Apologia altera prophetae David 4.1
Judaeos perperam credentes David, qui obnoxius fuit peccato, vel Salomonem, cui dicta de Christo non conveniunt, esse Filium Dei, redarguit; et pravam quorumdam haereticorum de Filio Dei interpretationem confutat.
PL 14, 893Cダビデは罪に陥った者であり、ソロモンにはキリストについて語られた言葉が当てはまらないのに、彼らを神の子と誤って信じるユダヤ人を論駁する。また、神の子についてのある種の異端者たちの邪な解釈を論破する。
Apologia altera prophetae David 4.2
21. Sed quoniam tripartitam divisionem tractatus hujus polliciti sumus, unam adversus gentiles, aliam adversus Judaeos, tertiam apud Ecclesiam; nunc contra Judaeos videtur esse tractandum. Quid igitur nobis propositum sit recenseamus.
PL 14, 893D21. しかし我々は、この論考を三つに分けることを約した。一つは異邦人に対して、もう一つはユダヤ人に対して、三つ目は教会に向けてである。今や、ユダヤ人に対して論じるべき時と見える。それゆえ、我々に何が提起されているかを改めて確認しよう。
Apologia altera prophetae David 4.3
Titulus, inquit, psalmi David intellectus, cum venit ad cum Nathan propheta: cum intravit ad Bethsabee (Ps. L, 1 et 2) . Nempe historia haec et adulterum David inducit et homicidam, et hunc vos, Judaei, dicitis esse Dei filium? Sed Deus virtutum est, non criminum.
PL 14, 894A「ダビデの詩篇の表題は、理解〔intellectus の係りは定かでない。表題の語として『理解』と取った〕、預言者ナタンが彼のもとに〔底本は ad cum。ad eum の誤りと読む〕来たとき、彼がバト・シェバのもとに入ったとき」と言う(詩篇50:1-2)。この物語は、ダビデを姦淫者かつ殺人者として示しているではないか。それなのに、ユダヤ人たちよ、諸君はこの者を神の子と言うのか。しかし神は徳の神であって、犯罪の神ではない。
Apologia altera prophetae David 4.4
Et de hoc dicit Deus Pater: Thronus ejus sicut dies coeli (Ps. LXXXVIII, 30) ; qui dolum fecerit, peccata non vicerit? Et quomodo scriptum est: Nemo sine peccato, nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19) ?
PL 14, 894Aまたこの者について、父なる神は言う。「その王座は天の日々のごとし」(詩篇88:30)。欺きを行った者が、罪に打ち勝たなかったというのか〔この問いの係りは定かでない。ダビデが欺きを行い、罪に打ち勝たなかった者であることを言うと取った〕。また「神ただ一人のほか、罪なき者はいない」(ルカ18:19)と書かれているのは、どうしてか。
Apologia altera prophetae David 4.5
Si igitur non potest non esse Deus, qui Dei filius est, utique Dei filius arbiter justitiae est, non obnoxius culpae. 22. Qua autem opinione vel David Dei filium judicatis, vel Salomonem putatis?
PL 14, 894Aそれゆえ、神の子である者が神でないということはありえない以上、神の子は正義の裁定者であって、咎に服する者ではない。22. では、いかなる考えから、諸君はダビデを神の子と判断し、あるいはソロモンをそう思うのか。
Apologia altera prophetae David 4.6
An quia scriptum est; Deus judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Ps. LXXI, 2) ; et quia titulus psalmi in Salomonem psalmum LXXI dicit esse compositum? Sed quem Salomonem dicat, advertite. Salomon enim pacificus est, hoc habet interpretatio.
PL 14, 894B「神よ、汝の裁きを王に与え、汝の正義を王の子に与えよ」と書かれているからか(詩篇71:2)。また、詩篇の表題が、詩篇71篇はソロモンに向けて作られたと言うからか。だが、それがどのソロモンを指して言うのか、諸君は注意せよ。ソロモンとは平和をもたらす者のことであり、この解釈がそう示している。
Apologia altera prophetae David 4.7
Psalmus in eum dicitur, quem vere scimus esse pacis auctorem. Quomodo autem Salomon pacificus?
