ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Apologia altera prophetae David

Caput V 第V章

Ambrose of Milan · Apologia altera prophetae David · PL 14, 897B · 18 sectiones

Apologia altera prophetae David 5.1

1

Confirmat rationes adversus Judaeos atque gentiles adductas, et sermonem ad Ecclesiam convertit. 28. Verum quod saepe titulum quinquagesimi psalmi repetimus, non praesumptionis, sed infirmitatis est exemplum.

PL 14, 897B

異邦人とユダヤ人に向けて提示された論拠を確かめ、話を教会へと転じる。28. ところで、我々が第五十篇の詩篇の表題をたびたび取り上げるのは、思い上がりではなく、弱さのしるしである。

Apologia altera prophetae David 5.2

2

Uno enim die vel per angustias ingenii, vel per fragilitatem vocis omnem seriem non possum explere tractatus.

PL 14, 897C

というのも、才の狭さのゆえか、声の弱さのゆえか、私は一日では、論述の全体の筋を尽くすことができないのである。

Apologia altera prophetae David 5.3

3

Et ideo quoniam superiori die adversus Judaeos noster sermo directus est, quos quidem eo usque documenta fidei subegerunt, ut Christus in coelesti solio collocaretur: quod utique in hominem non potest convenire.

PL 14, 897C

それゆえ、前日、我々の話はユダヤ人に向けられ、信仰の証拠は彼らを、キリストが天の玉座に据えられることを認めるまでに屈服させた〔この文は主文を欠き、接続が定かでない。「前日…向けられ」から「…認めるまでに屈服させた」までを一文と取った〕。それは、人間には決して当てはまりえないことである。

Apologia altera prophetae David 5.4

4

Neque enim alium nisi Dei Filium ad dexteram Dei sedere credibile est. Non alius utique nobis sedere ad dexteram Patris nisi Dei Filius, remotis omnibus ambiguis, aestimandus est.

PL 14, 897C

実際、神の子でなくして他の者が神の右に座すとは、信じうることではない。あらゆる曖昧さを取り除けば、我々にとって、父の右に座すのは神の子以外ではありえないと見なすべきである。

Apologia altera prophetae David 5.5

5

Rursus quoniam Scriptura habet: Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Ps. CXXXI, 11) ; idem utique Dei Filius carnem ex Maria suscepisse credendus est, in qua prophetici fructus est ventris: ut vere successionem originis recognoscas, illumque Dei Filium, factum postea filium hominis per susceptionem carnis, in Patris throno coelesti sedere non dubites.

PL 14, 897D

さらに、聖書に「汝の腹の実のうちから、私は汝の座の上に置く」(詩篇131:11)とあるので、この同じ神の子が、マリアから肉を取ったと信じるべきである。その肉には、預言された腹の実がある。それは、あなたが出自の継承を真に認め、のちに肉を取ることによって人の子となったあの神の子が、父の天の王座に座すことを疑わないためである。

Apologia altera prophetae David 5.6

6

Neque enim Christus sedem aliquam regalem hoc habuit in saeculo, ut putes aliam sedem David similem esse promissam; maxime cum ipse dixerit Dominus: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII, 36) .

PL 14, 898A

キリストは、この世において何らかの王座を持ったのではない。それゆえ、ダビデの座に似た別の座が約束されたと、あなたが考える余地はない。とりわけ、主自身が「私の国はこの世のものではない」(ヨハネ18:36)と言ったのであるから。

Apologia altera prophetae David 5.7

7

29. Conclusi itaque undique, eo perfidiae suae tentamenta derivant, ut incredibile esse asserant, quod Deus susceperit carnem: qua ratione autem non potuerit suscipere, explicare non possunt.

PL 14, 898A

29. こうして四方から追い詰められ、彼らは自分たちの不信の企てを、神が肉を取ったことは信じえないと断言するところにまで持ち込む。だが、なぜ取りえなかったのかを、彼らは説明できない。

Apologia altera prophetae David 5.8

8

Quaero enim utrum impossibilitatis, an injuriae causa existiment carnem a Deo suscipi nequivisse? Si impossibilitatis, aliquid ergo impossibile Deo: nihil enim est quod facere voluerit, et facere nequiverit. Superest ergo ut aut voluisse, aut noluisse doceatur.

