Apologia altera prophetae David 9.1
Eamdem materiam prosequitur, ostenditque Ecclesiam Christo, qui velatam Synagogam despexerit, nudam placuisse; tum ejusdem ad illum inquirendum ardorem describit; ac demum Legis solutionem in Uriae nece adumbratam explicat.
PL 14, 905B〔著者は〕同じ主題を続けて論じ、キリストが、覆いをかけた会堂を蔑み、裸の教会が自らの気に入ったことを示す。次いで、教会が彼を探し求める熱情を描き、最後に、律法の解消がウリヤの死のうちに予め描かれていることを説き明かす。
Apologia altera prophetae David 9.2
45. Merito ergo nuda, quia pallium perdidit: aut fortassis ideo nuda, quia nonnumquam virtutis est opertum non habere pectus, cor non habere velatum.
PL 14, 905C45. それゆえ、彼女が裸であるのは当然である。外套を失ったからである。あるいはまた、彼女が裸であるのは、胸に覆いをもたず、心に覆いをかけていないことが、時として徳の証だからであろう。
Apologia altera prophetae David 9.3
Denique velatam illam, hoc est, Synagogam (II Cor. III, 13 et seq.) , quae habebat velamen in lectione veteris Testamenti, quod modo revelatur, quoniam in Christo evacuatur; velatam, inquam, Synagogam Christus despexit et sprevit; unde hodieque velamen super cor Judaeorum est positum.
PL 14, 905Cさて、覆いをかけたあの女、すなわち会堂(二コリント3:13以下)は、古い契約の朗読において覆いをもっていた。その覆いは、キリストにおいて廃されるがゆえに、今や取り去られる。覆いをかけた会堂を、と私は言うが、キリストは蔑み、退けた。それゆえ今日に至るまで、ユダヤ人の心の上には覆いが置かれている。
Apologia altera prophetae David 9.4
At vero ea quae tota ad Dominum mente convertitur, nuda est atque perspicua. Cum enim quis conversus fuerit ad Dominum, velamen auferetur; ut gloriam Dei speculantes videre possimus.
PL 14, 905Cしかし、心を尽くして主に向き直る女は、裸であり、透き通っている。「誰かが主に向き直るとき、覆いは取り去られる」のであって、それは我々が神の栄光を見つめ、見ることができるためである。
Apologia altera prophetae David 9.5
Denique etiam alibi nudam esse virtutis indicium est, quia scriptum est: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos (Cant. V, 3) ?
PL 14, 905Dさらにまた、別の箇所でも、裸であることは徳のしるしである。こう書かれているからである。「私は衣を脱いだ。どうしてまたそれを着られようか。私は足を洗った。どうしてそれを汚せようか」(雅歌5:3)。
Apologia altera prophetae David 9.6
46. Quam igitur tunicam exuerit, et non invenerit quemadmodum induat eam, de Scripturis, si possumus, revelemus. Est enim quaedam tunica corporalis, sunt cupiditatum quaedam intexta velamina; et ideo interdum melius est nudum esse corpore, quam corde velatum.
PL 14, 906A46. では、彼女が脱ぎ、どうまた着たらよいかを見いださなかったその衣とは何か。それを、できることなら聖書から明らかにしよう。そもそも、体の衣というものがあり、欲望の織り込まれた覆いというものがある。それゆえ、心に覆いをかけているより、体が裸であるほうが、ときにはまさるのである。
Apologia altera prophetae David 9.7
Unde etiam Paulus nos admonet exspoliari multo esse melius quam supervestiri, dicens etiam alibi: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, induite novum qui renovatur in agnitione, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 9 et 10) .
PL 14, 906Aそれゆえパウロも、着込むよりも脱ぐほうがはるかにまさると我々に戒め、別の箇所でもこう言っている。「古い人をその行いとともに脱ぎ、新しい人を着よ。この人は、これを創造した者の像にしたがい、認識において新たにされる」(コロサイ3:9-10)。
Apologia altera prophetae David 9.8
Ergo quae exspoliata est, et pedes lotos habet; et ideo quae lavit, nescit quemadmodum inquinari possint. Obliviscitur enim per gratiam, quod hauserat per naturam. Magnus igitur hic est justus amor mulieris ante David regiam se lavantis.
PL 14, 906Aしたがって、脱ぎ捨てた女は足も洗われている。それゆえ、洗った者は、どのようにして汚されうるかを知らない。彼女は恩寵によって、本性によって汲み取っていたものを忘れるからである。ゆえに、ダビデの王宮の前で身を洗う女の愛は、正しく、大きい。
Apologia altera prophetae David 9.9
47. Verum non solum lavit, sed etiam vocavit; ut in eodem accepimus libro, dicente sancta Ecclesia: Veni, frater meus, exeamus in agrum, requiescamus in castellis, diluculo surgamus in vineas, videamus si floruit vitis (Cant. VII, 11 et 12) .