PL 14, 894Bこの詩篇は、まことに平和の創始者であると我々が知る者について語られている。ところで、ソロモンはどうして平和をもたらす者なのか。
Apologia altera prophetae David 4.8
Non hoc Joab sanguis ostendit, quem inter altaria templi jussit occidi; non Adoniae poena, quem affinitatis regiae reum perculit, nec matris obsecratione ab indignatione revocatus.
PL 14, 894Bヨアブの血はそれを示していない。ソロモンは彼を神殿の祭壇の間で殺せと命じたのである。アドニヤの刑罰もそうである。ソロモンは彼を、王家との姻戚関係の咎で打ち倒し、母の懇願によっても怒りから引き戻されなかった。
Apologia altera prophetae David 4.9
Quomodo autem in Salomonem David filium existimas convenire quod scriptum est, quia permanebit cum sole et ante lunam, in saecula saeculorum (Ps. LXXI, 5) ; cum ille brevis vitae adeptus usuram, angustis terminis vivendi spatium transegerit?
PL 14, 894Bまた、汝はどうして、「彼は日とともに、月に先立って、世々に永らえる」と書かれていること(詩篇71:5)が、ダビデの子ソロモンに当てはまると考えるのか。彼は短い生の使用権を得て、狭い限りの内に生きる期間を過ごしたのに。
Apologia altera prophetae David 4.10
Quomodo autem de eo dieitur: Dominabitur a mari usque ad mare (Ibid., 8) ; cum ille intra Syriam constitutus, hoc est, intra unius regionis provinciam, circumscriptos fines habuerit imperii.
PL 14, 894Cまた、彼について「彼は海から海まで支配する」(詩篇71:8)と言われている〔底本は dieitur。dicitur と読む〕のは、どうしてか。彼はシリアの内に身を置き、すなわち一つの地方の領内に、限られた境をもつ支配を有したのに。
Apologia altera prophetae David 4.11
Solus autem Christus usque in orbis totius terminos suum propagarit imperium? Solus enim iste est, de quo bene psalmi series prophetavit, quia reges Arabum et Saba dona adducent, et adorabunt eum omnes reges terrae: omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 10 et 11) .
PL 14, 894Cただキリストだけが、全世界の果てにまで自らの支配を広げたのではないか。まことに、詩篇の流れが見事に預言したのは、この者だけである。「アラビアの王たちとシェバは贈り物を携えて来、地のすべての王は彼を拝し、すべての諸国民は彼に仕える」(詩篇71:10-11)。
Apologia altera prophetae David 4.12
Hunc enim novimus gentibus universis et nationibus imperantem, incircumscripto imperio, interminata potestate. Non ergo Salomon Dei filius. 23. Sed qua ratione eum Dei filium putavistis? An quia sapiens fuit?
PL 14, 894Cまことに我々は、この者が、あらゆる諸国民と民族とを、限りなき支配、果てしなき権能をもって治めていると知っている。それゆえ、ソロモンは神の子ではない。23. では、いかなる理由で、諸君は彼を神の子と思ったのか。賢かったからか。
Apologia altera prophetae David 4.13
Sed hic sapientiam postulavit, ut quam non habebat, acciperet: Christus ipse sapientia est, naturaliter in universum habens, quod in rebus humanis Salomon accepit per gratiam. Denique quod accipitur ex tempore, in tempore possidetur.
PL 14, 894Cだが彼は、持っていない知恵を受けるために知恵を願ったのである。キリストは知恵そのものであり、人間の事柄においてソロモンが恩寵によって受けたものを、本性によって全面的に有している。さらに、時から受けるものは、時の中で所有される。
Apologia altera prophetae David 4.14
Salomon enim sapientiam nec in principio sui habuit, nec in fine possedit. Neque enim habere se credidit quod poposcit; et postea aversus a Dei cultu, non quasi sapiens, sed quasi insipiens lapsus est, ut offenderet.