PL 14, 898A

私は問う。神が肉を取ることができなかったと、彼らは不可能のゆえに考えるのか、それとも侮辱のゆえに考えるのか。不可能のゆえなら、神にとって不可能なことがあることになる。しかし、神が行おうと望んで、行えなかったことは何もない。残るのは、神が望んだのか、望まなかったのかが示されることである。

Apologia altera prophetae David 5.9

9

Quod autem majus indicium voluntatis, quam quod ipse dixit: Palam apparui non quaerentibus me . . . . Expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem (Esai. LXV, 1 et 2) ? Si ergo voluit et potuit, an putamus eum causa injuriae noluisse?

PL 14, 898A

では、望みのしるしとして、「私は、私を求めない者たちに公然と現れた……私は手を、信じず逆らう民に差し伸べた」(イザヤ65:1-2)と神自身が言ったこと以上のものがあろうか。もし神が望み、かつ、できたのなら、神は侮辱のゆえに望まなかったと、我々は考えるのか。

Apologia altera prophetae David 5.10

10

Et quam divinitas sui sentit injuriam? Expers enim est contumeliae, neque subjecta nostris est passionibus; neque enim caro vel detrimentum divinitati afferre potuit, vel augmentum. 30. Qui tamen hoc objiciunt, quod Dei Filius carnem suscipere non potuerit?

PL 14, 898B

また、神性は、どんな侮辱を自らに感じるのか。神性は辱めと無縁であり、我々の情念に服してもいない。肉が神性に、損失をもたらすことも、増益をもたらすことも、できなかったのである。30. それでもなお、神の子は肉を取ることができなかったと、このように異議を唱えるのは誰か。

Apologia altera prophetae David 5.11

11

Si gentiles, qui deos suos (quoniam homines fuisse negare non possunt) humana specie visos esse testantur?

PL 14, 898B

異邦人であろうか。彼らは、自分たちの神々が(人間であったことを否定できないので)人の姿で現れたと証言しているのに。

Apologia altera prophetae David 5.12

12

An rex eorum, quem illi suis diis omnibus anteponunt, prodigiales formas potuit pro amore suscipere: Christus carnem hominis, quem ad imaginem sui fecit, atque illud praestantissimum opus suum suscipere pro mundi salute non potuit; et pulchrius illis videtur propter adulterium alieni thori, quam propter redemptionem omnium hominum speciem carnis assumptam?

PL 14, 898B

彼らの王――彼らが自分たちのすべての神々に優先させる者〔ユピテルを指すと取った〕――は、愛のために怪異な姿を取ることができたのに、キリストは、自らの像に似せて造った人間の肉、自らの最も優れた作品を、世の救いのために取ることができなかったというのか。そして彼らには、他人の寝床を犯す姦淫のために肉の姿をまとうほうが、すべての人の贖いのためにまとうよりも、美しく見えるのか。

Apologia altera prophetae David 5.13

13

Quod si Judaeus hoc objicit, quomodo legit: Ecce virgo accipiet in utero, et pariet filium; et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Esai. VII, 14) , quod est interpretatum, nobiscum Deus? Quomodo legit: Ecce qui loquebar adsum (Esai. LIII, 6) ?

PL 14, 898C

しかし、もしユダヤ人がこれを異議として持ち出すなら、彼はどのように読むのか。「見よ、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕が胎に宿り、子を産む。その名はインマヌエルと呼ばれる」(イザヤ7:14)。これは訳すと「我々とともに神」である。また、どのように読むのか。「見よ、語っていた私がここにいる」(イザヤ53:6〔引かれた言葉はイザヤ52:6 にあたる。刷られた番号のまま写す〕)。

Apologia altera prophetae David 5.14

14

Quomodo autem lectum asserit: Ecce sicut panthera . . . . . et sicut ursus aporiatus occurram eis (Ose. XIII, 7 et 8) ?

