Apologia altera prophetae David 7.1
Divino invocato Spiritu, incipit detegere mysteria, quae sub David ac Bethsabee adulterio, nec non sub ipsius partu velabantur.
PL 14, 900C神の霊を呼び求めて、ダビデとバト・シェバの姦淫の下に、またその子の誕生の下に覆われていた奥義を、あばき始める。
Apologia altera prophetae David 7.2
35. Et quoniam David non defendendum neque enim meo eget auxilio, sed excusandum recipimus, vel potius praedicandum; ne in tanto mysteriorum profundo vacillem, justum est ut ejus ore utar, cujus utor historia.
PL 14, 900D35. 我々は、ダビデを、弁護されるべき者としてでなく(彼は私の助けを必要としない)、情状を酌まれるべき者、あるいはむしろ宣べ伝えられるべき者として受け入れるので、奥義のこれほどの深みにおいて私がよろめくことのないように、その物語を用いている当人の口を、私が用いるのは正しい。
Apologia altera prophetae David 7.3
Utar igitur responsorio Prophetico dicens: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Psal. L, 12) . Nemo enim sine Spiritus sancti infusione, tanta divini recessus potest spectare mysteria.
PL 14, 901Aそれゆえ私は、預言者の応答の言葉を用いて言う。「神よ、私のうちに清い心を造り、私の内臓のうちに正しい霊を新たにせよ」(詩篇50:12)。実に、聖なる霊の注ぎなくしては、神の奥まった所の、これほどの奥義を、誰も見て取ることができない。
Apologia altera prophetae David 7.4
Etenim si ille tantus propheta, Spiritus sancti petit sibi munus infundi, quid facere infirmus debeat; cum praesertim etiam Apostolus sanctus populi quoque se putet precibus adjuvari, ut aperiatur ei ostium ad loquendum mysterium verbi.
PL 14, 901A実際、あれほど偉大な預言者が、聖なる霊の賜物が自らに注がれるよう求めるのなら、弱い者は何をなすべきか。とりわけ、聖なる使徒さえ、言葉の奥義を語るために自分に戸が開かれるよう、民の祈りによっても助けられると考えているのだから。
Apologia altera prophetae David 7.5
O si mihi ostium illud Christus dignetur aperire! Pulsemus tamen; solet enim exaudire pulsantes, quia ipse dixit: Pulsate, et aperietur vobis (Luc. XI, 9).
PL 14, 901Aああ、キリストが私にあの戸を開くことを良しとしてくれたなら。しかし、我々は叩こう。キリストは、叩く者に応えるのを常とする。彼自身が言ったからである。「叩け。さらば汝らに開かれる」(ルカ11:9)。
Apologia altera prophetae David 7.6
O si mihi se ipse reseraret, quia Christus est janua: ipse intus, ipse extra, ipse via quae ducit, ipse vita ad quam contendimus pervenire.
PL 14, 901Bああ、キリストが私に自らを開いてくれたなら。キリストは戸だからである。彼自身が内であり、彼自身が外であり、彼自身が導く道であり、彼自身が、我々が到達しようと努める生命である。
Apologia altera prophetae David 7.7
36. Veni ergo, Domine Jesu, et aperi nobis fontes tuos, ut bibamus de aqua, quam qui bibit, non sitiet in aeternum (Joan. IV, 13) .
PL 14, 901B36. それゆえ、主イエスよ、来て、汝の泉を我々に開け。その水を飲む者は永遠に渇くことがない、その水を、我々が飲むためである(ヨハネ4:13)。
Apologia altera prophetae David 7.8
Vel si de fonte adhuc tuo haurire non possumus, dignare concedere ut de puteo saltem haurire possimus, unde potum Samaritanae illi dubitanti adhuc mulieri polliceris.
PL 14, 901Bあるいは、まだ汝の泉から汲むことができないなら、せめて井戸から汲むことができるようにせよ。その井戸から、汝は、なお疑っているあのサマリアの女に、飲み物を約束する。
Apologia altera prophetae David 7.9
Et tu quidem de fonte omnibus polliceris, sed dubitantibus, ut illi Samaritanae, fons tuus adhuc altus est puteus. Bibamus et nos aquam coelestium secretorum. Et quoniam ad fontem tuum meruimus pervenire, liceat nobis imaginem saltem mysteriorum videre coelestium.
