ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Apologia altera prophetae David

Caput XI 第XI章

Ambrose of Milan · Apologia altera prophetae David · PL 14, 909B · 32 sectiones

Apologia altera prophetae David 11.1

1

Parabola Nathan proponitur, atque ad sensum moralem, moxque ad allegoricum traducitur. 54. Sed jam ad nuntium transeamus.

PL 14, 909B

ナタンのたとえが示され、道徳的な意味に、続いて寓意的な意味に解き明かされる。54. では、今や知らせのほうへ移ろう。

Apologia altera prophetae David 11.2

2

Nam superioribus diebus tractatus nobis de illo invidioso adulterio et homicidio David prophetae fuit, decursisque mysteriis non solum nihil quod condemnaretur; sed etiam quod laudaretur, invenimus.

PL 14, 909B

先日、我々は、預言者ダビデの、あの非難を招く姦淫と殺人について論じた。そして奥義を述べ終えたとき、断罪されるべきことは何も見いださず、かえって称賛されるべきことを見いだした。

Apologia altera prophetae David 11.3

3

Nunc tractatus incipit esse de nuntio quem decursi psalmi titulus jam saepe repetitus ostendit. Sic enim est: Psalmus David intellectus, cum venisset ad eum Nathan propheta, cum intrasset ad Bethsabee (Psal. L, 1) .

PL 14, 909C

今や論述は、すでに先に読まれ、何度も繰り返された詩篇の表題が示す知らせについてとなる。表題はこうである。「ダビデの詩篇。理解〔intellectus の係りは定かでない。表題の語として『理解』と取った〕。預言者ナタンが彼のもとに来たとき、彼がバト・シェバのもとに入ったのちに」(詩篇50:1)。

Apologia altera prophetae David 11.4

4

55. Itaque et haec pars historiae retexenda est, quae hujusmodi est. Dives, inquit (II Reg. XII, 1 et seq.) , et pauper intra unam erant civitatem.

PL 14, 909C

55. それゆえ、歴史のこの部分も改めて織り直さなければならない。それはこうである。「ある町に」と〔ナタンは〕言う。「富める者と貧しい者がいた」(サムエル記下12:1以下)。

Apologia altera prophetae David 11.5

5

Diviti multa armenta, multae oves; pauperi una ovis, quae de pane et vino pauperis alebatur, et in sinu ejus requiescebat. Venit hospes ad divitem; dives neque de armento suo, neque de gregibus suis aliquid abstulit, sed unam ovem pauperis occidit.

PL 14, 909C

「富める者には多くの牛と羊の群れがあり、貧しい者には一匹の羊しかなく、その羊は貧しい者のパンとぶどう酒で育てられ、彼のふところで憩っていた。富める者のもとに客が来ると、富める者は自分の牛からも羊の群れからも何も取らず、貧しい者の一匹の羊を殺した」。

Apologia altera prophetae David 11.6

6

Hoc ubi cognovit David: Morietur, inquit, vir ille, et restituet quadruplum. Respondit illi Nathan: Tu es.

PL 14, 909C

これを知ったダビデは言った。「その男は死ぬ。そして四倍にして返す」。ナタンは彼に答えた。「汝がその男である」。

Apologia altera prophetae David 11.7

7

Deinde aperuit ei coeleste mandatum, dicens mandasse Dominum quod multa illi bona, id est, opes regias, sublato de pastorum numero, contulisset, quodque in eum suam misericordiam profudisset; et ideo quoniam peccato exasperasset Dominum, abducenda ejus omnia, rapienda ab hostibus, depopulandam domum.

PL 14, 909C

それから〔ナタンは〕彼に天の命令を示して言った。主が命じたことには、主は彼を羊飼いの数から取り上げて、多くの善いもの、すなわち王の富を与え、彼の上に自らの慈しみを注いだ。しかし彼が罪によって主を怒らせたので、彼のものはすべて奪われ、敵に略奪され、家は荒らされるであろう、と。

Apologia altera prophetae David 11.8

8

Tunc ait ille: Peccavi. Et respondit Nathan: Quoniam peccasse te confiteris, remittet tibi Dominus peccatum; sed filius tuus qui natus est ex Bethsabee, morietur.

