De benedictionibus patriarcharum 10.1
Benedictionem Nephthalim, fidelium Christo, tamquam viti palmites, haerentium, et mortis vinculis exsolutorum imaginem esse. 41. Nephthalim vitis remissa, porrigens in germine decorem (Gen. XLIX, 21) .
PL 14, 687Aナフタリの祝福は、ブドウの若枝のようにキリストにつながる信じる者たち、死の鎖から解かれた者たちの似姿であること。――41. 「ナフタリは解き放たれたブドウの木、芽のうちに麗しさを差し出す」(創世記49:21)。
De benedictionibus patriarcharum 10.2
Sarmentum vitis aliud amputatur, quod videtur inutile, ne cassa vitis sarmentorum exsultatione luxuriet: et aliud paulisper recidetur ac remittetur, ut fructum afferat, cujus decus in generatione porrigitur; quia dum ad superna se subrigit, vitem amplectitur, et ad verticem ascendens, jugi quaedam colla vitium pretiosi palmitis vestit monili.
PL 14, 687Aブドウの木の枝のうち、役に立たないと見えるものは切り取られる。空しいブドウの木が枝の勢いにまかせて繁茂しすぎることのないためである。もう一方の枝は少しだけ刈り込まれ、解き放たれる。実をもたらすためで、その麗しさは実を生むことのうちに差し出される。この枝は上へ身を起こすとき、木に抱きつき、頂へ登って、ブドウの木々のいわば棚〔jugi は棚の意に取った。係りは定かでない〕の首筋を、貴い若枝の首飾りで飾るからである。
De benedictionibus patriarcharum 10.3
Est et ille decus in generatione, quia plenis palmitibus multos fructus exundet. 42. Decorum hoc, sed multo illud pulchrius, quod haerentem palmitem viti significat spiritali, cujus nos sarmentum sumus, et fructum afferre possumus, si maneamus in vite: sin autem, praecidimur.
PL 14, 687Bあの〔枝〕もまた、生むことにおいて麗しい。満ちた若枝によって多くの実をあふれさせるからである。42. これも麗しいが、はるかに美しいのは、霊のブドウの木につながる若枝を示していることである。我々はその木の枝であり、その木にとどまるなら実を結ぶことができる。さもなければ切り落とされる。
De benedictionibus patriarcharum 10.4
43. Sanctus patriarcha Nephthalim erat palmes abundans. Unde Moyses dicit: Nephthalim satietas accipientium, replebitur benedictione a Domino, mare et Africum possidebit (Deut. XXXIII, 23) , exponens hoc quod Jacob dixerat, quid sit vitis remissa, hoc est, per fidei gratiam vinculis mortis exutus: in quo significatur populus Dei ad libertatem fidei, et ubertatem vocatus gratiae toto orbe diffusus, qui jugum Christi bono fructu vestiat, et ligna verae illius vitis, hoc est, mysteria Dominicae crucis ambiat, nec timeat confessionis ejus periculum, sed magis etiam in persecutionibus positus Christi nomine glorietur.
PL 14, 687B43. 聖なる族長ナフタリは、豊かな若枝であった。それゆえモーセは言う。「ナフタリは受ける者たちの満ち足りである。主から祝福で満たされ、海とアフリクス〔南西風、またその方角の地〕を所有するであろう」(申命記33:23)。モーセは、ヤコブの言ったことを、すなわち「解き放たれたブドウの木」とは何かを説き明かしている。それは、信仰の恩寵によって、死の鎖から脱した者ということである。そこには、信仰の自由と恩寵の豊かさへと招かれ、全世界に広がった神の民が示されている。この民は、キリストのくびきを良い実で飾り、あの真のブドウの木の木材、すなわち主の十字架の奥義に抱きつき、キリストを告白する危険を恐れず、かえって迫害のただ中に置かれてもキリストの名を誇る。
De benedictionibus patriarcharum 10.5
44. Hic est vere remissus a vinculis, qui nullo nexu formidinis alligetur. Unde et propheta dicit: Exibunt, et tripudiabunt sicut vituli resoluti vinculis (Malac. IV, 2) .
PL 14, 687C44. 鎖から解き放たれた者とは、まことにこの者であり、恐れのいかなる縛りにも縛られない。それゆえ預言者も言う。「彼らは出て行き、鎖を解かれた子牛のように跳ね回る」(マラキ4:2)。
De benedictionibus patriarcharum 10.6
Ideoque in germine suo decorem porrigit, quia in loco pascuae collocatus, et super aquam refectionis educatus, per sacramenta regenerationis suae germinat bonum verbi decorem, et assumitur in illam pulcherrimam Christi gratiam, qui potest venustatem tui decoris augere.
PL 14, 687Cそれゆえ、この者は自分の芽に麗しさを差し出す。牧場の地に置かれ、憩いの水のほとりで育てられ、自らの再生の秘跡を通して、言葉の良い麗しさを芽生えさせ、あのキリストの最も美しい恩寵へと取り上げられるからである。キリストは、あなたの麗しさの優美さを増し加えることができる。
De benedictionibus patriarcharum 10.7
45. Denique super omnes decorus, quod habet donat; quia nemo potest donare quod non habet. Ideoque dictum est: Dominus regnabit, decorem induit (Psal. XCII, 1) .
PL 14, 687D45. こうして、万人にまさって麗しい者は、自分の持つものを与える。持たないものを与えることは誰にもできないからである。それゆえ、こう言われている。「主は支配し、麗しさをまとった」(詩篇92:1)。
De benedictionibus patriarcharum 10.8
Induit enim decorem Ecclesiae gratia, quae in illo lavacro deponens foeditatem omnium delictorum, splendore gratiae coelestis enituit.
PL 14, 687D実に、主は恩寵によって教会の麗しさをまとう。教会は、あの洗いにおいてすべての罪過の汚れを脱ぎ捨て、天の恩寵の輝きをもって輝き出た〔gratia を奪格、Ecclesiae を decorem に係る属格と取り、induit の主語を直前の詩篇の「主」と見た。gratia を主格に取れば「教会の恩寵が麗しさをまとう」となる。quae は Ecclesia を受けると取った〕。
De benedictionibus patriarcharum 10.9
Ideoque sponsus de ea dicit: Quaenam est haec prospiciens tamquam diluculum, electa sicut sol, speciosa sicut luna, miraculum sicut ornatus (Cant. VI, 9) .
PL 14, 687Dそれゆえ花婿は教会について言う。「暁のようにのぞき見、太陽のように選ばれ、月のように美しく、飾りのように驚くべきこの者は誰か」(雅歌6:9)。