Apologia altera prophetae David 12.1
David peccatum suum Deo confitetur, composito psalmo L, cujus hic versus aliquot explicantur; imprimis quae sit magna misericordia, quaeve multitudo miserationum, inquiritur; tum docetur, solum Deum iniquitates nostras delere, quae cum latere non possint, exemplo David sunt confitendae.
PL 14, 911Cダビデは詩篇50篇を作って自らの罪を神に告白する。その詩篇の数節がここで解き明かされる。まず、大いなる慈しみとは何か、憐れみの多さとは何かが問われる。次いで、我々の不法を消し去るのは神のみであること、そしてそれらは隠しおおせないのだから、ダビデの例にならって告白すべきことが説かれる。
Apologia altera prophetae David 12.2
Demum Arianos in Manichaeorum impietatem recidere planum fit. 62. Miserere, inquit, mei, Domine, secundum magnam misericordiam tuam. (Psal. L, 3) . Nova, nisi fallor, fratres charissimi, conjunctio ista sermonis, ut magna misericordia diceretur.
PL 14, 911C最後に、アレイオス派がマニ教徒の不敬虔に陥ることが明らかにされる。62. 「主よ、私を憐れめ。汝の大いなる慈しみにしたがって」(詩篇50:3)。愛する兄弟たちよ、私の思い違いでなければ、「大いなる慈しみ」と言われるこの言葉の結びつきは新しい。
Apologia altera prophetae David 12.3
Non facile alibi lectum memini: et ideo quae sit magna misericordia, non facile dixerimus. Legimus tamen magnam Dei virtutem. Et ideo considerantes quae magna sit virtus, conjicere poterimus, quam misericordiam magnam voluerit designare.
PL 14, 911D私は、ほかの箇所でこれを読んだ覚えがない。それゆえ、大いなる慈しみとは何であるか、たやすくは言えない。しかし我々は、神の大いなる力を読んでいる。それゆえ、大いなる力とは何であるかを考えれば、〔詩篇の話し手が〕どのような大いなる慈しみを指し示そうとしたのかを推し量ることができるであろう。
Apologia altera prophetae David 12.4
Legimus enim in sancto Hieremia: quis es, Domine? Tu fecisti coelum et terram, in magna virtute tua, et brachio excelso (Jerem. XXXII, 17) . Virtus ergo magna coelum fecit. Quae est virtus magna; Patris, an Filii?
PL 14, 912A実際、我々は聖なるエレミヤにこう読む。「主よ、汝は誰か〔quis es は刷られたとおり訳した。この節の通常の本文には無い句である〕。汝は大いなる力と高く挙げた腕とによって、天と地を造った」(エレミヤ32:17)。それゆえ、大いなる力が天を造った。この大いなる力とは、父のものか、子のものか。
Apologia altera prophetae David 12.5
Magna utique Patris virtus est; ipse enim per Filium coelum fecit et terram, sicut habes: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1) . Sed tamen et Filius magna virtus est.
PL 14, 912A確かに父の大いなる力である。父自身が子を通して天と地を造ったからである。あなたの持つ「初めに、神は天と地を造った」(創世記1:1)とあるとおりである。しかし、子もまた大いなる力である。
Apologia altera prophetae David 12.6
Nam cum virtutem Patris Filium legeris (I Cor. I, 24) , sicut habes Christum Dei sapientiam atque virtutem, utique cum virtus Patris Filius sit, magna virtus est Filius. Quemadmodum igitur omnipotens denegatur, quem fatemur magnam Dei esse virtutem?
PL 14, 912Aというのも、子が父の力であると読むのだから(一コリント1:24)、すなわち、キリストが神の知恵であり力であるとあるのだから、父の力が子であるなら、子は大いなる力だからである。では、我々が神の大いなる力であると告白する子が、全能であることがどうして否定されようか。
Apologia altera prophetae David 12.7
Haec igitur magna virtus coelum fecit; quia coelum fecit et Filius, sicut habes: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3) . Ergo si et Pater fecit et Filius, utique facti unitas operationis indicat unitatem. Non ergo operatio Patris et Filii discrepat.
