Apologia altera prophetae David 8.1
Quid domus regia, in qua deambulat David: quid nudatio et lavatio Bethsabee; quidve quod statim nuda visa amata sit, significet. 40. Hic ergo David intra domum deambulavit suam.
PL 14, 902Cダビデが歩き回る王宮は何を、バト・シェバが裸になり身を洗うことは何を、また、裸の姿を見られてただちに愛されたことは何を、意味するのか。40. ここで、ダビデは自分の家の中を歩き回った。
Apologia altera prophetae David 8.2
Quae utique domus est Christi, nisi illa de qua dicit: Quia apud Patrem meum multae mansiones sunt (Joan. XIV, 2) ? In illa ergo regia situs humanam conditionem nudam vidit, et miseratus adamavit.
PL 14, 902Dキリストの家とは、まさに、彼が「私の父のもとには多くの住まいがある」(ヨハネ14:2)と言うあの家でなくて何であろうか。それゆえ、その王宮に身を置いて、彼は人間の境遇が裸であるのを見、憐れんで、愛した。
Apologia altera prophetae David 8.3
Erat enim adhuc nuda virtutum, quia per insidias serpentis genitalibus erat naturae suae exuviis destituta.
PL 14, 902D実際、人間の境遇は、なお諸徳に関して裸であった。蛇の策略によって、自らの本性の生来の衣を奪われていたからである。
Apologia altera prophetae David 8.4
Neque enim verisimile videtur, ut ante domum regis mulier nudaretur, ante domum regis femina se lavaret (II Reg. XI, 2 et seq.) : quasi locus lavacro opportuno alius esse non posset. Non quadrat, non congruit, non cum fide convenit: distat a vero, abhorret a sensu.
PL 14, 903Aというのも、女が王の家の前で裸になり、王の家の前で身を洗ったとは(サムエル記下11:2以下)、ありそうに見えない。あたかも、沐浴に適した場所が他にありえなかったかのように。それは合わず、適わず、信仰に合致しない。真実から隔たり、感覚に反する。
Apologia altera prophetae David 8.5
Talem rex, tam petulantem, tam procacem horrere potuit, non amare. An illa, si non viro verecundari, nec regios saltem vereri potuisset aspectus? An illam, priusquam rex videret, nec ministri ejus arcere potuerunt?
PL 14, 903A王は、このような女、これほど無遠慮で厚かましい女を、忌み嫌うことはできても、愛することはできなかったであろう。それとも彼女は、夫に対して恥じらわないとしても、せめて王の眼差しを畏れることはできなかったのか。王が見る前に、彼の僕たちでさえ、彼女を遠ざけることができなかったのか。
Apologia altera prophetae David 8.6
41. Ergo si hoc cum fide non potest convenire: quaeramus quae ista sit nuda, videlicet humana conditio, omnibus vestimentis exuta naturae, carens amictu immortalitatis, et innocentiae spoliata velamine. Nudus est enim qui peccato nudatur et culpa.
PL 14, 903A41. それゆえ、これが信仰に合致しえないのなら、この裸の女が何であるかを問おう。それはすなわち、人間の境遇であり、本性のあらゆる衣を脱ぎ捨て、不死の衣を欠き、無垢の覆いを奪われている。実に、罪と咎によって裸にされた者が、裸の者である。
Apologia altera prophetae David 8.7
Denique ille primus nostri generis peccator, atque utinam solus, antequam peccaret, nudum se esse non sensit, posteaquam peccavit, nudum se esse vidit; et ideo tegendum foliis putavit, quia nudum se esse cognovit.
PL 14, 903Aさて、我々の種族の最初の罪人は(せめて彼だけであってほしかったが)、罪を犯す前は、自分が裸であることを感じなかったが、罪を犯したのちは、自分が裸であるのを見た。そして、葉で覆うべきだと考えた。自分が裸であると知ったからである。
Apologia altera prophetae David 8.8
Factus est igitur ille sibi nudus, posteaquam factus est reus culpae. In illo nudata est omnis humana conditio, per successionem naturae; non solum culpae, sed etiam aerumnae obnoxia.
PL 14, 903Bこうして彼は、咎の責めを負う者となったのちに、自分にとって裸となった。彼において、人間の境遇のすべてが、本性の継承によって裸にされた。咎のみならず、苦難にも服する者となったのである。
Apologia altera prophetae David 8.9
Ergo ille se nudum sensit et vidit: unde ita est omnis nostra conditio, ut qui se nudum putaverit, nudum et videat et sentiat. Denique qui divitias concupiscit, nudus est: qui contemnit, opulentus est.
