Apologia altera prophetae David 2.1
Proposito argumento auctor hic non facile judicandum scribit. Tum quo ordine, et apud quos homines David errantis causam sit defensurus, explicat. 5. Proposita est historia, quae adulterium habeat et homicidium.
PL 14, 888B主題を提示して、著者は、これは安易に裁かれるべきでないと書く。ついで、いかなる順序で、またいかなる人々を相手に、過ちを犯したダビデの事情を弁護するかを説明する。5. 姦淫と殺人を含む物語が提示された。
Apologia altera prophetae David 2.2
Nam ita reperimus in libro scriptum esse Regnorum (II Reg. XI, 2 et seq.) ; quia David rex cum deambularet in domo sua, lavantem se Uriae vidit uxorem, amavitque illico, et jussit accersiri.
PL 14, 888C我々は、列王記の書にこのように書かれているのを見いだす(サムエル記下11:2以下〔底本は II Reg.。ウルガタの列王記第二、すなわちサムエル記下にあたる〕)。王ダビデが自分の家を歩いていたとき、ウリヤの妻が身を洗っているのを見て、たちまち愛し、呼び寄せるよう命じた。
Apologia altera prophetae David 2.3
Deinde virum ejus innocentem, ut Scriptura inducit, bellatoribus objici jussit acerrimis, ut vi opprimeretur hostili. Haec facta sunt, nec negantur: quomodo igitur defenduntur?
PL 14, 889Aそののち、聖書が述べるとおり、その夫、罪なき者を、最も激しい戦士たちに差し向けるよう命じ、敵の暴力によって打ち倒させた。これらのことは行われたのであり、否定されない。では、これはどう弁護されるのか。
Apologia altera prophetae David 2.4
Bene admonet Evangelica lectio (Joan. VIII, 11) , etiam cum peccatum appareat subreptum; tamen debere esse judicis judicium: ac memorem unumquemque esse oportere suae conditionis et meriti.
PL 14, 889A福音書の朗読(ヨハネ8:11)は、罪が密かに犯されたと見えるときでも、なお裁きは裁き手の裁きでなければならないこと、また各人が自らの境遇と功績を覚えていなければならないことを、見事に戒めている。
Apologia altera prophetae David 2.5
Saepe enim etiam in judicando majus peccatum judicii est, quam peccatum ipsius de quo fuerit judicatum.
PL 14, 889A裁くときにも、裁きの罪のほうが、裁かれた当人の罪よりも大きいことがしばしばあるからである。
Apologia altera prophetae David 2.6
Nam si praescriptum est a quibusdam sapientibus mundi, ut in judicando caveatur, ne major poena quam culpa sit, idque servatur: quanto magis id servandum videtur, ut unusquisque de alio judicaturus, de se ipso prius judicet, nec minora in alio errata condemnet, cum ipse graviora commiserit?
PL 14, 889A実際、世の賢者たちの中に、裁くに当たっては刑罰が咎より大きくならぬよう慎むべしと定める者がいて、それが守られているのなら、ましてや、他人を裁こうとする者は誰でも、まず自分自身を裁き、自分がより重いことを犯しながら、他人のより軽い過ちを罪に定めることがないようにすべきだと、いっそう思われるのではないか。
Apologia altera prophetae David 2.7
Quis es igitur tu, qui David sanctum virum judicas? Gentili dico, Judaeo dico, Christiano dico; et ideo tripertito mihi distinguendus esse videtur tractatus, unus adversus gentiles, alius adversus Judaeos, tertius apud Christianos.
PL 14, 889Bそれゆえ、あなたは誰か。聖なる人ダビデを裁くあなたは。私は異邦人に言い、ユダヤ人に言い、キリスト教徒に言う。したがって、論述は三つに分けるべきだと私には思われる。一つは異邦人に対して、もう一つはユダヤ人に対して、三つ目はキリスト教徒のもとで〔語る〕ものである。