PL 14, 912Aそれゆえ、この大いなる力が天を造った。子もまた天を造ったからである。「すべてのものは彼によって造られた」(ヨハネ1:3)とあるとおりである。したがって、父も子も造ったのなら、造ったという事実の一つであることが、働きの一つであることを示している。ゆえに、父と子の働きは食い違わない。
Apologia altera prophetae David 12.8
Si autem una operatio, una utique operationis potestas, et majestas una factorum est. Haec de Patre et Filio. 63. Quid ergo silemus de Spiritu, praesertim cum Scriptura nos divina non patiatur silere?
PL 14, 912B働きが一つなら、働きの権能も一つであり、造られたものの威光も一つである。これは父と子についてである。63. では、聖なる霊について、なぜ我々は黙っているのか。神の聖書が我々に沈黙を許さないのであるから、なおさらである。
Apologia altera prophetae David 12.9
Dat enim locus opportunissimum testimonium ad sancti Spiritus unitatem cum Patre et Filio comprobandam, ut ejus quoque operationem ab opere Patris et Filii dissociare nequeamus.
PL 14, 912Bこの箇所は、聖なる霊が父と子と一つであることを証明するのにきわめて好都合な証言を与えている。それは、霊の働きをも、父と子の働きから切り離すことができないようにするためである。
Apologia altera prophetae David 12.10
Legimus enim magnam virtutem Patris esse, quod coelum fecit; magnam virtutem etiam Filium esse, quoniam coelum fecit: nec solum fecit, sed etiam firmavit: Verbo enim Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6) .
PL 14, 912B実際、我々は読む。天を造ったことが、父の大いなる力であると。子もまた大いなる力であると。子が天を造ったからである。しかも造っただけでなく、堅固にもした。「主の言葉によって天は堅固にされた」(詩篇32:6)。
Apologia altera prophetae David 12.11
Ergo si et fecisse et firmasse coelum magnae virtutis est, etiam Spiritum sanctum a majestate magnae virtutis separare non possumus; quia scriptum est: Et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ibid.) .
PL 14, 912Bそれゆえ、天を造ったことも堅固にしたことも大いなる力のわざであるなら、我々は聖なる霊をも、大いなる力の威光から切り離すことができない。こう書かれているからである。「その口の霊によって、彼らのすべての力がある」(詩篇32:6)〔virtus は「軍勢」の意とも取れる〕。
Apologia altera prophetae David 12.12
Namque cum coelum fieret et terra, superferebatur Spiritus; de quo alibi ait propheta David: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur (Psal. CIII, 13) . De quo etiam alibi dixit: Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4) .
PL 14, 912C実際、天と地が造られたとき、霊がその上を動いていた。この霊について、預言者ダビデはほかの箇所でこう言う。「汝の霊を送れ。そうすれば彼らは造られる」(詩篇103:13)〔底本は13。30の誤りか〕。この霊について、彼はさらにほかの箇所でこう言った。「私は汝の天を見るであろう、汝の指のわざを」(詩篇8:4)。
Apologia altera prophetae David 12.13
Non enim corporalibus digitis Deus coelum fecit et terram; sed Spiritus gratia septiformis, illo videlicet digito de quo habes in Evangelio: Quod si in digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI, 20) .
PL 14, 912C神が天と地を造ったのは、体の指によってではない。七重の恩寵をもつ霊によってである。すなわち、あなたが福音書にこう持っている、あの指によってである。「しかし、もし私が神の指によって悪霊を追い出すなら」(ルカ11:20)。
Apologia altera prophetae David 12.14
Hunc enim digitum alibi Spiritum dixit, sicut habes: Quod si in spiritu Dei ejicio daemonia (Matth. XII, 28) .
PL 14, 912C実際、この指を、別の箇所で彼は霊と呼んだ。あなたの持つ「しかし、もし私が神の霊によって悪霊を追い出すなら」(マタイ12:28)とあるとおりである。
Apologia altera prophetae David 12.15
Si igitur Spiritus Dei digitus est, quoniam brachium Dei Filius est, utique Spiritus cooperatus Patri et Filio per unitatem operationis coelum fecit et terram. Ideo enim digitum Filius nuncupavit, ut tamquam unius corporis, ita divinitatis exprimeret unitatem.
