Apologia altera prophetae David 3.1
Gentiles monet, ne tam errantem, quam poenitentem David respiciant, quia sicut illud est hominibus commune, ita hoc rarum in regibus. Tum quam proclive sit vinci libidine, declarat, et adductis sanctorum virorum exemplis confirmat.
PL 14, 889B異邦人に、ダビデを、過ちを犯した者としてよりも、悔い改めた者として見るよう戒める。過ちは人々に共通であるが、悔い改めは王たちには稀だからである。ついで、情欲に負けることがいかに起こりやすいかを示し、聖なる人々の例を引いて確かめる。
Apologia altera prophetae David 3.2
6. Primus ergo adversus gentiles mihi sermo est, qui plerumque objectare consueverunt: Ecce quomodo Christiani innocentiam sequuntur, fidem praeferunt, religionem venerantur, castitatem docent, quorum principes et homicidia et adulteria fecisse produntur?
PL 14, 889C6. したがって、私の最初の言葉は異邦人に向けたものである。彼らは、しばしばこう言い立てるのが常である。「見よ、キリスト教徒は無垢を追い求め、信仰を第一とし、宗教を敬い、貞潔を教える。ところがその君主たちは、殺人も姦淫も行ったと伝えられているではないか」。
Apologia altera prophetae David 3.3
Ipse David de cujus genere, ut dicitis, nasci Christus elegit, homicidia sua et adulteria decantavit. Et quales possunt esse discipuli, quorum tales magistri sunt? 7. Quid igitur? Negamus factum, an repudiamus magistrum? Nihil horum.
PL 14, 889C「そのうえ、諸君が言うように、キリストがその血筋から生まれることを選んだダビデ自身が、自らの殺人と姦淫を歌い上げた。師がこのような者たちなら、弟子たちはどのような者でありうるか」。7. では、どうなのか。我々は事実を否定するのか、それとも師を拒むのか。そのどちらでもない。
Apologia altera prophetae David 3.4
Sed qui speciem objicit, communitatem consideret. Species facti est, communitas naturae. Nihil ergo mirum si intra generalitatem species est. Agnosco enim hominem fuisse David, et nihil mirum: agnosco commune, ut homo peccet.
PL 14, 889Cしかし、個別の事例を突きつける者は、共通のものを考えるべきである。個別の事例とは行いのことであり、共通のものとは本性のことである。したがって、一般性の内に個別の事例があっても、何ら不思議はない。私は、ダビデが人であったことを認めるが、何も不思議はない。人が罪を犯すのは共通のことだと認める。
Apologia altera prophetae David 3.5
Nec enim nova infirmitas conditionis humanae, magisque mirum videtur si homo peccato careat quam si peccatum aliquod affectet. Igitur peccavit sanctus David, nullo ambiguo vos tenebo, fecit adulterium, commentus est homicidium, et commentus est et peregit.
PL 14, 890A人の境遇の弱さは、新しいものではない。むしろ、人が何らかの罪を求めるよりも、罪を欠いているほうが不思議に見える。それゆえ、聖なるダビデは罪を犯した。私は諸君をいかなる曖昧さのうちにも置かない。彼は姦淫を行い、殺人を企て、企てて、やり遂げた。
Apologia altera prophetae David 3.6
Peccavit quod solent reges; sed poenitentiam gessit et flevit, quod non solent reges. Rogavit veniam, non arrogans potestatis, sed infirmitatis suae conscius; prostratus in terram cilicio se operuit, oblitus imperii, et memor culpae.
PL 14, 890A彼は、王たちがいつもすることを罪として犯した。しかし、王たちがいつもはしないこと、すなわち悔い改めを行い、泣いた。赦しを求めたが、権能を誇ってではなく、自らの弱さを自覚してであった。地に伏して粗布をまとい、支配を忘れ、咎を覚えていた。
Apologia altera prophetae David 3.7
8. Quem mihi hujusce modi reperias virum qui in potestate constitutus non magis peccata sua diligat, culpam praedicet, crimina defendat; qui putet sibi quod non decet, non licere: qui se legibus obstringat suis; et quod per justitiam non licet, nec per potestatem licere agnoscat?
