ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Apologia altera prophetae David

Caput X 第X章

Ambrose of Milan · Apologia altera prophetae David · PL 14, 907C · 18 sectiones

Apologia altera prophetae David 10.1

1

Renovata attentione, altius mysterium in adulterio Davidico latens, nimirum Verbi divini cum humana natura conjunctionem scrutatur.

PL 14, 907C

〔著者は〕注意を新たにして、ダビデの姦淫に潜むより深い奥義、すなわち神の言葉と人間の本性との結合を探究する。

Apologia altera prophetae David 10.2

2

50. Superest adhuc et quartum mysterium, quod, quaeso, placidis accipiatis auribus, et mentem nostram, non verba pendatis; non enim in verbo est regnum Dei, sed in virtute. Adulterium factum est, et homicidium factum.

PL 14, 907D

50. なお第四の奥義が残っている。これを、どうか穏やかな耳で受け入れ、言葉ではなく我々の精神を量ってほしい。神の国は言葉にあるのではなく、力にあるからである。姦淫が行われ、殺人が行われた。

Apologia altera prophetae David 10.3

3

Hoc est quod dictum est ad Prophetam: Sume tibi baculum nucinum (Jerem. I, 11). Et alibi virgam nucinam legimus, per quam intelligimus jus quoddam et summam prophetiae, quae more nucis foris amara in cortice; dura in medio testa, tenera intus est et fructuosa.

PL 14, 907D

これは預言者に言われたことである。「クルミ〔nucinum は堅果の木の意。クルミと取った〕の杖を取れ」(エレミヤ1:11)。また別の箇所で我々はクルミの杖を読むが、それによって我々は、預言のある種の法と総括を理解する。預言は、クルミのように、外では殻が苦く、中ほどでは堅い皮があり、内では柔らかく実り豊かである。

Apologia altera prophetae David 10.4

4

Etsi igitur in historia amariora auditis, in typo dura cognoscitis; sperate tamen in mysterio fructuosa. Adulterium, inquam, in typo salutis est factum; non enim adulterium omne damnandum est.

PL 14, 908A

したがって、歴史においてはより苦いことを諸君は聞き、予型においては堅いことを知るにしても、奥義においては実り豊かなことを望め。姦淫は、と私は言うが、救いの予型において行われたのである。あらゆる姦淫が断罪されるべきなのではないからである。

Apologia altera prophetae David 10.5

5

Denique ad Prophetam dictum est: Vade, accipe tibi uxorem fornicariam (Ose. I, 2) . Dominus hoc jubet cum ea quae fornicata fuerit, esse conjugium: cujus conjugii, ut supra diximus (Supra, cap. 9 hujus libri) , partus est Christus.

PL 14, 908A

実際、預言者にはこう言われた。「行って、姦淫の女を妻に迎えよ」(ホセア1:2)。主は、姦淫を犯した女との結婚があるようにと命じる。その結婚の子がキリストであることは、すでに上で述べたとおりである(上の、この書の第9章)。

Apologia altera prophetae David 10.6

6

Namque filio qui ex fornicatione est natus, a Domino nomen impositum est Jezrahel, quod divina est generatio. Si ergo pia illa copula fornicariae, etiam ista utique pia societatis adulterae copula est. Sed illa de Judaeis.

PL 14, 908A

というのも、姦淫から生まれた子には、主によってイズレエルという名が付けられたが、それは神の世代という意味だからである。したがって、姦淫の女とのあの結びつきが敬虔であったのなら、この姦淫の交わりの結びつきもまた、確かに敬虔である。しかしあれはユダヤ人についてのことである。

Apologia altera prophetae David 10.7

7

De divinis autem non audeo, licet pium, adulterium nominare, ne quem vel sonus sermonis offendat, licet sensus venerationis in promptu sit; quod potest tamen cautius dici, etsi non expressius, ex disparibus copulis contubernium pium factum est, cum Verbum caro factum est.

PL 14, 908B

だが、神的なことについては、敬虔なものであっても、姦淫と呼ぶ勇気は私にない。語の響きだけでも誰かをつまずかせないためである。たとえ畏敬の念をもった意味は明らかであるにせよ。より慎重に、ただしより明瞭さを欠くことになろうが、こう言うことはできる。釣り合わない者どうしの結びつきから、敬虔な共棲が成った。言葉が肉となったときにである。

Apologia altera prophetae David 10.8

8

Non sunt enim legitima consortia divinitatis et carnis; nec ut quodam foedere conveniunt naturae, caro animae et anima carni, ita etiam divinitas et caro justi servant quodammodo thori legem.

PL 14, 908B

神性と肉との交わりは、合法的な結びつきではないからである。肉が魂と、魂が肉と、ある種の約定によって本性どうしとして結び合うように、神性と肉もまた、いわば正当な婚姻の床の法を守っている、というわけではない〔justi は thori に係ると取った〕。

Apologia altera prophetae David 10.9

9

Suscepit carnem Deus, assumpsit animam, per inusitatam nec legitimam incarnationem consortium fecit esse legitimum, ut sit Deus omnia in omnibus. 51. Denique ut scias esse mysterium, interpretare vocabula.

PL 14, 908B

神は肉を受け、魂を取り、前例のない、また合法的でもない受肉によって、その交わりを合法的なものとした。神が万物において万物となるためである。51. さらに、これが奥義であることをあなたが知るために、語の意味を解き明かせ。

Apologia altera prophetae David 10.10

10

David enim accipis in typo Christi, Bethsabee filia sabbati, aut filia plena, vel puteus dicitur juramenti. Quid igitur expressius, quam quod filia sabbati caro Christi est; quia misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege?