PL 14, 912Cしたがって、霊が神の指であるなら、子は神の腕なのだから、霊は働きの一つであることによって、父と子と共に働いて天と地を造ったのである。子が〔霊を〕指と呼んだのも、一つの体のように、神性の一つであることを表すためである。
Apologia altera prophetae David 12.16
Itaque si magna virtus coelum condidit, utique magna sapientia coelum condidit; quia scriptum est: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24) . 64. Didicimus igitur quae magna sit virtus, colligamus nunc quae magna sit misericordia.
PL 14, 912Dそれゆえ、大いなる力が天を築いたのなら、大いなる知恵が天を築いたのでもある。「汝はすべてを知恵によって造った」(詩篇103:24)と書かれているからである。64. こうして、大いなる力とは何かを我々は学んだ。今や、大いなる慈しみとは何かを推し量ろう。
Apologia altera prophetae David 12.17
Si magna virtus coelos fecit, et magna misericordia debet esse de coelo, et magna justitia debet esse de coelo; justitia enim de coelo prospexit, et misericordia venit e coelo.
PL 14, 912D大いなる力が天を造ったのなら、大いなる慈しみも天からあるべきであり、大いなる正義も天からあるべきである。実際、正義は天から見下ろし、慈しみは天から来たからである。
Apologia altera prophetae David 12.18
Magna ergo facta misericordia, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14) . Ergo magna virtus coelos fecit, magna virtus coelos inclinavit, sicut legimus: Et inclinavit coelos et descendit (Psal. XVII, 10) .
PL 14, 913Aそれゆえ、大いなる慈しみが生じた。言葉が肉となり、我々のうちに宿ったからである(ヨハネ1:14)。ゆえに、大いなる力が天を造り、大いなる力が天を傾けた。我々の読むとおりである。「彼は天を傾けて降りた」(詩篇17:10)。
Apologia altera prophetae David 12.19
Quo ostenditur numquam divinitatis suae exsors fuisse Dei Filius, nec cum inter homines versaretur; quoniam etsi suscepit quod non erat, non destitit tamen esse quod erat.
PL 14, 913Aこれによって示されるのは、神の子が、人々のうちに生きていたときでさえ、自らの神性を欠いたことは決してなかったということである。なぜなら、彼は、なかったものを取ったとはいえ、あったものであることをやめなかったからである。
Apologia altera prophetae David 12.20
Itaque cum dicitur: Et inclinavit coelos, et descendit, non tam videtur de coelo descendisse, quam ipso descendisse cum coelo. Nam cum Pater Filium alloqueretur in terris situm, Angeli ministrarent, non tam mutasse videtur sedem Dei Filius, quam transtulisse.
PL 14, 913Aそれゆえ、「彼は天を傾けて降りた」と言われるとき、天から降りたというより、天そのものとともに降りたように見える。実際、父が、地上に置かれた子に語りかけ、天使たちが仕えたとき、神の子は座を変えたというより、移したように見える。
Apologia altera prophetae David 12.21
Ergo didicimus magnam esse misericordiam. 65. Itaque si magna misericordia est descendisse de coelo, quae sit multitudo miserationum distinguere atque intelligere debemus.
PL 14, 913Bこうして我々は、慈しみが大いなるものであることを学んだ。65. したがって、天から降りたことが大いなる慈しみであるなら、憐れみの多さとは何かを、我々は区別し理解しなければならない。
Apologia altera prophetae David 12.22
Sequitur enim: Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam (Psal. L, 3) .
PL 14, 913B実際、次の句が続く。「汝の憐れみの多さにしたがって、私の不法を消し去れ」(詩篇50:3)。
Apologia altera prophetae David 12.23
Non enim idem significat uterque versiculus; sed illud ad Incarnationem refertur, hoc vero quod sequitur, ad eas referendum videtur quas Dei Filius in carne suscepit injurias, quia jejunavit, quia esuriit, quia flevit, quia vapulavit, quia crucifixus, quia mortuus, quia sepultus est.
PL 14, 913B二つの句は同じことを意味しない。前の句は受肉に関わり、続くこの句は、神の子が肉において受けた不当な仕打ちに関わると見える。断食し、飢え、泣き、鞭打たれ、十字架につけられ、死に、葬られたことである。
Apologia altera prophetae David 12.24
Haec enim carnis, non divinitatis insignia sunt. Et necessarium fuit, ut aerumnarum multitudinem miserationum multitudo depelleret, profutura nobis Dominicae certamine passionis.