PL 14, 890A8. あなたは、このような人をどこに見いだせるか。権能の座にありながら、むしろ自らの罪を愛し、咎を誇り、罪状を弁護する、ということをせず〔non は diligat・praedicet・defendat の三つにかかると取った〕、ふさわしくないことは自分に許されないと考え、自らの法に自らを縛り、正義によって許されないことは権能によっても許されないと認める者を。
Apologia altera prophetae David 3.8
Non enim solvit potestas justitiam, sed justitia potestatem; nec legibus rex solutus est, sed leges suo solvit exemplo. An fieri potest, ut qui de aliis judicat, suo ipse sit liber judicio, et in se suscipiat, in quo et alios astringat?
PL 14, 890B権能が正義を解くのではなく、正義が権能を解く。王は法から解かれているのではなく、自らの範例によって法を解く〔solvere は「(債務を)果たす」の意か。定かでない〕。他人について裁く者が、自らの裁きから自由であり、他人をも縛るその事柄を自分には許す、などということがありえようか。
Apologia altera prophetae David 3.9
9. Bonus ergo David, et multo admirabilior qui potestatem vicit, quam qui amorem. Castitas enim corpori nonnumquam defertur, frequenter errori; potestas Deo subditur; et facilius quis se in amore cohibeat, quam in potestate moderetur.
PL 14, 890B9. それゆえダビデは善い人であり、恋情を克服した者よりも、権能を克服した者のほうが、はるかに称賛に値する。貞潔〔が破れること〕は、時に体のせいにされ、しばしば過ちのせいにされる〔defertur の意は定かでない。「帰される」と取った〕。しかし権能は神に服する。誰かが恋情において自らを抑えるほうが、権能において自らを節度あるものとするよりも易しいのである。
Apologia altera prophetae David 3.10
Non ergo ignoscis quod minus est, in quo majora miraris. Lubrica enim in omnibus hominibus et prona natura peccandi; lubrica etiam in bonis moribus licentia potestatis, et oblatio facultatis.
PL 14, 890Bそれゆえあなたは、より小さいことを赦さないのか。同じ人においてより大きなことを称賛しながら。罪を犯す本性は、すべての人において滑りやすく、傾きやすい。善い習俗の中にあってさえ、権能の放縦と、機会の提供は滑りやすい。
Apologia altera prophetae David 3.11
Non enim distat ira regis ab ira leonis; sed qui stimulat illum et admiscetur, peccat in animam suam. Caveat ergo ne stimulet aliquis potestatem, ne cassibus anima irretita corporeis, vitio se non possit exuere.
PL 14, 890B王の怒りは、獅子の怒りと隔たらない。これを刺激して関わる者は、自らの魂に対して罪を犯す。それゆえ、誰も権能を刺激しないよう用心せよ。魂が体の網にかかって、悪徳から自らを脱ぎ捨てられなくなることのないようにするためである。
Apologia altera prophetae David 3.12
Non ergo mirum si etiam David specie lapsus est potestatis; sed multo amplius admirandum, quod fidei contemplatione revocatur.
PL 14, 890Cそれゆえ、ダビデもまた権能の外見によって滑り落ちたとしても、不思議はない。だが、信仰への観想によって呼び戻されたことは、はるかに大きく称賛されるべきである。
Apologia altera prophetae David 3.13
10. Videtis igitur quod potestas haec saecularis frequenter nihil prosit, et plerumque obsit; saepe enim culpae exitus in auctoritate est potestatis. Noli igitur quicumque es rex, de potentia et facultate praesumere; cor enim regis in manu Domini.
PL 14, 890C10. 諸君は、この世の権能がしばしば何の益にもならず、たいていは害となることを見ている。咎の結末は、しばしば権能の権威の内にあるからである。それゆえ、王であるあなたは、誰であれ、力と能力に思い上がるな。王の心は主の手にあるのだから。
Apologia altera prophetae David 3.14
Noli tibi de populorum subjectione blandiri; quia non salvabitur rex per multitudinem virtutis suae, nec gigas salvus erit in multitudine virtutis suae.