PL 14, 906B47. しかも彼女は、洗っただけでなく、呼びもした。同じ書の中で我々が受けているとおり、聖なる教会はこう言っている。「来よ、私の兄弟よ。野に出よう。砦に休もう。朝早く起きてブドウ畑に行こう。ブドウの木が花を咲かせたか見よう」(雅歌7:11-12)。
Apologia altera prophetae David 9.10
Non solum igitur lavat, sed etiam Christum ad se venire provocat et invitat dicens: Tibi dabo ubera mea (Ibid.) . Nec sua tantum, sed etiam nova ac vetera pollicetur, sicut habes: Nova et vetera, frater meus, servavi tibi (Ibid. 13) .
PL 14, 906Bそれゆえ彼女は、洗うだけでなく、キリストが自分のもとに来るよう促し、招いて、こう言う。「汝に私の乳房を与えよう」(雅歌7:12)。しかも自分のものだけでなく、新しいものと古いものをも約束する。あなたが〔聖書に〕読むとおりである。「新しいものと古いもの、私の兄弟よ、汝のために私は取っておいた」(雅歌7:13)。
Apologia altera prophetae David 9.11
Et quasi amoris impatiens quaerit adminiculum alicujus, a quo Christus rogetur ut veniat. Videte aestuantem, videte desiderantem: Quis dabit, inquit, te, frater meus, lactantem ubera matris meae (Cant. VIII, 1) ?
PL 14, 906Bそして愛に堪えかねたかのように、彼女は、キリストが来るよう願ってくれる誰かの助けを求める。諸君は、燃え立つ女を見よ、焦がれる女を見よ。彼女は言う。「誰が、私の母の乳房を吸う私の兄弟として、汝を私に与えてくれるのか」(雅歌8:1)。
Apologia altera prophetae David 9.12
Et qua ratione quaerat, et qua gratia invitet, et quemadmodum possit tenere, demonstrat: quemadmodum foris morantem exspectet, ostendit: et ut domum suam ingrediatur, implorat dicens: Inveniens te foris osculabor te, assumam te, et adducam te in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me (Ibid. 2) .
PL 14, 906Bそして、どのような理由で探し、どのような好意で招き、どのようにして彼を引き留められるかを、彼女は示す。外に留まる彼をどのように待つかを示し、自分の家に入るよう願って言う。「外で汝に出会えば、汝に口づけしよう。汝を連れて行こう。私の母の家に、私を宿した女の奥の間に、汝を導き入れよう」(雅歌8:2)。
Apologia altera prophetae David 9.13
Vides quemadmodum nuda sit, quae non potest tectum habere secretum intemeratae utique naturae, secretum intimae conscientiae, non designatum aliqua temeritate vitiorum.
PL 14, 906Cあなたは見ている。彼女がいかに裸であるかを。彼女は、損なわれたことのない本性の隠れ処、内奥の良心の隠れ処という覆いを持つことができない〔tectum secretum の係りは定かでない。「覆われた隠れ処」を持てない者と取った〕。その〔良心〕は、悪徳のいかなる無謀によってもしるしを付けられていないのである。
Apologia altera prophetae David 9.14
Hortus enim clausus est Ecclesia sancta, et immaculata virginitas, quae ideo hanc gratiam meretur a Christo, quia Verbum Dei quaesivit, desideravit, invenit, advigilans ante ostia sapientiae, sicut ipsa dicit: Beatus vir qui audierit me, et homo qui vias meas custodierit, advigilans meis ostiis quotidie, custodiens postes mei introitus.
PL 14, 906C聖なる教会は、閉ざされた園であり、汚れなき処女性である。教会がキリストからこの恩寵を受けるにふさわしいのは、神の言葉を探し、焦がれ、見いだしたからである。知恵の門の前で目を覚まして見張りながら、である。知恵自身が言うとおりである。「私に聞く人は幸いである。私の道を守る人、毎日私の門の前で目を覚まし、私の入口の柱を守る人は」
Apologia altera prophetae David 9.15
Exitus mei, exitus sunt vitae (Prov. VIII, 34) . 48. Sic Ecclesiae suae Christus speciem concupivit et paravit sibi eam uxorem adsciscere.
PL 14, 906D「私の出口は命の出口である」(箴言8:34)。48. このようにキリストは、自らの教会の美しさを欲し、彼女を妻として迎える備えをした。
Apologia altera prophetae David 9.16
Sed quia erat sub Lege (sub Lege enim Petrus, Joannes, caeterique apostolici viri), prius nos observantiae corporalis vinculis relaxandos putavit.
PL 14, 906Dしかし彼女は律法の下にあった(実際、ペトロ、ヨハネ、そのほかの使徒たちも律法の下にあった)ので、彼は、まず我々が体の遵守の束縛から解き放たれるべきだと考えた。
Apologia altera prophetae David 9.17
Quam vis enim Lex religiosa, Lex justa, sicut Uriae persona inducitur, qui tam religiosus et castus fuit, ut regressus e bello uxorem non recognosceret, nec intraret ad eam; tamen quia Urias in David, hoc est, viro humili, copulam cognovit Ecclesiae, a Synagogae conjunctione discedens, locum futuris nuptiis praeparavit.