PL 14, 894Dソロモンは、知恵を初めから持っていたのでも、終わりに所有していたのでもない。願ったものを自分が持っているとは信じなかった。のちには神の礼拝から背き、賢い者としてではなく愚かな者として堕ち、〔神に〕背くに至った。
Apologia altera prophetae David 4.15
Offendit in tantum, ut etiam quod meruerat, amitteret. Cur igitur hunc Dei filium credidistis? An quia templum Deo condidit?
PL 14, 895Aそれほどまでに背き、得るに値したものをさえ失った。ではなぜ、諸君は彼を神の子と信じたのか。神のために神殿を建てたからか。
Apologia altera prophetae David 4.16
Sed hinc Dominum et Deum non esse credere debuistis, quia scriptum est: Nisi Dominus aedificaverit sibi domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Ps. CXXVI, 1) . In vanum laboravit, qui aedificavit id templum, quod subjectus ignis exussit.
PL 14, 895Aだが諸君は、まさにこの点から、彼を主また神ではないと信じるべきであった。「主が自らのために家を建てるのでなければ、それを建てる者は空しく労する」と書かれているからである(詩篇126:1)。空しく労したのである、あの神殿を建てた者は。その神殿は、下から火を付けられて焼き尽くされた。
Apologia altera prophetae David 4.17
An quia David patri ipsius dictum est: Non tu aedificabis mihi domum . . . . . sed cum tu dormieris, excitabo semen tuum post te; et ipse aedificabit domum nomini meo (II Reg. VII, 12 et 13) .
PL 14, 895Aそれとも、その父ダビデに言われたからか。「汝は私のために家を建てない……しかし汝が眠るとき、私は汝の後に汝の子孫を起こす。彼が私の名のために家を建てる」(サムエル記下7:12-13)。
Apologia altera prophetae David 4.18
Verum ibi quoque templum non corporale, non materiale promittitur, neque enim Deus in manufactis habitat, sed templum est sancta Ecclesia, quae utique non humana, sed coelesti virtute fundatur.
PL 14, 895Aしかしそこでも、約束されているのは身体的な神殿でも物質的な神殿でもない。神は人の手で造られたものに住まないからである。それは聖なる教会である神殿であり、教会は人間の力ではなく、天の力によって基礎を据えられる。
Apologia altera prophetae David 4.19
24. Nam si praestantioris licet, sed humanae tamen virtutis opera miremur, multos hujuscemodi reperimus, quos cum David et Salomone comparare possumus. Et ideo ubi operis aequalitas est, non est excellentia potestatis.
PL 14, 895A24. すなわち、より優れたものではあれ、なお人間の力による業を我々が驚嘆するのなら、この種の者を我々は多く見出し、ダビデやソロモンと比べることができる。それゆえ、業が同等であるところに、権能の卓越はない。
Apologia altera prophetae David 4.20
Nec plures possumus dicere Dei filios, cum unum Dei filium legerimus; sed non ex beneficiis suis quae in parentes nostros contulit, facienda est injuria Dei filio. Multi enim praeclari viri: sed per unum Jesum Nave stetit, inquit (Josue X, 13) , sol contra Gabaon.
PL 14, 895B我々は、神の子が一人であると読んだ以上、神の子らを複数と言うことはできない。だが、神の子が我々の先祖に施した恩恵のゆえに、神の子に不当を加えてはならない〔suis の係りは定かでない。神の子の恩恵と取った〕。まことに優れた人々は多い。しかし、ただ一人のヌンの子ヨシュアによって、「太陽はギブオンの上に止まった」と〔聖書は〕言う(ヨシュア記10:13)。
Apologia altera prophetae David 4.21
Videtis eum ultra David regis processisse virtutem; terrenis enim David, non sideribus imperavit. Videtis etiam solem ministrum esse, non dominum, qui etiam voci servierit humanae. Stetit tamen, quia in Jesu et typum futuri agnoscebat, et nomen.