PL 14, 890C諸民があなたに服することに酔うな。「王は、自らの力の多さによって救われず、巨人は、自らの力の多さによって救われないであろう」。
Apologia altera prophetae David 3.15
Non enim in altis tabernaculorum fastigiis, pretiosoque tectorum culmine, sed super timentibus eum bene placitum est Domino, et his qui sperant super misericordia ejus.
PL 14, 891A主が好んだのは、幕屋の高い頂や、屋根の高価な棟ではなく、「主を畏れる者たち、そしてその慈しみ〔misericordia は「慈しみ」、miseratio は「憐れみ」と訳し分ける〕に望みを置く者たち」の上である。
Apologia altera prophetae David 3.16
11. Lubricam igitur videmus ad vitia potestatem, nec tamen semper inflexam dixerim; quoniam regali potestate sublimem et David legimus cultus auxisse divinos, et Salomonem templum Deo consecrasse.
PL 14, 891A11. それゆえ、我々は権能が悪徳へ滑りやすいことを見る。しかし、それがつねに曲がっているとは、私は言わないであろう。王の権能によって高められた者として、ダビデが神への礼拝を増し加え、ソロモンが神に神殿を奉献したことを、我々は読むからである。
Apologia altera prophetae David 3.17
12. Nunc illud quod perstrinximus, asseramus, facultatem imperandi, incentivum esse peccandi, et secundum historiae seriem prosequamur.
PL 14, 891A12. さて、我々が簡潔に触れたこと、すなわち、命じる能力は罪を犯す誘因であることを論証しよう。そして物語の順序に従って進めよう。
Apologia altera prophetae David 3.18
Non adulterasset David alieni jus thori, et foederati pacta conjugii, nisi nudam et lavantem mulierem de domus suae interioribus vidisset. Et ideo bene scriptum est: Non intendas in mulieris speciem: et non concupiscas mulierem (Eccl. II, 5, 28) .
PL 14, 891Aダビデは、他人の寝床の権利と、結ばれた婚姻の契約とを犯すことはなかったであろう、裸で身を洗う女を、自分の家の奥から見なかったならば。それゆえ、こう書かれているのは適切である。「女の美しさに目を注ぐな。女を欲するな」(集会の書2:5, 28〔番号が崩れているらしい。刷られたまま写す。集会の書9:5 と 25:28 を指すとも読める〕)。
Apologia altera prophetae David 3.19
Ait alibi: Ab omni irreverenti oculo cave (Eccl. XXVI, 14) . Nihil de continentiae tuae virtute praesumas. Etenim fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur (Ibid., 12) ; et ideo causam primo peccati fuge.
PL 14, 891B別の箇所では言う。「あらゆる不敬な目に用心せよ」(集会の書26:14)。あなたの自制の徳について、何も思い上がるな。「女の淫行は、目の高ぶりと、そのまぶたによって見分けられる」(集会の書26:12)。それゆえ、最初の罪の原因から逃れよ。
Apologia altera prophetae David 3.20
Nemo enim diu fortis est. Neque fragili tantum, sed omni homini dicitur: Non te vincat concupiscentia formae (Prov. VI, 25) ; si non vis vinci, non congrediare peccatis, ne de te vitia coronentur; neque capiaris oculis, neque abripiaris palpebris (Ibid.) .
PL 14, 891B誰も長くは強くない。弱い者にだけでなく、すべての人に、こう言われている。「美しさへの欲望が汝に勝つな」(箴言6:25)。負けたくないなら、罪と組み合うな。あなたのゆえに悪徳が冠を戴くことのないように。「目に捕らえられるな、まぶたにさらわれるな」(箴言6:25)。
Apologia altera prophetae David 3.21
Vilis tibi mulier videtur ad pretium, sed fortis ad vitium; quia mulier virorum pretiosas animas capit (Ibid.) . 13. Difficile est itaque ut quisquam libidinis irretitus illecebris, immunis evadat.