PL 14, 909D

そのとき彼は言った。「私は罪を犯した」。ナタンは答えた。「汝は自分が罪を犯したと告白するから、主は汝の罪を赦すであろう。しかし、バト・シェバから生まれた汝の子は死ぬ」。

Apologia altera prophetae David 11.9

9

Hoc filio aegrotante, David flevit, humi jacuit, cilicio se operuit, jejunavit: ubi mortuum cognovit, surrexit, lavit, coenavit, alios consolatus est. 56. Videte quam multa.

PL 14, 909D

この子が病んだとき、ダビデは泣き、地に伏し、粗布をまとい、断食した。子が死んだと知ると、立ち上がり、身を洗い、食事をし、ほかの人々を慰めた。56. 諸君、いかに多くのことがあるか見よ。

Apologia altera prophetae David 11.10

10

Primo omnium, quod Deus pius et misericors est, et quae nobis adversa contingunt, pro pretio nostri erroris excipimus. Didicimus igitur captivitatem pretium esse peccati; haec enim decernitur poena pro crimine.

PL 14, 910A

第一に、神は情け深く慈しみ深いということ。そして、我々に降りかかる逆境を、我々の過ちの代価として受けるということ。かくて我々は、捕囚が罪の代価であることを学んだ。この刑罰は罪に対して定められているからである。

Apologia altera prophetae David 11.11

11

Deinde illud advertimus quod regum lapsus, poena populorum sit. Sicut enim eorum virtute servamur, ita etiam errore periclitamur. Unde optandum est nobis, ut regem gloriosum atque perfectum habere possimus.

PL 14, 910A

次に、我々が気づくのは、王たちの転落が民の刑罰となるということである。我々は、彼らの徳によって守られるように、彼らの過ちによって危うくもされる。それゆえ我々は、栄光ある完全な王を持てるよう願わなければならない。

Apologia altera prophetae David 11.12

12

Nos ergo qui regem volumus habere perfectum, Dominum nolumus habere perfectum? An vero illi possunt velle hominem esse perfectum, qui Deum nolunt esse perfectum? Illud etiam breviter textus operatur historiae, ut advertamus quam cito veniae spes secuta sit.

PL 14, 910A

では、完全な王を持ちたいと願う我々が、完全な主を持つことを望まないのか。神が完全であることを望まない者たちが、人が完全であることを望みうるだろうか。また、歴史の本文が簡潔に示すのは、赦しの希望がいかに速やかに続いたかに我々が気づくためでもある。

Apologia altera prophetae David 11.13

13

Non mediocre autem, quod Nathan denuntiavit ei, hoc est, inferior propheta. Gravis enim verecundia pudorque delicti, ab inferiore reprehendi. Videtis quod culpa gratiam minuat.

PL 14, 910A

しかも、ナタンが彼に告げたということは小さなことではない。ナタンは、すなわち〔ダビデより〕下位の預言者である。下位の者に叱責されることは、罪の重い恥であり辱めだからである。諸君は、咎が人の威信を減ずることを見ている〔gratia を人の威信と取った。神の恩寵とも読める〕。

Apologia altera prophetae David 11.14

14

Sciebat Nathan, quod David nesciebat: adeo caligabat animus obumtratus quadam nube vitiorum. Deinde hic est Nathan, qui in superioribus David acceptum Domino prophetavit; ut doleret eodem redarguente peccatum, quo prophetante, meritum fuerat praedicatum.

PL 14, 910B

ナタンは、ダビデの知らなかったことを知っていた。悪徳のある種の雲に覆われ〔底本は obumtratus。obumbratus と読む〕、心がそれほど暗んでいたのである。さらに、このナタンは、先にダビデが主に受け入れられていることを預言した人である。それは、彼の功を預言して告げたその同じ者によって罪を責められ、彼が痛むためであった。

Apologia altera prophetae David 11.15

15

57. Sed jam mysterium requiramus. Duo, inquit, viri erant in una civitate, unus dives, et alter pauper (II Reg. XII, 1) . Quis est hic dives aut pauper, nisi forte unus populus Judaeorum, et alter populus Christianus?

PL 14, 910B

57. では、奥義を探ろう。「一つの町に二人の人がいた。一人は富める者、もう一人は貧しい者であった」(サムエル記下12:1)と言う。この富める者または貧しい者とは誰か。おそらく、一方はユダヤ人の民、他方はキリスト教徒の民であろう。

Apologia altera prophetae David 11.16

16

Ille dives in Lege, dives eloquiis Dei sibi creditis, dives prophetiis, dives oraculis; hic vero pauper. Sed nolite hanc refugere paupertatem, quam sequitur regnum coelorum.