PL 14, 901Bまた、汝は確かに、泉からすべての人に〔飲み物を〕約束する。しかし、あのサマリアの女のように疑う者たちにとっては、汝の泉はなお深い井戸である。我々もまた、天の秘められたものの水を飲もう。そして、汝の泉に至るに値したのであるから、せめて天の奥義の像を見ることを、我々に許せ。
Apologia altera prophetae David 7.10
37. Itaque, nisi fallor, per Prophetam Spiritum sanctum intelligimus; per adulteram autem licet Synagogae fornicationes varias aestimare.
PL 14, 901B37. こうして、私が誤っていなければ、我々は預言者〔ダビデ〕によって聖なる霊を解し、姦淫の女によって、会堂のさまざまな淫行を思うことができる。
Apologia altera prophetae David 7.11
Et ideo multo ante cernimus revelatum ex Spiritu sancto, et ex familia Judaeorum (quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem) Dominum Jesum esse generandum (Gen. XLIX, 10) , qui quidem quasi Judaeus ex adultera familia natus est, sed quasi immaculatus ex Virgine.
PL 14, 901Cそれゆえ、はるか前に、聖なる霊によって啓示されていたことが分かる。すなわち、ユダヤ人の家系(先祖たちは彼らのものであり、肉によればキリストも彼らから出た)から、主イエスが生まれるはずであると(創世記49:10)。彼は確かに、ユダヤ人として姦淫の家系から生まれたが、おとめから生まれた者としては汚れなき者である。
Apologia altera prophetae David 7.12
Erat sub Lege, erat quasi sub viro familia Judaeorum; abolenda fuit Legis observantia, ut veritas substitueretur et gratia.
PL 14, 901Cユダヤ人の家族は律法の下にあり、いわば夫の下にあった。律法の遵守は廃されるべきであり、それは真理と恩寵が取って代わるためであった。
Apologia altera prophetae David 7.13
38. Habemus unum mysterium: accipite et aliud; ita tamen ut memineritis ex prima conceptione Bethsabee natum esse parvulum qui mortuus est, postea natum esse Salomonem: illum parvulum ex conceptione furtiva; istum vero Salomonem jam ex professione conjugii.
PL 14, 901C38. 我々は一つの奥義を得た。もう一つも受け取れ。ただし、次のことを覚えておくように。バト・シェバの最初の懐胎から、死んだ幼子が生まれ、のちにソロモンが生まれた。あの幼子は密通による懐胎から、このソロモンは、すでに婚姻の宣言に基づく〔懐胎から〕。
Apologia altera prophetae David 7.14
Liquet igitur per David intelligi prophetam, per Prophetam populum propheticum, ex quo et ex Synagoga primus ille qui natus est (quoniam degeneraverat a majoribus suis per flagitia formatus, et per vitia concretus populus Judaeorum) ad resurrectionis aeternitatem pervenire non potuit, nec in virum perfectum excrescere; sed in exigua sensuum parvitate, et quadam virtutis defecit infantia.
PL 14, 901Dしたがって、明らかである。ダビデによって預言者が、預言者によって預言の民が、解されるのである。その民から、また会堂から、最初に生まれたあの者は(ユダヤ人の民が、先祖から堕落し、悪行によって形づくられ、悪徳によって固まっていたので)、復活の永遠に至ることができず、完全な人へと成長することもできなかった。感覚の乏しい幼さと、徳のある種の幼児性のうちに、力尽きたのである。
Apologia altera prophetae David 7.15
At vero ille qui postea ex legitima conceptus est copula, populus Christianus, ille sapiens atque pacificus, hoc enim Salomonis interpretatione reseratur, ad incanam longaevae resurrectionis aetatem, atque ad regnum illud coeleste pervenit.
PL 14, 902Aしかし、のちに正当な交わりから懐胎されたあの者、すなわちキリスト教徒の民、あの賢く平和をもたらす者は(ソロモンの名の解釈がこれを示している)、長命の復活の白髪の齢に、またあの天の国に至る。
Apologia altera prophetae David 7.16
Per illum autem populum Lex soluta, per istum gratia reformata est. 39. Accipite etiam tertium mysterium. Quod David Hebraei excelsum dicunt, Latini humiliatum interpretantur.