PL 14, 907Aなるほど律法は敬虔であり、律法は正しい。ウリヤという人物が〔そのようなものとして〕登場させられるとおりである。彼はきわめて敬虔で貞潔であったので、戦から帰っても妻を知らず、彼女のもとに入らなかった。しかしながら、ウリヤは、ダビデにおいて、すなわち低き人において、教会との結びつきを知ったので、会堂との結合から離れて、来たるべき婚礼のために場所を備えたのである。
Apologia altera prophetae David 9.18
Unde et Joannes typum accepit Legis, qui quamvis esset ex Patribus, parari vias Domini nuntiavit et Ecclesiae copulam prophetabat; et ideo occisus inducitur, ut defectum legitimae observationis ostenderet. Lex enim et prophetae usque ad Joannem.
PL 14, 907Aそれゆえヨハネも律法の予型を受けた。彼は父祖たちから出た者であったが、主の道を備えよと告げ、教会との結びつきを預言していた。それゆえ殺された者として登場させられる。それは、律法に適った遵守の欠落を示すためである。「律法と預言者はヨハネまでである」。
Apologia altera prophetae David 9.19
Ergo jam Urias occisus est in typo Legis, ut Synagoga Legis laqueis solveretur, quoniam quae sub viro est mulier, vivente viro, ligata est legi; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri.
PL 14, 907Aそれゆえ今や、ウリヤは律法の予型として殺された。それは、会堂が律法の罠から解かれるためである。夫のもとにある女は、夫が生きている間は律法に縛られているが、夫が死ねば、夫の律法から解かれるからである。
Apologia altera prophetae David 9.20
Igitur vivente viro, vocabitur adultera, si juncta fuerit alteri viro; si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri: ita ut non sit adultera si fuerit cum alio viro.
PL 14, 907Bしたがって、夫が生きている間に別の夫と結ばれれば、彼女は姦淫の女と呼ばれる。しかし夫が死ねば、夫の律法から解放され、別の夫のもとにいても姦淫の女ではない。
Apologia altera prophetae David 9.21
Ergo non adultera humanae conditioni, quae licet sub Lege fuerit, tamen abolita quodammodo observantia Legis, in gratiam vindicata est. 49. Legis autem observantiam non Christus abolevit.
PL 14, 907Bそれゆえ、人間の境遇は姦淫の女ではない〔humanae conditioni は与格で、係りが定かでない。人間の境遇を主として取った〕。それは律法の下にあったとはいえ、律法の遵守がいわば廃されて、恩寵のうちに解放されたのである。49. しかし、律法の遵守を廃したのはキリストではない。
Apologia altera prophetae David 9.22
Unde et Uriam non David occidit, sed occidi a bellatoribus passus est: hoc est, profanari ritum observantiae ex Lege venientis, per incursionem barbarorum et captivitatem Judaeorum passus est Christus. Denique Urias, lux mea dicitur.
PL 14, 907Bそれゆえダビデがウリヤを殺したのではなく、戦士たちに殺されることを許したのである。すなわち、律法から来る遵守の儀礼が冒瀆されることを、蛮族の侵入とユダヤ人の捕囚によって、キリストは許したのである。実際、ウリヤは「私の光」と言われる。
Apologia altera prophetae David 9.23
Quae autem Christi lux, nisi Lex et Evangelium? Si enim crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46) . Quia lux Christi in Lege praecessit, cujus postea in Evangelii gratia quasi in heptamyxo spiritu universa mundi hujus implevit.
PL 14, 907Bでは、キリストの光とは、律法と福音でなくて何であろうか。「もし汝らがモーセを信じていたなら、私をも信じたであろう。モーセは私について書いたからである」(ヨハネ5:46)。キリストの光は律法において先立ったが、のちに福音の恩寵において、いわばヘプタミュクソス(七つの灯心をもつ)〔ギリシア語に由来する語〕霊において、この世のすべてのものを満たした。
Apologia altera prophetae David 9.24
Hinc ergo Legi carnem sustulit vel Ecclesiam et sibi junxit: cujus Legis lumen populus hostilis imminuit, quando Legis sancta violavit.
PL 14, 907Cそれゆえ、彼は律法から肉を、あるいは教会を取り上げ〔Legi carnem sustulit vel Ecclesiam の意味は定かでない。Legi を「律法から」と取った〕、自らに結びつけた。その律法の光を、敵対する民は減じた。律法の聖なるものを犯したときである。
Apologia altera prophetae David 9.25
Imminuta ergo lux Dei est in populo Judaeorum; quia caecitas ex parte in Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.
PL 14, 907Cかくて神の光は、ユダヤ人の民において減じられた。イスラエルに部分的な盲目が起こったのは、諸国民の満ちる数が入り、こうしてイスラエルの全体が救われるまでだからである。