PL 14, 910B

あの者は律法において富み、自らに託された神の言葉に富み、預言に富み、神託に富む。これに対してこの者は貧しい。しかし、この貧しさを避けるな。天の国がこれに続くからである。

Apologia altera prophetae David 11.17

17

Scriptum est enim: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3) . Bona paupertas, quae quod habuerit, non amittit. Bona paupertas, quae si thesauros non habet pecuniae, habet tamen thesauros scientiae atque sapientiae.

PL 14, 910C

こう書かれているからである。「霊において貧しい人々は幸いである。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:3)。持つものを失わない貧しさは善い。貨幣の宝を持たなくても、知識と知恵の宝を持つ貧しさは善い。

Apologia altera prophetae David 11.18

18

Nolite, filii, quasi vilem despicere paupertatem. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum (Psal. XXXIII, 7) . Nolite quasi magnis invidere divitiis: Divites eguerunt et esurierunt (Ibid., 11) .

PL 14, 910C

子らよ、貧しさを卑しいものとして軽んじるな。「この貧しい者が叫ぶと、主は彼に聞き入れた」(詩篇33:7)。大きな富を妬むな。「富める者は欠乏し、飢えた」(詩篇33:11)。

Apologia altera prophetae David 11.19

19

Sed si vultis habere bona, Dominum quaerite: Inquirentes enim Dominum, non deficient omni bono (Ibid.) . Ergo nolite recusare omnem pauperem. Pauper erat Petrus, et quem donaret, nummulum non habebat; sed pretiosiorem omni pecunia donabat salutem.

PL 14, 910C

しかし、善いものを持ちたいなら、主を探し求めよ。「主を探し求める者は、あらゆる善いものに欠けることがない」(詩篇33:11)。それゆえ、いかなる貧しい者も拒むな。ペトロは貧しかった。与えるべき小銭も持たなかったが、あらゆる金銭より貴い救いを与えていた。

Apologia altera prophetae David 11.20

20

Pauper ille erat Lazarus in Evangelio (Luc. XVI, 19 et seq.) ; sed ille qui ante in ostro dives jacebat et purpura, optabat post exitum vitae, stillante digito pauperis refrigerari.

PL 14, 910C

福音書におけるあのラザロは貧しかった(ルカ16:19以下)。しかし、先に緋と紫の衣をまとって富んで横たわっていたあの者は、命の終わりののち、貧しい者の指から滴る〔水〕によって涼を得ることを望んでいた。

Apologia altera prophetae David 11.21

21

Quamvis ille ostro superbus regio et purpuratis vestibus vulnera pauperis dives fastidiosus horruerit, tamen in infernis locatus optabat eo loci fuisse quo Lazarus.

PL 14, 910D

あの者は王の緋色に誇り、紫の衣をまとった富者として、貧しい者の傷をいとわしく思い、嫌悪したのだが、それでも冥界に置かれて、ラザロのいる所にいたいと願った。

Apologia altera prophetae David 11.22

22

Quo loco lectio non videtur pecuniarum divitem pauperemque describere; sed eum pauperem qui pro fide et devotione vulnera corporis non horruerit, famem jejuniumque toleraverit.

PL 14, 910D

この箇所の朗読は、金銭の富者と貧者を描いているようには見えない。むしろ、信仰と献身のために体の傷を恐れず、飢えと断食に耐えた貧しい者を描いているのである。

Apologia altera prophetae David 11.23

23

58. Cum igitur haberet populus Judaeorum in suis gregibus plurimas copias hostiarum; tamen unam oviculam quam populus ille pauper habebat, eripuit, gloriosae illam subjiciens passioni. Vis scire quam ovem?

PL 14, 910D

58. こうして、ユダヤ人の民は、自らの群れの中に犠牲獣を数多く持っていた。それでもなお、あの貧しい民が持っていた一匹の小さな羊を取り上げ、栄光ある受難に服させた。どの羊か、知りたいか。

Apologia altera prophetae David 11.24

24

Sicut ovis ad victimam ductus est (Esai., LIII, 7) , qui pane pauperis alebatur, et potu pauperis utebatur, et in sinu pauperis dormiebat. Nostris enim utebatur alimentis, in nostri pectoris gremio quiescebat.