PL 14, 895B諸君は、彼が王ダビデの力を超えて進んだことを見る。ダビデは地上のものを治めたが、星々を治めたのではない。また諸君は、太陽が僕であって主ではなく、人の声にさえ仕えたことを見る。しかし太陽が止まったのは、ヨシュアにおいて、来たるべき者の予型と名とを認めたからである。
Apologia altera prophetae David 4.22
Neque enim in sua virtute Jesus Nave, sed Christi mysterio coelestibus luminibus imperabat; designabatur enim Dei filium in hoc saeculum esse venturum, qui mundani luminis occidentis et jam vergentis in tenebras, virtute divina differret occasum, lucem redderet, inveheret claritatem.
PL 14, 895Cヌンの子ヨシュアは、自分の力によってではなく、キリストの奥義によって天の光を支配した。すなわち、神の子がこの世に来ることが示されていたのである。その子は、沈んで今や闇へ傾きかけた世界の光の没落を、神の力によって遅らせ、光を返し、輝きをもたらすのである。
Apologia altera prophetae David 4.23
Enoch quoque raptus est ad coelum: sed tamen ille raptus est, hic regressus. Raptus est ille, ne malitia mutaret cor ejus; hic ipsam malitiam saeculi hujus abolevit.
PL 14, 895Cエノクもまた天へ取り去られた。だが、前者は取り去られ、後者は戻った。前者は、悪意がその心を変えることのないよう取り去られ、後者は、この世の悪意そのものを滅ぼした。
Apologia altera prophetae David 4.24
Elias curru atque equis ascendit ad coelum; Christus autem descendit e coelo, nec curru et equis, ut ille conscendit, quia ille aliter nequivisset; hic autem propria virtute remeavit.
PL 14, 895Cエリヤは戦車と馬によって天へ上った。しかしキリストは天から降った。前者が上ったような戦車と馬によってではない。前者は他の仕方ではできなかったからである。後者は、自らの力で帰った。
Apologia altera prophetae David 4.25
Elisaeus in Jordane leprosum lavare praecepit, ut ab omni contagione mundaretur; hic in Jordane totum diluit mundum.
PL 14, 895Cエリシャはヨルダンで、重い皮膚病の者に、あらゆる汚れから清められるよう洗えと命じた。この者〔キリスト〕はヨルダンで、世界の全体を洗い清めた。
Apologia altera prophetae David 4.26
Moyses ipse cui crediti sunt populi Judaeorum, aquam divisit; et ille quidem divisit elementa, quia non divisit potentiam Trinitatis; separavit moles aquarum, quia Patrem non separavit a Filio. 25. Videtis quanti viri, et qualium documenta operum dereliquerunt.
PL 14, 895Cモーセ自身は、ユダヤ人の諸民が彼に委ねられた者であるが、水を分けた。確かに彼が分けたのは元素であり、それは三位一体の力を分けなかったからである。水の塊を分けたが、それは父を子から分けなかったからである。25. 諸君は、いかに偉大な人々が、いかなる業の証しを残したかを見る。
Apologia altera prophetae David 4.27
Quemadmodum igitur quos pares David regi vel Salomoni virtute cognoscitis, conditione impares judicatis, ut Salomonem David filium putetis ad Dei sedere dexteram?
PL 14, 895Dそれなのに、どうして諸君は、王ダビデやソロモンと力において等しいと知る者たちを、境遇においては等しくないと判断しながら、ダビデの子ソロモンが神の右に座すと思うのか。
Apologia altera prophetae David 4.28
Praesertim cum ipse David evidenter de quo dictum esset, expresserit; neque enim de filio suo diceret: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam (Ps. CIX, 1) . Quomodo enim filium suum Dominum nominaret?
PL 14, 895Dとりわけダビデ自身が、誰について言われたのかを明白に述べているのだから。実際、自分の子について、「主は私の主に言った。『私の右に座せ』」(詩篇109:1)とは言わなかったであろう。自分の子を、どうして主と呼べようか。
Apologia altera prophetae David 4.29
Lex prohibet, repugnat religio, abhorret fides ut ad dexteram Dei omnipotentis mortalem hominem loces.