PL 14, 891B女は代価としては安いとあなたには見えるが、悪徳へは強い。「女は男たちの尊い魂を捕らえる」からである(箴言6:25)。13. したがって、情欲の誘惑に絡め取られた者が、無傷で逃れるのは難しい。
Apologia altera prophetae David 3.22
Nec mea tantum hoc sententia difficile judicatur: sed etiam sancti Salomonis Proverbiis impossibile judicatum est, qui suo ductus exemplo ait: Ligabit quis ignem in sinu, vestimenta autem non comburet?
PL 14, 891Cこれが難しいと判断されるのは、私の意見によってだけではない。聖なるソロモンの箴言によっても、不可能と判断されている。彼は自らの例に導かれて言う。「誰が懐に火を結びつけて、衣を焼かずにいられようか」。
Apologia altera prophetae David 3.23
Vel ambulabit quis super carbones ignis, pedes autem non comburet (Ibid., 27 et 28) ? Cave ergo et tu ne intra sinum tuae mentis ignem libidinis et amorem accendas; ne corporeum vestimentum illo animi consumatur incendio, ac perpetuitatem resurrectionis amittas: vel certe vestigium tuae mentis uratur, si per libidinum faces tibi putaveris esse gradiendum.
PL 14, 891C「あるいは、誰が炭火の上を歩いて、足を焼かずにいられようか」(箴言6:27, 28)。それゆえ、あなたもまた、あなたの精神の懐の内に、情欲の火と恋情を燃やさぬよう用心せよ。心のあの炎によって、体の衣が焼き尽くされ、復活の永続を失うことのないようにせよ。あるいは少なくとも、情欲の松明の中を進まねばならないとあなたが考えて、あなたの精神の足取りが焼かれることのないようにせよ。
Apologia altera prophetae David 3.24
Nam qui uritur corde, comburitur corpore. 14. Omnibus igitur modis lascivae mulieris vitandus occursus est.
PL 14, 891C心で焼かれる者は、体で焼き尽くされるからである。14. したがって、あらゆる手立てで、放縦な女との出会いを避けねばならない。
Apologia altera prophetae David 3.25
Et ideo prudentiam discipulam acquire tibi, inquit, ut te custodiat ab uxore aliena et fornicaria (Prov. VII, 5) ; ne te laqueis labiorum suorum teneat obligatum, et criniculis erroris involvat.
PL 14, 891Dそれゆえ、彼は言う。「思慮を弟子として自分のものにせよ。それが汝を、他人の女、淫らな女から守るように」(箴言7:5)。その女があなたを唇の罠に縛りつけて捕らえ、過ちの巻き毛で包み込むことのないように。
Apologia altera prophetae David 3.26
Itaque unde debeas cavere meretricem propheta te docuit (Ibid., 6) , ut a fenestra caveas hujus ingressus. A fenestra enim domus suae intrat. Fenestra ejus est oculus: et ideo ab omni irreverenti oculo cave, ne per fenestram introeat amor, libido penetret.
PL 14, 891Dこうして、娼婦に対して何に用心すべきかを、預言者はあなたに教えた(箴言7:6)。すなわち、この女が入ってくる窓に用心せよと。女は、自分の家の窓から入ってくるからである。その窓とは目である。それゆえ、あらゆる不敬な目に用心せよ。窓を通して恋情が入り込み、情欲が貫くことのないようにするためである。
Apologia altera prophetae David 3.27
Etenim mulier fornicaria illicit visu amatorem; et nisi petulantem obtutum mentis animique compescas, mors ingreditur per fenestram.
PL 14, 891D実際、淫らな女は、まなざしで恋人を誘う。そして、あなたが精神と心の放埒な凝視を抑えなければ、死が窓から入ってくる。
Apologia altera prophetae David 3.28
Non est desidiosa petulantia meretricis, non otiosa lascivia, quae facit juvenum volare corda; ut propriae mentis nequeant tenere constantiam, et huc atque illuc fervido amore rapiantur.