PL 14, 903Bこうして彼は、自分が裸であると感じ、見た。それゆえ、我々の境遇のすべては、自分を裸と思う者が、裸であると見もし、感じもするようなものである。実際、富を欲する者は裸であり、それを軽んじる者は豊かである。
Apologia altera prophetae David 8.10
Adeo suus cuique sensus aerumna est, et sua cuique virtus expers injuriae est. Ergo humanam conditionem primo per Legem sibi Christus in conjugium vindicavit, quam repudiavit postea. Unde et ait: Quis liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam (Esai. L, 1) ?
PL 14, 903Bそれほどに、各人にとって、各人の感覚が苦難であり、各人の徳が侮辱から無縁なのである。それゆえキリストは、人間の境遇を、まず律法を通して自分のものとして婚姻に迎え、のちにこれを離縁した。ゆえに彼は言う。「汝らの母の離縁状とは何か。それによって私は彼女を去らせた」(イザヤ50:1)。
Apologia altera prophetae David 8.11
Hoc igitur genere Christus familiam suam nudam vidit, et amavit: amat enim sanctam Christus animam. Denique amabat Jesus Lazarum et Mariam: amabat Christus Ecclesiam suam, quamvis nudam, quamvis nullo adhuc virtutum decore vestitam.
PL 14, 903Cこうして、この仕方で、キリストは自らの家族が裸であるのを見て、愛した。キリストは聖なる魂を愛するからである。実にイエスは、ラザロとマリアを愛していた。キリストは自らの教会を、たとえ裸であっても、たとえ徳の飾りをいまだ何もまとっていなくても、愛していた。
Apologia altera prophetae David 8.12
42. Denique ut sciamus propositae disputationi Scripturarum seriem convenire, discamus Ecclesiam mundam, discamus quaerentem, festinantem et lavantem se ante domum Christi, quando baptizabat Joannes in Jordane dicens: Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam: qui autem venit post me, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto (Matth. III, 11) .
PL 14, 903C42. さらに、聖書の流れが、提示された議論に合致することを知るために、教会が清く〔mundam(清い)の係りは定かでない。前後の話から nudam(裸の)の誤りとも考えられるが、刷られたとおり訳した〕、探し求め、急ぎ、キリストの家の前で身を洗っているものであることを学ぼう。それは、ヨハネがヨルダンで洗礼を授けて言ったときである。「私は確かに、汝らに水で、悔い改めへと洗礼を授ける。しかし、私のあとに来る者は私より強く、私は彼の靴を持つにも値しない。彼は、聖なる霊で汝らに洗礼を授ける」(マタイ3:11)。
Apologia altera prophetae David 8.13
Ergo quando baptizabatur plebs in poenitentiam, Christum utique domui ejus jam vicina quaerebat, ut perveniret ad gratiam.
PL 14, 903Cそれゆえ、民が悔い改めへと洗礼を受けていたとき、教会は、すでにキリストの家に近づいて、恩寵に至るために、キリストを探し求めていたのである。
Apologia altera prophetae David 8.14
Quaerebat ergo a Joanne Christum Ecclesia dicens: Annuntia mihi quem dilexit anima mea (Cant. I, 6) ; ipsum causam desiderii, ipsum causam lavacri sibi esse commemorans, sicut habes: Fusca sum et decora, filia Hierusalem, ut tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis (Ibid., 4) .
PL 14, 903Dこうして教会は、ヨハネにキリストを尋ねて言った。「私の魂が愛する者を、私に告げよ」(雅歌1:6)。彼自身が自分にとって渇望の原因であり、洗いの原因であると述べたのである。あなたが〔聖書に〕読むとおりである。「私は黒いが美しい。エルサレムの娘よ、ケダルの天幕のように、ソロモンの皮のように」(雅歌1:4)。
Apologia altera prophetae David 8.15
Habes causam qua ratione se lavare gestiat, quia fuscam se esse commemorat. Nam quasi interroganti Joanni, qua ratione plebs multa concurrens gestiret lavari, respondit: Fusca sum et decora, filia Hierusalem.
PL 14, 904Aここにあなたは、教会がなぜ身を洗うことを熱望するのか、その理由を見る。自分が黒いと述べているからである。実際、ヨハネが、集まって来る多くの民がなぜ洗われることを熱望するのかと尋ねるかのように、教会は答えた。「私は黒いが美しい、エルサレムの娘よ」。
Apologia altera prophetae David 8.16
Quia fusca est, lavari desiderat; quia decora est, videri nuda non metuit. Nolite, inquit, aspicere me, quia offuscata sum, quia non est intuitus me sol. Ergo fuscamur, quando non videmur a Christo; sed quando videmur, albescimus.