PL 14, 895D律法は禁じ、宗教は拒み、信仰は忌み嫌う。汝が、全能の神の右に死すべき人間を据えるなど。
Apologia altera prophetae David 4.30
Alius est ille qui sedet ad dexteram, qui corpus suscepit, non qui coepit a corpore; qui ante luciferum genitus est, id est, ante omnium luminum claritatem; quoniam ipse creavit variorum luminum dignitates: nam Salomon utique post luciferum est.
PL 14, 896A右に座すのは別の者である。体を取った者であって、体から始まった者ではない。明けの明星に先立って生まれた者、すなわち、あらゆる光の輝きに先立って生まれた者である。彼自身が、さまざまな光の位階を創造したからである。ソロモンはまさに明けの明星よりのちの者である。
Apologia altera prophetae David 4.31
Salomon sacerdos non fuit; et ideo dici ei a Domino omnipotente non potuit: Ex utero ante luciferum genui te (Ibid., 3) ; dici ei non potuit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ibid., 4) ; maxime cum illo tempore quo Salomon fuit, secundum ordinem Aaron, non secundum ordinem Melchisedech, fuerint sacerdotes.
PL 14, 896Aソロモンは祭司ではなかった。それゆえ、全能の主から彼に「胎から、明けの明星に先立って、私は汝を生んだ」(詩篇109:3)とは言われえず、「汝は永遠に、メルキゼデクの序列にしたがう祭司である」(詩篇109:4)とも言われえなかった。とりわけ、ソロモンがいたその時代には、祭司たちはアロンの序列にしたがい、メルキゼデクの序列にしたがってはいなかったのである。
Apologia altera prophetae David 4.32
Adhuc enim sacerdotes sanguinem hircorum atque taurorum pro peccatis plebis et erroribus offerebant: postea vero quam Christus advenit, qui semetipsum pro salute obtulit mundi (ut quos taurorum sanguis lavare non poterat, Christi sanguis ablueret) semetipsos coeperunt offerre pro hostiis sacerdotes.
PL 14, 896A当時なお祭司たちは、民の罪と過ちのために、雄山羊と雄牛の血を献げていた。しかしキリストが来て、世の救いのために自らを献げたのちには(雄牛の血が洗えなかった者たちを、キリストの血が洗い清めるために)、司教たちが、自らを犠牲として献げ始めた。
Apologia altera prophetae David 4.33
26. Itaque una quaestione Dominus noster Jesus Christus omnium haereticorum ora sepsit, sacrilegia conclusit.
PL 14, 896B26. こうして、我々の主イエス・キリストは、ただ一つの問いによって、あらゆる異端者の口を塞ぎ、冒瀆を閉じ込めた。
Apologia altera prophetae David 4.34
Non solum enim Judaeos, sed etiam Photinianos, et Arianos, et Sabellianos hac redarguit quaestione: et ideo nobis (quoniam Judaeos defecisse jam cernimus, et illam exsecrabilem perfidiam imminutam) jam de Arianis, qui non multum a Judaeis differunt, Photinianisque et Sabellianis aliqua in istius quaestionis tractatu perstringenda sunt.
PL 14, 896Bすなわち、この問いによって、ユダヤ人のみならず、フォティノス派、アレイオス派、サベリオス派をも論駁したのである。それゆえ我々は(ユダヤ人がすでに力を失い、あの忌まわしい不信が衰えたことを我々は見ているので)、今度は、ユダヤ人とさほど異ならないアレイオス派、およびフォティノス派とサベリオス派について、この問いの論述のうちに、いくつか触れておかねばならない。
Apologia altera prophetae David 4.35
Taceat ergo Photinus, qui Christum David filium, non Dei dicit; et taceat, damnatus voce coelesti.