PL 14, 913Bこれらは肉のしるしであって、神性のしるしではない。そして、憐れみの多さが苦難の多さを退けることが必要であった。それは、主の受難の闘いによって我々に益をもたらすためであった。
Apologia altera prophetae David 12.25
66. Non enim sua peccata delebat, quia peccatum nullum fecerat; sed quia peccatum factus est, nostra erant delenda peccata, sicut David dixit: Dele iniquitatem meam. Quid est dele? Videamus hoc verbum; non enim otiosum est.
PL 14, 913C66. というのも、彼は自らの罪を消していたのではない。罪を何一つ犯していなかったからである。しかし、彼が罪となったので、我々の罪が消されなければならなかった。ダビデが「私の不法を消し去れ」と言ったとおりである。「消し去れ」とは何か。この語を見よう。これは無用な語ではない。
Apologia altera prophetae David 12.26
Denique et alibi ait: Ego sum qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero (Esai. XLIII, 25) . Sunt profecto alte impressa quaedam conscientiae nostrae ulcera delictorum, et quaedam mentium nostrarum animorumque vibices, quae errorum nostrorum obducuntur ulceribus.
PL 14, 913C実際、別の箇所でもこう言う。「私は汝の不法を消し去る者である。そして私は覚えていない」(イザヤ43:25)。確かに、我々の良心の深いところに刻まれた罪の傷があり、我々の精神と心の鞭痕があって、それは我々の過ちの傷で覆われている。
Apologia altera prophetae David 12.27
Habet ergo culpa characteres suos et apices, quibus proditur: quod non ingenio nostro affingimus, sed prophetica auctoritate signamus. Scripta est ergo; et ubi scripta sit vide: In pectore, inquit, cordis tui (Jerem. XVII, 1).
PL 14, 913Cそれゆえ、咎は、それによって露わになる自らの刻印と印を持つ。これは、我々の才によって作り上げるのではなく、預言の権威によって記すことである。ゆえに咎は書かれている。どこに書かれているかを見よ。「汝の心の胸に」とある(エレミヤ17:1)。
Apologia altera prophetae David 12.28
Hoc est, ibi scripta est culpae series, ubi etiam forma virtutis; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Sed quae bona sunt non atramento scribuntur, sed spiritu Dei vivi: quae autem vitiosa, graphio ferreo et ungue adamantino.
PL 14, 913Dすなわち、咎の連なりは、徳の形が書かれるのと同じ場所に書かれている。石の板にではなく、肉の心の板に、である。しかし善いことはインクで書かれるのではなく、生ける神の霊で書かれる。悪しきことは、鉄の尖筆と、金剛石の爪で書かれる。
Apologia altera prophetae David 12.29
Talis propemodum scriptura, qualis est poena peccati. Scribitur illa graphio ferreo, hoc virga ferrea coercetur, sicut scriptum est: Reges eos in virga ferrea (Psal. II, 9) .
PL 14, 913D罪の書かれ方は、罪の刑罰とほとんど同じである。咎は鉄の尖筆で書かれ、罪は鉄の杖で抑えられる〔illa と hoc の指すものは定かでない。illa を書かれた咎、hoc を罪と取った〕。こう書かれているとおりである。「汝は彼らを鉄の杖で治める」(詩篇2:9)。
Apologia altera prophetae David 12.30
Alia est illa virga recta, virga regni tui (Psal. XLIV, 7) : haec supplicio coercet noxios, illa innoxios gubernat imperio. Ergo scripta est culpa: videamus ubi. Non foris, sed intus in corde tuo et in pectore tuo.
PL 14, 914Aあの真っ直ぐな杖は別である。「汝の王国の杖」(詩篇44:7)である。こちらは罰によって罪ある者を抑え、あちらは権能によって罪なき者を治める。それゆえ、咎は書かれている。どこにかを見よう。外にではなく、内に、あなたの心とあなたの胸にである。
Apologia altera prophetae David 12.31
Sicut enim prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: sic infidelibus in ipso corde exprimitur figura peccati, et erroris effigies. Intus igitur est culpa, intus et virtus.