PL 14, 911A

「屠られる羊のように引かれて行った」(イザヤ53:7)。その羊は、貧しい者のパンで育てられ、貧しい者の飲み物を用い、貧しい者のふところで眠っていた。我々の食べ物を用い、我々の胸のふところで憩っていたからである。

Apologia altera prophetae David 11.25

25

Nam in Judaeorum sinu quiescere se non posse memoravit dicens: Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet (Luc. IX, 58) . 59. Et venit hospes, inquit, ad virum illum divitem. Quis est iste hospes, nisi miserabile peccatum?

PL 14, 911A

実際、彼はユダヤ人のふところでは憩えないことを、こう言って述べた。「人の子には頭を休める所がない」(ルカ9:58)。59. 「そして、あの富める者のもとに客が来た」と〔ナタンは〕言う。この客とは、哀れな罪でなくて何であろうか。

Apologia altera prophetae David 11.26

26

Etenim culpa in hunc mundum tamquam hospes intravit, aliena nostrae et peregrina naturae. Itaque non de suis gregibus hostiam obtulit; sed accepit oviculam pauperis, et occidit illam.

PL 14, 911A

まことに、咎は客のようにこの世に入ってきた。我々の本性には縁がなく、異邦のものである。それゆえ彼は、自分の群れから犠牲を捧げず、貧しい者の小さな羊を取って殺した。

Apologia altera prophetae David 11.27

27

Cujus quidem passio licet quibusdam ad sacrificium salutare profecerit; tamen videtur illis sui fuisse furoris alimentum, et cibus culpae, incentivumque peccati.

PL 14, 911A

その受難は、なるほど一部の人々にとっては救いの犠牲に役立ったとはいえ、彼らにとっては自らの憤りの糧、咎の食べ物、罪の刺激となったように見える。

Apologia altera prophetae David 11.28

28

Denique Judas panem accepit a Christo, et tunc magis repletus est diabolo; quia non accepit ex fide, qui tam hospitali Domino proditionem parabat. 60. Et iratus est David ad illum virum.

PL 14, 911B

実際、ユダはキリストからパンを受け取ったとき、いっそう悪魔に満たされた。信仰によって受けたのではなかったからである。彼はこれほど客を厚くもてなす主を裏切ろうと企てていた。60. 「ダビデはその男に怒った」。

Apologia altera prophetae David 11.29

29

Diximus quod per Prophetam Judaeorum populus declaratur, et ideo sub hac figura se ipse condemnat.

PL 14, 911B

先に述べたとおり、預言者を通してユダヤ人の民が示されている。それゆえ彼は、この象りのもとで自らを断罪するのである。

Apologia altera prophetae David 11.30

30

Dignus est morte vir ille qui fecit hoc, et oviculam restituet in quadruplum, hoc est, periturum populum Judaeorum, sed cumulatioribus bonis fruiturum populum Christianum; quia praestabilior est praesentibus status qui ex resurrectione debetur.

PL 14, 911B

これを行ったあの男は死に値する。そして小さな羊を四倍にして返す。すなわち、ユダヤ人の民は滅びるが、キリスト教徒の民はより豊かな善いものを享受する。復活によって与えられるべき状態は、現在のものよりすぐれているからである。

Apologia altera prophetae David 11.31

31

61. Propositum mihi fuit, ut meminisse dignamini, adversus eos qui homicidium adulteriumque sancti David arguendum putant, qualicumque meo respondere sermone: et ita favore vestrae unanimitatis tractatus nostri cursus evasit: ut praedicandus ore omnium videretur, quem putabamus non posse defendi.

PL 14, 911B

61. 諸君が覚えていてくれるとおり、私が意図していたのは、聖なるダビデの殺人と姦淫を咎めるべきだと考える人々に対して、拙いながらも私の説教で答えることであった。そして、諸君が心を一つにして好意を寄せてくれたおかげで、我々の論述の歩みはこう運んだ。弁護できないと我々が思っていた人が、すべての人の口によって称えられるべき人に見えるようになったのである。

Apologia altera prophetae David 11.32

32

Sed quoniam nostro vir sanctus auxilio non indiget, jam ipse vobis pro se loquatur, et factum suum ipsius dicta defendant.

PL 14, 911C

しかし、聖なる人は我々の助けを必要としないので、今や彼自身に、諸君に向かって自らのために語らせよう。そして彼自身の言葉に、彼の行いを弁護させよう。