PL 14, 896Bそれゆえフォティノスは黙れ。彼はキリストをダビデの子と言い、神の子とは言わない。しかも天の声によって断罪されながら、黙れ。
Apologia altera prophetae David 4.36
Quomodo enim dicit Christum filium David esse, cum ipse David dixerit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis; donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ps. CIX, 1) ?
PL 14, 896B実際、彼はキリストがダビデの子だとどうして言うのか。ダビデ自身が詩篇の書で「主は私の主に言った。『私の右に座せ。私が汝の敵を、汝の足台とするまで』」(詩篇109:1)と言っているのに。
Apologia altera prophetae David 4.37
Si David, inquit, Dominum illum vocat, quomodo ejus filius est (Luc. XX, 13 et 14) ? Non ergo David filius, sed Dei filius Christus.
PL 14, 896C「ダビデが彼を主と呼ぶのなら、どうして彼の子なのか」(ルカ20:13-14〔引かれた言葉はルカ20:41–44 にあたる。刷られた番号のまま写す〕)と〔彼は〕言う。それゆえ、キリストはダビデの子ではなく、神の子である。
Apologia altera prophetae David 4.38
Taceat etiam Sabellianus; et cum legit Dominum Domino dixisse, intelligat non eumdem et ipsum esse, qui dicit, et cui dicitur: nec enim sibi Pater dixit: Sede a dextris meis; nec sibi dixit: Ponam inimicos tuos.
PL 14, 896Cサベリオス派の者もまた黙れ。「主が主に言った」と読むとき、語る者と、語りかけられる者とは、同一ではないと悟れ。実際、父は自分自身に「私の右に座せ」と言ったのではなく、自分自身に「私は汝の敵を置く」と言ったのでもない。
Apologia altera prophetae David 4.39
Et aliquando intelligant omnes eum Filium esse, qui a dextris sedet. Et hanc distinctionem inter Patrem Filiumque custodiant, ut sit distinctio Patris et Filii, quod alius Pater, alius Filius, quia una in sede, una majestate potiuntur, et sedent, non pro discerniculo dignitatis, nec pro ordine potestatis, sed pro copula charitatis: unam Patris et Filii intelligant potestatem, in quo et Arius conticescat, qui contraria Sabellio erroris urget vestigia.
PL 14, 896Cそして、ついには皆が、右に座すのは子であると悟れ。また、父と子とのこの区別を守れ。父と子の区別が成り立つのは、父は一方、子は他方だからであるが、彼らは同じ座、同じ威光を共有して座すのであり、それは品位の差のためでも、権能の序列のためでもなく、愛の結びつきのためである。父と子の権能が一つであることを悟れ。この点において、アレイオスもまた沈黙せよ。彼は、サベリオスと反対の過ちの足跡を踏んで迫っている。
Apologia altera prophetae David 4.40
Audiat Dominum Domino dicere, audiat ad dexteram Patris Filium sedere; et desinat de sermone atque ordine hominum divinitati facere quaestionem.
PL 14, 896Dアレイオスは、主が主に言うのを聞け。子が父の右に座すのを聞け。そして、人間の言葉と序列によって、神性に問いを立てることをやめよ。
Apologia altera prophetae David 4.41
Nec argumentetur hic, quia Pater dicit, sede; legimus enim et alibi, etiam sine Patris dicto sedere Filium, sicut scriptum est: Et sedet ad dexteram Dei (Marc. XVI, 20) . Et alibi: Amodo videbitis Filium Hominis sedentem ad dexteram Dei (Matth. XXVI, 64) .
PL 14, 896Dこの者は、父が「座せ」と言うからといって論じてはならない。我々は他の箇所で、父の言葉なしにも子が座すと読むからである。「そして彼は神の右に座す」(マルコ16:20〔引かれた言葉はマルコ16:19 にあたる。刷られた番号のまま写す〕)。また別の箇所では、「今よりのち、汝らは、人の子が神の右に座すのを見る」(マタイ26:64)。
Apologia altera prophetae David 4.42
Ipse est enim cui dicitur, sede, qui Filius hominis nominatur: audit quasi homo, sedet quasi Dei filius.