PL 14, 914A実際、「言葉は汝の口と汝の心の近くにある」のと同じように、不信者においては、罪の形と過ちの像が、心そのものの中に刻まれる。それゆえ、咎は内にあり、徳もまた内にある。
Apologia altera prophetae David 12.32
Et ideo Dominus: Sentio, inquit, de me virtutem exisse (Luc., VIII, 46) : ut ostenderet quae bona sunt, de interiore procedere, et contra quae mala sunt, de interiore prodire.
PL 14, 914Aそれゆえ主は言った。「私は、私から力が出て行ったのを感じる」(ルカ8:46)。善いものは内から出て、これに反して悪いものも内から出てくることを示すためである。
Apologia altera prophetae David 12.33
Non enim quod intrat, inquit, in os, coinquinat hominem; sed quod exit de ore (Matth. XV, 11). De corde enim tuo cogitationes procedunt; et ideo cave ne de corde tuo malae cogitationes prodeant, quae te posteriore tempore arguant et accusent.
PL 14, 914A「口に入るものが人を汚すのではなく、口から出るものが人を汚す」(マタイ15:11)と言う。思いは、あなたの心から出るからである。それゆえ、あなたの心から悪い思いが出て、のちにあなたを責め、訴えることのないよう注意せよ。
Apologia altera prophetae David 12.34
Non enim Deus testimoniis ad revincendum te argumentisque indiget: tua te ipsa culpa accusat et prodit. 67. Deinde bene in hoc psalmo David dicit: Et delictum meum contra me est semper (Psal. L, 5) . Vae enim mihi quod latere cupio, et latere non possum!
PL 14, 914B神は、あなたを論破するために証言や論証を必要としない。あなた自身の咎が、あなたを責め、あなたを暴く。67. さて、この詩篇でダビデが「私の罪は常に私に向かう」(詩篇50:5)と言うのは、まことに適切である。実際、私は隠れたいのに隠れられない、何と災いなことか。
Apologia altera prophetae David 12.35
Quomodo enim latebo, qui inscripta in pectore meo gero meorum indicia delictorum? Nudabitur in illo judicii die uniuscujusque pectus, testimonium reddente omnibus conscientia sua, et invicem accusantibus cogitationibus, aut etiam defendentibus, in die qua judicabit Dominus occulta hominum.
PL 14, 914B私の胸に、自分の罪の証拠が刻まれたまま持ち運んでいる者が、どうして隠れられようか。あの審判の日には、一人ひとりの胸が裸にされる。良心が皆に証言を与え、思いが互いに責め合い、あるいは弁護もする。その日、主は人々の隠れたことを裁く。
Apologia altera prophetae David 12.36
Quis pudor ille, cum prodi omnibus coeperit quod putabamus occultum; cum aperire se coeperit uniuscujusque imago delicti, ut unusquisque sui criminis serie revincatur?
PL 14, 914B隠れていると思っていたことが皆に暴かれ始め、それぞれの罪の像が自らを開き始めて、一人ひとりが自らの罪状の連なりによって論破されるとき、その恥はいかばかりか。
Apologia altera prophetae David 12.37
Quis pudor cum illum quem despicabilem in hoc saeculo judicabas, videris esse praelatum; illum servum tuum, illum quem juxta saeculi hujus astutias ineptum et inhabilem arbitrabaris, simplicitatis suae divitiis cognoveris honoratum?
PL 14, 914Cこの世で軽蔑すべき者と判断していたあの人が、上に立てられているのを見るとき、あなたの僕であったあの人、この世の悪知恵に照らせば無能で不器用と見なしていた人が、その素朴さの富ゆえに誉れを受けているのを知るとき、その恥はいかばかりか。
Apologia altera prophetae David 12.38
Ergo dum vivimus, confugiamus ad eum qui potest delere peccatum. Nec vereare quod graphio ferreo scriptum est, et ungue adamantino; hic enim portas ferreas adamantinasque confregit, nec timeas culpam fateri.
PL 14, 914Cそれゆえ、我々は生きている間に、罪を消し去ることのできる者のもとへ逃れよう。鉄の尖筆と金剛石の爪で書かれたものを恐れるな。この者は鉄と金剛石の門を打ち砕いたのである。咎を告白することを恐れるな。
Apologia altera prophetae David 12.39
68. Confessus est David, agnovit iniquitatem suam, agnovit errorem; et ideo ait: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco (Ibid.) . David agnoscit, et tu non agnoscis? David fatetur, et tu negas? Paulus se nocentem clamat (I Tim. I, 15) , et tu innocentem te asseris?