PL 14, 892A娼婦の放埒は怠惰ではなく、その放縦は暇ではない。それは若者たちの心を飛び回らせ、自らの精神の不動を保てなくさせ、熱い恋によってあちらこちらへさらわれるようにする。
Apologia altera prophetae David 3.29
Cave ergo hujuscemodi mulierem (Ibid., 10 et seq.) , quae pedibus non quiescit, foris errat, insidiatur per angulos, oculis ligat, verbis illicit, institis lectum intexit suum, et tapetis ab Aegypto stratis; neque enim de cogitatione divina, sed de saeculari illecebra, assumit ornatum: quae merito virum suum dicit absentem, quoniam non potest adultera omnis Christum habere praesentem.
PL 14, 892Aそれゆえ、このような女に用心せよ(箴言7:10以下)。彼女は足を休めず、外をさまよい、隅々で待ち伏せし、目で縛り、言葉で誘い、ひもで自分の寝床を編み、エジプトから運ばれた敷物を敷く。彼女が飾りを取るのは、神的な思いからではなく、世の誘惑からである。彼女が自分の夫は不在だと言うのは当然である。あらゆる姦淫の女は、キリストを自分のそばにいる者として持つことができないからである。
Apologia altera prophetae David 3.30
15. Vides igitur quantis rebus etiam sanctorum corda capiantur; et ideo ne mireris, si etiam sanctus David captus est.
PL 14, 892A15. このように、あなたは、聖なる者たちの心さえ、どれほど多くのものに捕らえられるかを見る。それゆえ、聖なるダビデもまた捕らえられたとしても、驚くな。
Apologia altera prophetae David 3.31
Vir quidem magnus, et qui Allophylum immanem corpore, armis quoque bellicis inhorrentem fide vicerit, sed utinam se ipse vicisset, utinam sicut illum adversarium stravit, sic interiorem adversarium suum sternere ac superare potuisset!
PL 14, 892B確かに彼は偉大な人であり、体の巨大な異邦人〔ペリシテ人〕、戦の武具で逆立つその者をも、信仰によって打ち負かした。だが、彼が自分自身に勝っていたなら。あの敵を打ち倒したように、内なる自らの敵をも打ち倒し、乗り越えることができていたなら。
Apologia altera prophetae David 3.32
Gravior est pugna ejus qui intus, quam illius qui foris dimicat. 16. Sed quid de solo David loquor? Accersamus etiam alios ad tractatum hujusmodi, ne imbecillitatem David magis, unius scilicet hominis putemus; quam corporeae conditionis fuisse infirmitatem.
PL 14, 892B内で戦う者の戦いは、外で戦う者の戦いよりも重い。16. しかし、なぜ私はダビデだけについて語るのか。この種の論述には、ほかの者たちも呼び寄せよう。体という境遇の弱さであったと考えるよりも、むしろ、一人の人間であるダビデの弱さにすぎないと、我々が考えてしまうことのないようにするためである。
Apologia altera prophetae David 3.33
Samson validus et fortis leonem suffocavit, sed amorem suum suffocare non potuit: vincula solvit hostium, sed suarum non solvit nexus cupiditatum; messes incendit alienas, et unius ipse mulieris accensus igniculo messem suae virtutis amisit.
PL 14, 892B強く力あるサムソンは獅子を絞め殺したが、自らの恋情を絞め殺すことはできなかった。敵の縄目は解いたが、自らの欲望の結び目は解かなかった。他人の収穫を焼いたが、自らは一人の女の小さな火に燃え上がって、自らの力の収穫を失った。
Apologia altera prophetae David 3.34
Salomon templum Deo condidit, sed utinam corporis sui templum ipse servasset! Verum ad ipsum a quo dicessit, revertatur oratio.
PL 14, 892Cソロモンは神に神殿を建てたが、自らの体の神殿を、彼自身が守っていたなら。だが、話がそこから離れた当人〔ダビデ〕のもとへ〔底本は dicessit。discessit の誤りと読む〕、論述を戻そう。
Apologia altera prophetae David 3.35
Triumphavit David in decem millibus: sed erravit in viginti et amplius millibus; et quia erravit, hominem se esse cognovit, confessus est culpam, veniam deprecatus est dicens ad Dominum: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me.