PL 14, 908C

ダビデは、キリストの予型として受け取られる。バト・シェバは、安息日の娘、あるいは満ちた娘、あるいは誓いの井戸と言われる。では、安息日の娘とは、キリストの肉であるという以上に明らかなことがあろうか。神がその子を、女から生まれた者、律法の下に生まれた者として遣わしたからである。

Apologia altera prophetae David 10.11

11

Eadem plena, quia in passione ejus Legis est plenitudo, vel quia plena gratia Spiritus sancti. Jesus enim plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane. Eadem etiam puteus juramenti, hoc est, religionis et fidei.

PL 14, 908C

同じ彼女が満ちているのは、キリストの受難において律法の完成があるからであり、あるいは聖なる霊の恩寵に満ちているからである。実際、イエスは聖なる霊に満ちてヨルダンから帰った。また同じ彼女は誓いの井戸でもある。すなわち信心と信仰の井戸である。

Apologia altera prophetae David 10.12

12

Et bene puteus, quia flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hanc ergo assumens sibi Deus Verbum, copulam fecit esse legitimam; quod mysterium illae nuptiae designarunt, quae sunt in Canticis canticorum, quibus Christo Ecclesia, et spiritui caro nubit.

PL 14, 908C

井戸というのが正しいのは、「その腹から生ける水の流れが流れ出る」からである。それゆえ、神である言葉はこの彼女を自らに引き受け、その結びつきを合法的なものとした。この奥義を、雅歌にあるあの婚礼が示したのであり、そこでは教会がキリストに、肉が霊に嫁ぐ。

Apologia altera prophetae David 10.13

13

Et ideo circumcursabat et quaerebat ubique Dei Verbum, quia vulnerata, quia nuda, quia adultera in omnibus, etsi immaculata in Christo, quaerebat caro misera redemptorem. 52. Hanc sibi Christus junxit, ut immaculatam redderet: hanc sociavit, ut auferret adulterium.

PL 14, 908C

だからこそ、肉は神の言葉を、あちこち走り回って至る所で探し求めたのである。傷つき、裸であり、あらゆる点で姦淫の女であって、キリストにおいては汚れなき者であっても、哀れな肉は救い主を探し求めた。52. キリストは、この肉を自らに結びつけて汚れなき者とし、これを交わりに加えて姦淫を除いた。

Apologia altera prophetae David 10.14

14

Et quia sub Lege erat, moriendum fuit, ut liberaretur a Lege, ut per illam mortem velut quoddam Legis et carnis matrimonium solveretur.

PL 14, 908D

そして肉は律法の下にあったので、死ななければならなかった。それは、律法から解放されるためであり、その死によって、律法と肉のいわば婚姻が解消されるためであった。

Apologia altera prophetae David 10.15

15

Mortua est igitur in Christo caro, ut nos mortificati Legi per corpus Christi, sicut Apostolus dixit (Rom. VII, 4) , essemus alterius qui ex mortuis resurrexit, et passiones cupiditatesque carnis, et cogitationes peccatorum quae per Legem erant in membris nostris, in illa morte morerentur: nos autem soluti a lege mortis, quasi nova Christi copula, in novitate spiritus resurgeremus.

PL 14, 909A

かくて肉はキリストにおいて死んだ。それは、使徒が言ったとおり(ローマ7:4)、我々がキリストの体を通して律法に対して死に、死者のうちから復活した別の者のものとなり、律法によって我々の肢体の中にあった肉の情念と欲望と罪の思いが、あの死において死ぬためであった。そして我々は、死の律法から解かれて、いわばキリストとの新たな結びつきにあって、霊の新しさのうちに甦るためであった。

Apologia altera prophetae David 10.16

16

53. Et tamen qui Legem in Christi carne solverunt, eamque putaverunt esse violandam, omnes jussu David a bellatoribus interempti sunt.

PL 14, 909A

53. それでもなお、キリストの肉において律法を解消し、律法は犯されるべきだと考えた者たちは、みなダビデの命令により、戦士たちによって殺された。

Apologia altera prophetae David 10.17

17

Quo indicio ostenditur id, quod posteriora docuerunt esse signatum, quod eorum qui Christum interfecerunt, nullus evaserit; idque evidentissime revelatur, eos quos ante mortem assumpserat Jesus, sicut Judaeos, perisse parvulos et informes: eos vero quos post mortem adscivit in numerum filiorum, regno esse servatos.

PL 14, 909A

このしるしによって、のちの事柄が教えたとおり、キリストを殺した者のうち誰一人として逃れなかったことが予め示されていたことがわかる。そして、きわめて明らかに示されるのは、イエスが死の前に引き受けた者たちは、ユダヤ人のように、幼く形のないまま滅び、死ののちに子らの数に加えた者たちは、国のために保たれたということである。

Apologia altera prophetae David 10.18

18

Unde juxta hoc mysterium convenit quod primus in Judaeis fuerit partus infirmus; ut postea in Christianis fieret fructus aeternus.

PL 14, 909B

それゆえ、この奥義にしたがって、ユダヤ人のうちに最初に生まれた子が弱かったのは、ふさわしいことである。のちにキリスト教徒のうちに永遠の実りが生じるためである。