PL 14, 904A黒いから、洗われることを望み、美しいから、裸を見られることを恐れない。「私を見るな」と彼女は言う、「私は黒くなっているから。太陽が私を見なかったから」。それゆえ我々は、キリストに見られないときには黒くなり、見られるときには白くなる。
Apologia altera prophetae David 8.17
Vidit ergo eam ille cui nuda sunt omnia, et interna pectoris occulta esse non possunt; quia scrutator est cordis et renum: nihil huic tectum, nihil est involutum. Vidit Ecclesiam suam nudam, et vidit, et amavit.
PL 14, 904Aこうして、彼女を見たのは、その者の前ではすべてが裸であり、胸の内も隠されえない者である。この者は心と腎を探る者であり、この者にとって、覆われたものも、包まれたものもない。彼は、自らの教会が裸であるのを見た。見て、そして愛した。
Apologia altera prophetae David 8.18
Vidit nudam dilectam, et quasi filius charitatis adamavit. 43. Videte quemadmodum videat, videte quemadmodum vocet. Non hic adulterii opprobria, sed mysteria castitatis sunt. Tota es, inquit, formosa, amica mea, proxima mea, et reprehensio non est in te.
PL 14, 904A彼は、裸の愛される者を見て、愛の子のように恋い慕った。43. 諸君は、彼がどのように見るか、どのように呼ぶかを見よ。ここにあるのは姦淫の恥辱ではなく、貞潔の奥義である。「汝は全く美しい、私の友、私の近き者よ。汝のうちに咎めはない」と彼は言う。
Apologia altera prophetae David 8.19
Ades huc a Libano sponsa, ades huc a Libano, transibis et pertransibis a principio fidei (Cant. IV, 7 et 8) . Et bene a principio fidei. Ergo ubi fidem habes, adulterium timere non debes; fides enim conjugii est, fraus adulterii.
PL 14, 904B「レバノンからここに来よ、花嫁よ、レバノンからここに来よ。汝は通り過ぎ、さらに通り過ぎる、信仰の初めから」(雅歌4:7-8)。そして「信仰の初めから」とは、よい。それゆえ、あなたが信仰を持つところでは、姦淫を恐れてはならない。信仰は婚姻のものであり、偽りは姦淫のものだからである。
Apologia altera prophetae David 8.20
Sed ut adesse possit a Libano, ante praemisit dicens: Exsurge, veni, proxima mea, formosa mea, columba mea, perfecta mea (Cant. II, 10) . Proxima, utique fidei desiderio; formosa, decore virtutis; columba, gratia spiritali.
PL 14, 904Bしかし、彼女がレバノンから来ることができるように、彼はその前にあらかじめこう言った。「起きよ、来たれ、私の近き者、私の美しい者、私のハト、私の完全な者」(雅歌2:10)。近き者とは、確かに信仰の渇望によって。美しい者とは、徳の美によって。ハトとは、霊的な恩寵によって。
Apologia altera prophetae David 8.21
Pennae enim columbae deargentatae aeternam illam significant potestatem; et columbae volatus sancti Spiritus praesentiam declaravit.
PL 14, 904B銀で覆われたハトの翼は、あの永遠の権能を表し、ハトの飛翔は、聖なる霊の臨在を示したからである。
Apologia altera prophetae David 8.22
Vocat igitur ad se eam Christus, ut veniat; quoniam spiritalibus jam pretiis dotata veniebat: Quia ecce, inquit, hyems praeteriit, imber abiit, discessit sibi, flores visi sunt in terra (Ibid., 11 et 12) . Videte quemadmodum sancta invitetur Ecclesia.
PL 14, 904Cこうしてキリストは、彼女が来るように、自らのもとに呼ぶ。彼女はすでに霊的な宝を嫁資として備えて来ようとしていたからである。「見よ、冬は過ぎ、雨は去り、去って行った、花が地に現れた」(雅歌2:11-12)と言う。諸君は、聖なる教会がどのように招かれているかを見よ。
Apologia altera prophetae David 8.23
Hyems, inquit, discessit sibi, ne hyemem nuda formidet, hyemem non temporis, sed infirmitatis, quae agrum animae fecundum omni flore dispoliat.
PL 14, 904C「冬は去った」と彼は言う。それは、裸の彼女が冬を恐れないためである。時の冬ではなく、弱さの冬である。それは、魂の実り豊かな畑から、あらゆる花を剥ぎ取る。
Apologia altera prophetae David 8.24
Est enim hyems non terreni solis, est hyems mentis, quando animo frigus illabitur, quando vapor animi evanescit, quando solvitur vigor sensus, quando nimius humor exundat et mentem gravat, quando interior caliginat aspectus.