PL 14, 892Cダビデは一万人において勝利した。しかし二万人以上においては過った。そして過ったからこそ、自らが人であることを知り、咎を告白し、主に向かって言って赦しを請うた。「主よ、汝の怒りで私を責めるな。汝の憤りで私を戒めるな」。
Apologia altera prophetae David 3.36
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum (Psal. VI, 2 et 3) . Si David infirmus, tu fortis es? Si Salomon lapsus est, tu immobilis? Si Paulus primus peccatorum, tu potes primus esse sanctorum?
PL 14, 892C「主よ、私を憐れめ、私は弱いのだから」(詩篇6:2, 3)。ダビデが弱いのに、あなたは強いのか。ソロモンが滑り落ちたのに、あなたは揺るがないのか。パウロが罪人の第一であるのに、あなたは聖なる者の第一になれるのか。
Apologia altera prophetae David 3.37
Ergo si erraverunt justi, erraverunt tamquam homines, sed peccatum suum tamquam justi agnoverunt.
PL 14, 892Cそれゆえ、義人たちが過ったとしても、人として過ったのであり、しかし自らの罪を、義人として認めたのである。
Apologia altera prophetae David 3.38
Si justi poenae atrocioris exceperunt sententiam, tu quemamodum tibi spem impunitatis proponis, cum Scriptura dicat: Si justus vix salvus fit, peccator et impius ubi parebit (I Pet. IV, 18) ?
PL 14, 892D義人たちがより重い刑罰の判決を受けたのなら、あなたは、どうして罰を免れる望みを自分に差し出すのか〔底本は quemamodum。quemadmodum の誤りと読む〕。聖書は言うのに。「義人がかろうじて救われるなら、罪人と不敬虔な者は、どこに現れるだろうか」(一ペトロ4:18)。
Apologia altera prophetae David 3.39
17. Advertitis ergo, filii, quam plerumque etiam bonum propositum subruat causa moechandi; et ideo causas ipsas primo fugere et vitare debetis. Non vis amore capi?
PL 14, 892D17. それゆえ子らよ、諸君は気づいている。姦淫の動機が、善い志さえもどれほどしばしば覆すかに。それゆえ諸君は、その動機そのものから、まず逃れ、避けなければならない。あなたは恋に捕らわれたくないか。
Apologia altera prophetae David 3.40
Noli in speciem mulieris intendere, quia oculi tui qui cum viderint alienam, os tuum loquetur perversa, et jaces tamquam in corde maris, et sicut gubernator in magno turbine.
PL 14, 892D女の美しさに目を注ぐな。あなたの目が他人の女を見たなら〔底本は oculi tui qui cum viderint。qui は余りかと読む〕、あなたの口は曲がったことを語り、あなたは海の真ん中に横たわる者のようになり、大嵐のなかの舵取りのようになるからである。
Apologia altera prophetae David 3.41
Magnam enim faciunt tempestatem multitudines cupiditatum, quae velut quodam in freto corporis navigantem hinc atque inde perturbant, ut gubernator sui animus esse non possit, diem ac noctem caligine amoris ignorans.
PL 14, 893A欲望の群れは、大きな嵐を起こす。それは、体という海峡を航行する者を、あちらこちらから揺さぶり、その結果、自らの心が自らの舵取りでありえなくなり、恋の暗闇のために昼も夜もわからなくなる。
Apologia altera prophetae David 3.42
18. Oculis igitur excitatur libido, sed ebrietate succenditur. Omnis enim ebriosus et fornicator, pauper fiet. Nec tibi de potentia blandiaris potandi. Noe ebriatus est, et qui non inebriatus est diluvio, inebriatus est vino.
PL 14, 893A18. それゆえ、情欲は目によって呼び起こされ、酩酊によって燃え上がる。酒に溺れる者も姦淫する者も、みな貧しくなる。あなたも、飲む力を自分に誇って、いい気になるな。ノアは酔った。大洪水に酔わなかった者が、ぶどう酒に酔ったのである。
Apologia altera prophetae David 3.43
Sed ille naturam vini ignorabat, non enim ante potaverat: tu in illo didicisti cavere quid debeas. Lot per somnum deceptus est, et tu si non vis decepi, somnum mentis tuae discute, ne ebrio illudat filius aut filia dormienti.