PL 14, 914C68. ダビデは告白し、自らの不法を認め、過ちを認めた。それゆえ言う。「私は自らの不法を認めるからである」(詩篇50:5)。ダビデが認めているのに、あなたは認めないのか。ダビデが告白しているのに、あなたは否むのか。パウロは自らを罪ある者と叫ぶ(一テモテ1:15)のに、あなたは自らを無垢だと言い張るのか。
Apologia altera prophetae David 12.40
Non est igitur maximus erubescendi locus, quando cum plurimis peccati mixta consortia sunt; si sequamur tamen studium corrigendi. Neque rursus paveas, ne culpae confessio teneatur ad poenam.
PL 14, 914Dそれゆえ、罪の交わりが多くの人々と混じり合っているときには、赤面すべき理由は最大ではない。ただし、正そうとする熱意に従うなら、である。また、咎の告白が刑罰に結びつけられるのではないかと恐れるな。
Apologia altera prophetae David 12.41
Bonus enim et misericors Deus non solum culpas ignoscere confitentibus, sed etiam praemia corrigentibus impertire consuevit; si tamen unusquisque sibi donari petat, quod intelligit non latere. Dic ergo iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26) .
PL 14, 914D善にして慈しみ深い神は、告白する者に咎を赦すだけでなく、正そうとする者に報いをも与えるのを常としているからである。ただし、一人ひとりが、隠せないと悟っていることを赦されるよう求めるなら、である。それゆえ「汝の不法を言え。汝が義とされるために」(イザヤ43:26)。
Apologia altera prophetae David 12.42
Dei vox ista est volentis ignoscere: Dei vox ista est promittentis, quod tuum velit delere peccatum. 69. Tibi peccavi, David dicit, et malum coram te feci.
PL 14, 915Aこれは、赦そうと望む神の声である。これは、あなたの罪を消し去ろうと望むと約束する神の声である。69. 「汝に対して私は罪を犯し、汝の前で悪を行った」とダビデは言う。
Apologia altera prophetae David 12.43
Hoc est, etsi homines non vident, sed tu vides; etsi homines me dijudicare non possunt, quia participes delictorum sunt; tu tamen judex es singulorum, quia expers es delictorum.
PL 14, 915Aすなわち、人々が見ていなくても、汝は見ている。人々は私を裁けない。彼らは罪を分かち合っているからである。しかし汝は一人ひとりの裁き手である。汝は罪と無縁だからである。
Apologia altera prophetae David 12.44
Quamlibet in corde intimo cogitationes noxiae lateant, coram te tamen sunt, qui potes dicere: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4) ? Nempe Christus hoc dicit.
PL 14, 915A有害な思いが心の奥にどれほど隠れていようと、それは汝の前にある。汝は言うことができる。「なぜ汝らは心の中で悪いことを思うのか」(マタイ9:4)。まことに、これはキリストの言葉である。
Apologia altera prophetae David 12.45
Qui ergo novit quid in corde sit scriptum, potest delere quidquid in corde conscriptum est. Cui se fateatur noster David non solum in seipso, sed etiam in primo homine peccasse, dum praecepta divina temerantur.
PL 14, 915Aそれゆえ、心に何が書かれているかを知る者は、心に書かれたことは何であれ消し去ることができる。我々のダビデは、この者に、自らにおいてだけでなく、最初の人においても、神の戒めが踏みにじられたとき罪を犯したと告白する。
Apologia altera prophetae David 12.46
70. Quo licet advertere, fratres dilectissimi, quemadmodum omnes haereses, dum se impugnant, in se recurrant.
PL 14, 915B70. ここで、最愛なる兄弟たちよ、すべての異端が、互いに攻撃し合いながら、いかに互いのうちへと舞い戻るかに気づくことができる。
Apologia altera prophetae David 12.47
Itaque Ariani dum Patris et Filii separant potestatem, in eum furiose exitum disputationis incurrunt, ut cum Manichaeis eorum concurrat assertio, illi enim dicunt alterum Deum esse veteris, alterum novi Testamenti.
