autem me confusus fuerit coram hominibus, confundam et ego eum coram Patre meo qui in coelis est (Matth. X, 32 et 33) .

PL 14, 685B

しかしその部族そのものも、甦る騎手を告白したときには、恥から解放されるであろう。その騎手はこう言う。「私を人々の前で告白する者を、私もまた天にいる私の父の前で告白する。しかし、人々の前で私を恥じる者を、私もまた天にいる私の父の前で恥じさせる」(マタイ10:32–33)。