PL 14, 896D実際、「座せ」と言われる者は、人の子と名づけられるその者である。彼は人として聞き、神の子として座す。
Apologia altera prophetae David 4.43
Quid hac potest dici praecellentius potestate, quae etiam carnem hominis ad dexteram Dei collocavit; et infirmum illud conditionis humanae, postquam tamen Verbum caro factum est, divinitati copulavit aeternae? 27. Sed quid hoc est?
PL 14, 896Dこの権能よりすぐれたことが、何と言えようか。それは人の肉をも神の右に据え、人間の境遇のあの弱さを、言葉が肉となったのちに、永遠の神性に結びつけたのである。27. しかし、これは何か。
Apologia altera prophetae David 4.44
Posteaquam Photinus obmutuit, Arius conticuit, Sabellius vocem perdidit; adhuc tamen haeresim diversa contra Ecclesiam excitantem ora conspicio.
PL 14, 897Aフォティノスが黙り、アレイオスが沈黙し、サベリオスが声を失ったのちも、私は、なお異なる口が教会に対して異端を掻き立てているのを目にする。
Apologia altera prophetae David 4.45
Nam ecce Manichaeus et Valentinianus, et omnis derivatio Manichaeorum in eo telo nititur, quo alii sunt perempti; et fidei praejudicium, fidei testificatione molitur.
PL 14, 897A見よ、マニ教徒とウァレンティヌス派、およびマニ教徒のあらゆる派生が、他の者たちが滅ぼされた当の槍に頼り、信仰への予断を、信仰の証言によって企てている。
Apologia altera prophetae David 4.46
Ait enim detestanda haeresis: Ecce negavit Christus filium se esse David (Luc. XX, 13) ; et ideo, inquit, credendum est quod non susceperit carnem.
PL 14, 897Aすなわち、忌むべき異端は言う。「見よ、キリストは、自分がダビデの子であることを否定した」(ルカ20:13〔引かれた事柄はルカ20:41–44 にあたる。刷られた番号のまま写す〕)。それゆえ、彼は肉を取らなかったと信じるべきである、と〔異端は〕言う。
Apologia altera prophetae David 4.47
Quibus apertissime in ipso principio Evangelii Scriptura respondet, cum dicit: Liber generationis Jesu Christi filii David (Matth. I, 1) .
PL 14, 897Aこれに対して聖書は、福音書のまさに冒頭で、きわめて明白に答える。「ダビデの子、イエス・キリストの系図の書」(マタイ1:1)と言う。
Apologia altera prophetae David 4.48
Cur igitur aut alibi David filius dicitur, aut alibi David filius denegatur; nisi ut intelligas aliud esse secundum substantiam divinam esse filium, aliud secundum carnis susceptionem? Nam secundum substantiam divinam, Dei Filius est; secundum carnem filius David.
PL 14, 897Bではなぜ、ある所ではダビデの子と言われ、別の所ではダビデの子であることが否定されるのか。それは、神の実体に即して子であることと、肉を取ったことに即して子であることとが別であると、あなたが悟るためではないか。すなわち、神の実体に即しては神の子であり、肉に即してはダビデの子である。
Apologia altera prophetae David 4.49
Itaque ubi generatio secundum carnem describitur Salvatoris, David filius nominatur: ubi vero plenitudo confessionis exigitur, cum designatur generatio Salvatoris, non vult se David filium, sed Dei nominari; designatio enim majestatis ejus naturam interpretatur. Sed jam redargutis saevorum interpretationibus, ad Ecclesiam sermo vertendus est.
PL 14, 897Bそれゆえ、救い主の肉による系図が記される所では、ダビデの子と呼ばれる。しかし、告白の充満が求められる所、救い主の誕生が示されるときには、自らがダビデの子ではなく神の子と呼ばれることを望む。その威光の指示は、その本性を解き明かすからである。しかし、すでに残酷な者たちの解釈は論破されたので、話は教会へ向けられねばならない。