PL 14, 915Bそれゆえ、アレイオス派は、父と子の権能を分けるうちに、狂ったように議論を進めて、その主張がマニ教徒の主張と一致するほどの帰結に陥る。というのも、彼ら〔マニ教徒〕は、旧約の神と新約の神は別だと言うからである。
Apologia altera prophetae David 12.48
Quam profanam assertionem Ecclesia sancta condemnat, quae unum Deum legit; quia unus Deus Pater ex quo omnia, et nos in ipsum: et unus Dominus Jesus per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor., VIII, 6) .
PL 14, 915Bこの不敬な主張を、聖なる教会は断罪する。教会は唯一の神を読むからである。「唯一の神、父がおり、万物は彼から出て、我々は彼へと向かう。また唯一の主、イエスがおり、万物は彼によって〔あり〕、我々も彼によって〔ある〕」(一コリント8:6)。
Apologia altera prophetae David 12.49
Utique omnipotens potestas et una Patris et Filii declaratur; ut nec Patrem a novi Testamenti gratia secernamus, nec rursus ab instauratione mundi Filium separemus. 71. Denique consideremus utrum idem Deus utriusque sit eonditor Testamenti.
PL 14, 915Bかくて、父と子の全能の権能は一つであると宣言される。それゆえ、我々は父を新約の恩寵から切り離さず、また子を世界の創設から切り離さない。71. そこで、同じ神が二つの契約の設立者〔刷りでは c と e の区別がつかないが conditor と読む〕であるかを考えよう。
Apologia altera prophetae David 12.50
Nempe omnes in primo homine peccavimus, et per naturae successionem, culpae quoque ab uno in omnes transfusa successio, est. In quem ergo peccavi, in Patrem, an in Filium? Utique in cum qui mihi credidit, quod non servando peccavi.
PL 14, 915Cまことに、我々は皆、最初の人において罪を犯した。本性の継承によって、咎もまた一人から万人へと受け渡される継承である。では、私は誰に対して罪を犯したのか。父か、子か。まさしく、私に〔貸して〕委ねた者に対してである〔刷りでは c と e の区別がつかないが in eum と読む〕。私が守らなかったことによって罪を犯したのである。
Apologia altera prophetae David 12.51
Mandatum est homini, ut ab omnibus gustaret quae erant in paradiso, sed lignum scientiae boni et mali non tangeret (Gen., II, 17) . Adam ergo in singulis nobis est. In illo enim conditio humana deliquit, quia per unum in omnes pertransivit peccatum.
PL 14, 915C人には、楽園にあるあらゆるものから食べ、しかし善悪を知る木には触れるなと命じられた(創世記2:17)。それゆえ、アダムは我々一人ひとりのうちにいる。実際、彼において人間の境遇が罪を犯したのであり、罪は一人を通して万人に及んだからである。
Apologia altera prophetae David 12.52
Video summam mihi creditam; video quae praevaricationis aera contraxerim, dum vetita et interdicta degusto. Hinc debeo commissae sortis usuram; quia creditum mandatorum coelestium foenus intemerata fides servare non potuit.
PL 14, 915C私は、自分に託された元本を見る。禁じられ、退けられたものを味わううちに、いかなる背反の負債を負ったかを見る。ここから私は、委ねられた元本の利息を負っている。託された天の戒めという貸付を、信義は損なわずに守ることができなかったからである。
Apologia altera prophetae David 12.53
72. Agnovimus creditum, agnoscamus etiam creditorem. Creditoris nempe jus est ut exigat et relaxet; et ideo idem relaxat, qui jus habet exigendi.
PL 14, 916A72. 我々は貸付を認めた。債権者をも認めよう。債権者には、取り立てる権利も免ずる権利もある。それゆえ、取り立てる権利を持つ者が免ずるのである。
Apologia altera prophetae David 12.54
Cum igitur in Evangelio Christus dixerit mihi: Remissa sunt tibi peccata tua (Luc. V, 20) ; nonne eumdem intelligo dominum sortis, quem arbitrum veniae recognosco?
PL 14, 916Aしたがって、福音書においてキリストが私に「汝の罪は赦された」(ルカ5:20)と言ったのだから、私が赦しの裁定者と認める者を、元本の主でもある同じ者と理解するのではないか。
Apologia altera prophetae David 12.55
Aut si Pater credidit, et Filius relaxavit, non per unitatem, ut nos dicimus; sed, ut Ariani asserunt, per distantiam potestatis: alius ergo Deus credidit, alius relaxavit? Unde incurrunt, ut Manichaeorum perfidiam non evadant.