PL 14, 902Aあの民によって律法は解かれ、この民によって恩寵は改められた。39. 第三の奥義も受け取れ。ダビデを、ヘブライ人は「高められた者」と言い、ラテン人は「低められた者」と解釈する。
Apologia altera prophetae David 7.17
Quis est autem vere humiliatus, nisi ille qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed formam servi accipiens humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Philip. II, 6 et seq.) ?
PL 14, 902Aでは、誰が真に低くされた者か。「神と等しくあることを奪取とは考えず、僕の形を取って自らを低くし、死に至るまで従順となった」その者のほかにはいない(フィリピ2:6以下)。
Apologia altera prophetae David 7.18
Hic igitur est qui significatur David, excelsus per naturam, sed humiliatus per misericordiam: sublimis in divinitate, sed mitis in corpore. Itaque ubi humiliatus, ibi obediens. Ex eo enim nascitur obedientia, ex quo humilitas, et in eo desinit.
PL 14, 902Aしたがって、ダビデによって示されているのは彼である。本性によって高く、しかし慈しみによって低められた者、神性において崇高で、体において柔和な者である。それゆえ、低められたところに、従順がある。従順は、謙遜が生まれるその源から生まれ、またそこで終わるからである。
Apologia altera prophetae David 7.19
Cum enim obediens dicitur factus usque ad mortem (mors autem non divinitatis, sed corporis fuit) non utique obedientia divinitatis fuit illa, sed corporis; nec humilitas majestatis illa, sed carnis.
PL 14, 902B実際、死に至るまで従順となったと言われるとき(その死は神性のではなく、体の死であった)、あの従順は決して神性の従順ではなく、体の従順であり、あの謙遜は威光の謙遜ではなく、肉の謙遜である。
Apologia altera prophetae David 7.20
Itaque quantum ad susceptionem corporis spectat, apostolica lectio in quo Christi fuerit humilitas, declaravit: quod vero ad naturam spectat divinitatis, Evangelica lectione reseratum est: quam pio prosecuti estis assensu, cum audiretis legi, dicente Dei Filio: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) .
PL 14, 902Bこうして、体を取ることに関しては、使徒の朗読が、キリストの謙遜がどこにあったかを明らかにした。しかし神性の本性に関しては、福音書の朗読が明らかにした。諸君は、その朗読が読まれるのを聞いたとき、敬虔な同意をもってそれに従った。そこで神の子は言う。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。
Apologia altera prophetae David 7.21
Unum enim divinitate sunt Pater et Filius: sed non unum sunt corporis sacramentum, et divinitatis aeternitas.
PL 14, 902B父と子は、神性において一つである。しかし、体の秘義と神性の永遠とは、一つではない。
Apologia altera prophetae David 7.22
Nec solus tamen Apostolus humiliatum dixit esse Dominum, sed ipse quoque se humilem esse memoravit dicens: Tollite jugum meum, quia leve est; quoniam mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29) .
PL 14, 902Bしかも、使徒だけが主を低められた者と言ったのではなく、主自身もまた、自らが謙遜であると述べて言った。「私の軛を取れ。それは軽いからである。私は柔和で、心の謙遜な者だからである」(マタイ11:29)。
Apologia altera prophetae David 7.23
Et tamen non sola interpretatione, sed etiam appellatione signatum est; quia scriptum est: Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum (Psal. LXXXVIII, 21) . Et infra dicit: Pater meus es tu (Ibid. 27) ; et, Ego dicam illi: Filius meus es tu. Ergo David quem quaerebamus, invenimus: servum quidem specie, sed Dominum veritate.
PL 14, 902Cそして、これは解釈によってのみでなく、呼び名によってもしるされている。「私は私の僕ダビデを見いだした。私の聖なる油で彼に油を注いだ」(詩篇88:21)と書かれているからである。そして少しのちに言う。「汝は私の父である」(詩篇88:27)。また「私は彼に言う。『汝は私の子である』」。こうして、我々が探していたダビデを、我々は見いだした。姿においては確かに僕であるが、真実においては主である。