PL 14, 893Aしかし彼は、ぶどう酒の性質を知らなかった。それまで飲んだことがなかったからである。あなたは彼によって、何に用心すべきかを学んだ。ロトは眠りの中で欺かれた。あなたも、欺かれたく〔底本は decepi。decipi の誤りと読む〕ないなら、自らの精神の眠りを振り払え。酔って眠る者を、息子や娘が弄ぶことのないようにするためである。
Apologia altera prophetae David 3.44
Non pietas illic, sed ebrietas reditur: nec pater illic, sed dormiens circumscribitur. Vis non aduri? Noli ad ignem accedere. Vis non praecipitari? Nutantia fuge, praerupta cave, caduca declina et labantia.
PL 14, 893Bそこで返されているのは、孝心ではなく酩酊である〔底本は reditur。redditur の誤りと読む〕。そこで欺かれるのは、父ではなく、眠る者である。焼かれたくないか。火に近づくな。転落したくないか。揺れるものから逃げ、断崖に用心し、崩れやすいものと傾くものを避けよ。
Apologia altera prophetae David 3.45
19. Vides igitur in illis qui justi esse meruerunt, non alteram fuisse naturam, sed alteram disciplinam.
PL 14, 893B19. このように、あなたは、義人であるに値した人々にあっても、異なっていたのは本性ではなく、訓練であったのを見る。
Apologia altera prophetae David 3.46
Post primi hominis lapsum, justamque sententiam, cum in uno carnis damnatus sit appetitus. vitium traxit conditio, infecit culpa naturam; sed naturae ipsius vitium fides temperavit, et devotionis intentio mitigavit offensam.
PL 14, 893B最初の人の堕落と正当な判決のあと、一人において肉の欲求が罪に定められたので〔底本は appetitus のあとに句点を置き、vitium を小文字で始める〕、その境遇が悪徳を引き、咎が本性を染めた。しかし、本性そのものの悪徳を信仰が和らげ、敬虔の志が違反を和らげた。
Apologia altera prophetae David 3.47
20. Convertimini igitur ad Dominum gentes, scitote quoniam Dominus Deus est: ipse fecit nos, et non ipsi nos. Scitote quoniam caro sumus et pulvis.
PL 14, 893B20. それゆえ、諸国民よ、主に立ち返れ。知れ、主こそ神であることを。主が我々を造ったのであり、我々が自らを造ったのではない。知れ、我々は肉であり塵であることを。
Apologia altera prophetae David 3.48
Relinquamus ergo quae fecimus, et ipsum nostri veneremur auctorem, qui vitam dedit, peccata donavit, qui solus potest dicere: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates vestras, et memor non ero (Esai. XLIII, 25) .
PL 14, 893Cそれゆえ、我々は、自らが行ったことを捨て、我々の創り手そのものを崇めよう。創り手は命を与え、罪を赦した。そして、ただ一人こう言うことができる。「私こそ、私こそ、汝らの不法を消す者であり、私は思い出さない」(イザヤ43:25)。
Apologia altera prophetae David 3.49
Magnus plane et misericors Deus, qui beneficium confert, nec beneficii munus exprobrat. Miramini quod David regem fecerit, victoremque multarum gentium? Sic servulos suos consuevit evehere.
PL 14, 893C神はまことに偉大で憐れみ深く、善を施しながら、その施しの賜物を咎め立てしない。諸君は、神がダビデを王とし、多くの国民に勝つ者としたことに驚くか。神は、自らの僕たちをこのように高めるのを常とする。
Apologia altera prophetae David 3.50
Non avarus munerum, nec beneficii parcus, nec gratiae angustus et frugi; sed opulens largitatis, quos redemit a peccato, auget in praemio. Haec adversum gentiles.
PL 14, 893C神は、賜物を惜しまず、施しにけちでなく、恩寵に狭量でも倹約でもない。惜しみなさに富み、罪から贖った者たちを、報いにおいて増し加える。以上は異邦人に対して。