PL 14, 916Aあるいは、父が貸し、子が免除したとして、それが、我々の言うような一つであることによってではなく、アレイオス派が主張するように、権能の隔たりによってであるなら、貸した神と免除した神は別だということになるのか。そこから彼らは、マニ教徒の背信を逃れられない所に落ち込む。
Apologia altera prophetae David 12.56
Deinde unum dicendo bonum Deum, advertant quos laqueos dementiae suae incidant. Si bonus est, qui credidit, quomodo non est bonus, qui relaxavit? Ergo cum illis partem habeant Ariani, in quorum assertionem perveniunt.
PL 14, 916Aさらに、善い神は一つだと言うことで、彼らは自らの狂気のどのような罠に落ちるか、気づくがよい。貸した者が善いなら、免除した者がどうして善くないことがあろうか。それゆえ、アレイオス派は、その主張に行き着いた彼ら〔マニ教徒〕と、仲間となるがよい。
Apologia altera prophetae David 12.57
Nec mirum si is qui semel deviare coepit a vero, nexibus se alieni erroris involvat. 73. Et ideo una est sententia, quae haereticorum omnium machinas destruat, ut unius potestatis, majestatis atque virtutis Trinitatem esse credamus; et ideo ab eo quod Filius fecit, non separemus Patrem; nec ab eo quod Pater mandavit, Filium segregemus.
PL 14, 916Bひとたび真理からそれ始めた者が、他人の過ちの縄目に自らを巻き込むとしても不思議ではない。73. それゆえ、すべての異端者の企てを打ち壊す一つの見解がある。三位一体は一つの権能、威光、力であると信じることである。それゆえ、子が行ったことから父を切り離さず、父が命じたことから子を切り離さない。
Apologia altera prophetae David 12.58
Ita enim fiet, ut non alterum Deum veteris, alterum novi Testamenti inducamus; sed per unitatem potestatis et Filius in Patre, et Pater intelligatur in Filio; et Filius foeneretur in Patre, et Pater relaxet in Filio.
PL 14, 916Bこうすれば、旧約の神と新約の神を別々に持ち込むことはなくなるからである。権能の一つであることによって、子は父のうちにあり、父は子のうちにあると理解される。子は父において貸し付け、父は子において免除する。
Apologia altera prophetae David 12.59
Nam et Pater dimittit peccatum: Filium dimisisse jam diximus. 74. Accipite quia dimittit et Pater. Dimitte, inquit, nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12) . Utique ex persona nostra hoc Filius Patri dicit.
PL 14, 916B実際、父も罪を赦す。子が赦したことはすでに述べた。74. 父もまた赦すことを聞け。「我々の負い目を赦せ。我々も我々に負い目のある者を赦すように」(マタイ6:12)。まことに、子は我々の人格から〔ex persona。「〜の人格から」は「〜の立場で・〜として語る」の意〕父にこう言っているのである。
Apologia altera prophetae David 12.60
Nec ideo dicit, quasi dimittere ipse non possit; sed ideo dicit, ut tu unitatem potestatis intelligas. 75. Denique si auctoritatem quaeris in Filio: Jam vos, inquit, mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan., XV, 3) .
PL 14, 916C子がそう言うのは、自分が赦せないからではない。あなたが権能の一つであることを理解するために言うのである。75. さらに、あなたが子に権威を求めるなら、こう言っている。「汝らは、私が汝らに語った言葉のゆえに、すでに清い」(ヨハネ15:3)。
Apologia altera prophetae David 12.61
Dimittit sermone, dimittit imperio: sed cum ratione dimittit dicens: Vade, et posthac vide ne pecces (Joan. V, 14) . Habes auctoritatem, quia vetera donavit: habes judicium, quia futura praescripsit.
PL 14, 916C彼は言葉によって赦し、命令によって赦す。しかも道理をもって赦す。「行け。今後は罪を犯さぬよう気をつけよ」と言う(ヨハネ5:14)。ここにあなたは〔彼の〕権威を見る。過去のものを免じたからである。ここにあなたは〔彼の〕裁きを見る。未来のものを定めたからである。