PL 14, 904C実際、冬とは、地上の太陽の冬ではなく、精神の冬である。心に冷気が忍び入り、心の熱気が消え失せ、感覚の活力が解け、過度の湿気があふれて精神を重くし、内なる視界が暗くなるときである。
Apologia altera prophetae David 8.25
Et ideo ait Dominus: Videte ne fiat fuga vestra hyeme vel sabbato (Matth. XXIV, 20) . Bonum enim ut tunc dies judicii vel mortis adveniat, cum viget animi blanda temperies, cum coeleste mysterium serena luce resplendet, cum cor nostrum ardet in nobis.
PL 14, 904Cそこで主は言う。「気をつけよ、汝らの逃走が、冬や安息日に起こらないように」(マタイ24:20)。実に、審判の日、あるいは死の日が、そのときに来るのがよい。すなわち、心の穏やかな温和が盛んなとき、天の奥義が晴れた光に輝くとき、我々の心が我々のうちに燃えるときである。
Apologia altera prophetae David 8.26
Tunc enim Christus est praesens, sicut testantur in Evangelio Ammaon et Cleophas dicentes: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis in via, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32) ? Viget autem animus quando etiam flos videtur in terris.
PL 14, 904Dそのとき実際、キリストは現前しているからである。福音書で、アンマオン〔エマオの町の名を弟子の名と取っている〕とクレオパが証言して言うとおりである。「道で、彼が我々に聖書を開いたとき、我々の心は我々のうちに燃えていたではないか」(ルカ24:32)。心が盛んであるのは、地に花が見えるときでもある。
Apologia altera prophetae David 8.27
Quis est iste flos boni odoris, nisi ille qui dixit: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1) ? De quo et in Esaia scriptum est: Et exiet virga de radice Jesse, et virga ex radice ascendet et flos ex virga exiet (Esai. XI, 1) .
PL 14, 905Aこの良い香りの花とは誰か。「私は野の花、谷間のユリ」(雅歌2:1)と言った者のほかにはいない。この者について、イザヤにも書かれている。「エッサイの根から若枝が出、その根から若枝が上り、若枝から花が出る」(イザヤ11:1)。
Apologia altera prophetae David 8.28
Radix utique familia Judaeorum est, virga Maria, flos Mariae Christus, qui quando nostra resplendet in terra, et in agro animae redolet, vel in Ecclesia sua vernat, nec frigus possumus timere, nec pluviam vereri, sed exspectare judicii diem.
PL 14, 905A根とは、ユダヤ人の家系であり、若枝はマリア、マリアの花はキリストである。彼が我々の地に輝き、魂の畑で香り、あるいは自らの教会で芽吹くとき、我々は冷気を恐れることも、雨を畏れることもありえず、ただ審判の日を待ち望むことができる。
Apologia altera prophetae David 8.29
44. Et ideo Ecclesia ut hunc florem videret, omni studio festinabat, sicut ipsa testatur dicens: In cubili, in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea: quaesivi eum, et non inveni: vocavi eum, et non exaudivit me.
PL 14, 905A44. それゆえ教会は、この花を見るために、あらゆる熱心をもって急いでいた。彼女自身が証言して言うとおりである。「寝床で、夜々に、私の魂が愛する者を探した。探したが、見いださなかった。彼を呼んだが、彼は私に答えなかった」。
Apologia altera prophetae David 8.30
Exsurgam itaque, et introibo in domum, in forum, et plateas, et quaeram quem dilexit anima mea (Cant. III, 1 et seq.) . Quaesivi, et non inveni eum . . . Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem, me percusserunt, et tulerunt pallium a me (Cant. V, 7) .
PL 14, 905B「それゆえ私は起き上がり、家に、市場に、広場に入り、私の魂が愛する者を探そう」(雅歌3:1以下)。「私は探したが、彼を見いださなかった……町を巡る見張りたちが私を見つけ、私を打ち、私から外套を奪った」(雅歌5:7)。
Apologia altera prophetae David 8.31
Videtis quemadmodum quaerat quem desiderat invenire, ut non timeat vulnerari. Sed haec vulnera non metuenda sunt, sed optanda; quia vulnera charitatis sunt; sicut ipsa dicit: vulnerata charitate ego sum (Ibid. 8) . Bona charitatis vulnera. Denique utiliora vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici.
PL 14, 905B諸君は、彼女が、見いだしたいと望む者を、傷つけられることを恐れずに、どのように探すかを見る。しかし、これらの傷は恐れるべきものではなく、望むべきものである。愛の傷だからである。彼女自身が言うとおり、「私は愛によって傷ついている」(雅歌5:8)。愛の傷は善い。実際、友の傷は、敵の進んでする口づけより有益である。