PL 14, 898C

また、どのように読まれたと彼は主張するのか。「見よ、私はヒョウのように……また途方に暮れた〔aporiatus の意は定かでない。『途方に暮れた』と取った〕クマのように、彼らに出会う」(ホセア13:7-8)。

Apologia altera prophetae David 5.15

15

Dei ergo filius carnem suscipere non potuit pro redemptione omnium, cum ipsi negare non possint quod pro nostrorum supplicio peccatorum, affectum quemdam Deus ferinae crudelitatis induerit; ut qui natura pius est et misericors, nostrorum tamen scelerum atrocitate commotus, assumat in nos quamdam saevitiam bestiarum?

PL 14, 898C

それゆえ、神の子は、すべての人の贖いのために肉を取ることができなかったというのか。我々の罪の刑罰のために、神が野獣の残酷さのある種の情を身に帯びたと、彼ら自身が否定できないのに。本性において情け深く、慈しみ深い神が、しかし我々の悪行の残虐さに動かされて、我々に対して、獣のある種の凶暴さを取るのだというのに。

Apologia altera prophetae David 5.16

16

31. Sed jam quia et superiore die et hodie Judaeis satis responsum arbitror, apud vos mihi, fratres dilectissimi, prophetici facti ratio praestanda est.

PL 14, 898D

31. しかし、前日にも今日にも、ユダヤ人にはもう十分に答えたと私は考えるので、最も愛する兄弟たちよ、諸君に対して、私は預言された出来事の理を示さねばならない。

Apologia altera prophetae David 5.17

17

Etenim cum primum legeretur hic psalmi titulus, quod venerit Nathan ad David, cum intravit ad Bethsabee, diximus plurimos serie historiae hujus confundi: et ideo tractatum ejus assumpsimus tripertitum; divisionemque tractatus ita putavimus esse faciendam, ut apud Gentiles lapsus conditionis non negaretur, correctio erroris astrueretur; apud Judaeos autem ideo lapsum esse sanctum David doceremus, ne amplius Judaeorum perfidia claudicaret, eumque vel Dei filium desinerent credere, quem viderent communi conditione obnoxium fuisse peccato; Christiani vero surgentis Ecclesiae mysteria possint advertere.

PL 14, 899A

実際、この詩篇の表題、すなわち、ダビデがバト・シェバのもとに入ったとき、ナタンがダビデのもとに来たこと、これが初めて読まれたとき、我々は、この物語の筋によって多くの人が混乱していると言った。それゆえ我々は、その論述を三つに分けて取り上げた。そして論述の区分は、次のようにするべきだと考えた。異邦人に対しては、〔人間の〕境遇の堕落は否定されず、過ちの矯正が付け加えられるようにする。ユダヤ人に対しては、聖なるダビデが堕落した理由を示す。それは、ユダヤ人の不信がこれ以上足を引きずらないため、また、共通の境遇によって罪に服したと彼らが見ている者を、神の子と信じることをやめるためである。キリスト教徒は、興りつつある教会の奥義に気づくことができるようにする〔Christiani vero … possint の文は構成が崩れている。「…ようにする」と取った。ミーニュの脚注は、ほかの写本が Christianis vero suggerentes Ecclesiae mysteria possimus advertere(キリスト教徒に示して、我々が教会の奥義を指し示すことができるように)と読むとする〕。

Apologia altera prophetae David 5.18

18

Tripertita ergo divisio facta est, una secundum naturam, alia secundum fidem, tertia secundum gratiam; nec infirmitas excludit a venia, et fides excusat a culpa, gratiam quoque promissam jam dudum sacramenta conciliant.

PL 14, 899A

こうして三つに分けた区分が立てられた。一つは本性に即して、もう一つは信仰に即して、三つ目は恩寵に即してである。弱さは赦しから排除せず、信仰は咎を免じ、すでに久しく約束された恩寵をも、秘跡が取り結ぶ。