Apologia altera prophetae David 1.1
[0887] Quosdam offendi posse quod in adulterium inciderit David, et Christus oblatam sibi adulteram absolverit; maxime vero quod idem propheta peccatum evulgaverit suum.
PL 14, 887Aダビデが姦淫に陥ったこと、またキリストが自分に連れて来られた姦淫の女を赦したことに、つまずきうる人々がいること。とりわけ、同じ預言者が自らの罪を公にしたことにつまずきうること。
Apologia altera prophetae David 1.2
Sed, ut David erraverit, Christum errare non potuisse ostenditur; proindeque explodendos eos, qui Dei potentiae, vel providentiae, detrahunt.
PL 14, 887Aしかし、ダビデが過ったとしても、キリストが過つことはありえなかったことが示される。したがって、神の力あるいは摂理を貶める者たちは、退けられるべきである。
Apologia altera prophetae David 1.3
1. Fortasse plerosque psalmi titulus offenderit, quem audistis legi; quod venerit ad David Nathan propheta, cum intravit ad Bethsabee: simulque etiam non mediocrem scrupalum movere potuit imperitis Evangelii lectio (Joan. VIII, 11) , quae decursa est, in quo advertistis adulteram Christo oblatam, eamdemque sine damnatione dimissam.
PL 14, 887A1. おそらく多くの人は、諸君が読まれるのを聞いた詩篇の表題につまずいたであろう。預言者ナタンがダビデのもとに来た、それは彼がバト・シェバのもとに入ったときであった、という表題である。同時に、福音書の朗読(ヨハネ8:11)、すでに読み終えられたものも、福音に不慣れな者たちにとって、小さからぬ疑い〔底本は scrupalum。scrupulum の誤りと読む〕を引き起こしえた。そこに諸君は、キリストのもとに連れて来られた姦淫の女が、罪に定められずに帰されたのを見た。
Apologia altera prophetae David 1.4
Nam profecto si quis ea auribus accipiat otiosis, incentivum erroris incurrit, cum leget sancti viri adulterium, et adulterae absolutionem; humano propemodum divinoque lapsus exemplo, quod et homo putaverit adulterium esse faciendum, et Deus censuerit adulterium non esse damnandum.
PL 14, 887A実際、もし誰かがこれらを怠惰な耳で受けるなら、聖なる人の姦淫と姦淫の女の赦免を読むとき、過ちへの刺激に陥る。人間の例と神の例とによって、ほとんど滑り落ちるのである。すなわち、人は姦淫をしてよいと考え、神は姦淫を罪に定めるべきでないと判断した、と。
Apologia altera prophetae David 1.5
Lubrica igitur ad lapsum via vel veniae, vel concupiscentiae. 2. Accedit illud, quod ipsas faces juvenilis lasciviae videtur accendere; quia adulterium suum non erubuerit, non celaverit: sed quadam divini carminis praedicatione vulgarit.
PL 14, 887Bそれゆえ、赦しへの道も、欲望への道も、滑り落ちるのに滑りやすい。2. さらに、若き放縦の火種そのものに火をつけるように見えることがある。すなわち、彼が自らの姦淫を恥じず、隠さず、神の歌の宣べ伝えによって公にしたからである。
Apologia altera prophetae David 1.6
Quid ergo tam impudens, tam improvidus sanctus David fuit, ut ipse suum cantaret opprobrium: maxime cum ipse in alio quoque, qui hodie decursus est, psalmo dixerit: Usquequo peccatores, Domine, usqueque peccatores gloriabuntur (Psal. XCIII, 3) ?
PL 14, 887Bでは、聖なるダビデは、自らの恥辱を自ら歌うほどに恥知らずで、不用意だったのか。とりわけ、今日読み終えられた別の詩篇でも、彼自身が「主よ、いつまで、罪人たちは、いつまで罪人たちは誇るのか」と言っていたのに(詩篇93:3)。
Apologia altera prophetae David 1.7
Alios de peccato gloriari prohibet, et ipse etiam sacrato carmine gloriatur. Quomodo igitur ista distinguimus? 3. Esto tamen, David petulanter erraverit: numquid et Christus erravit, ut putemus eum non rectum habuisse judicium?
PL 14, 887C他の人々が罪を誇ることを禁じながら、彼自身も聖なる歌において誇っている。では、これらを我々はどう区別するのか。3. しかし、よしとしよう、ダビデは放埒に過ったとする。ではキリストも過ったのか。キリストが正しくない判断をしたと、我々が考えるほどに。
Apologia altera prophetae David 1.8
Bene ergo quasi ad eos Davit hodie prophetavit dicens: Intelligite, insipientes, et stulti aliquando sapite (Ibid., 8) . Quomodo enim Christus potuit errare? Fas non est, ut hoc veniat in sensus nostros.
PL 14, 887Cそれゆえ、ダビデ〔底本は Davit。David と読む〕が今日、あたかもそういう人々に向かって預言して言ったのは見事である。「悟れ、無知な者たちよ。愚か者たちよ、いつかは賢くなれ」(詩篇93:8)。実際、キリストが過ちうるはずがあろうか。これが我々の考えに入ることは許されない。
Apologia altera prophetae David 1.9
Qui plantavit aurem non audit: aut qui finxit oculum, non considerat? Qui corripit gentes, non arguet: qui docet hominem scientiam (Ibid., 9 et 10) ? Christus ergo interrogare culpam, et accusationem justam audire nescivit? Christus petulantiam potuit approbare?
PL 14, 888A「耳を植えた者が聞かないのか。目を造った者が顧みないのか。諸国民を戒める者が咎めないのか。人に知識を教える者が〔咎めないのか〕」(詩篇93:9, 10)。それなのにキリストは、罪を問うこと、正当な告発を聞くことを知らなかったのか。キリストが放埒を是認しえたのか。
Apologia altera prophetae David 1.10
Christus qui corripit gentes, arguendam adulteram non putavit? Christus qui novit uniuscujusque cordis interna, et scientiam docet Legis, aut falli potuit errato, aut contra Legis seriem judicare?
PL 14, 888A諸国民を戒めるキリストが、姦淫の女を咎めるべきだと考えなかったのか。一人一人の心の内を知り、律法の知識を教えるキリストが、過ちによって欺かれえたのか。あるいは、律法の筋道に反して裁きえたのか。
Apologia altera prophetae David 1.11
Et quomodo ipse dixit: Non veni Legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17) ? Christus qui condemnat occulta, potuit dissimulare vulgata? Christus qui fecit tempora, potest nescire tempora? Qui novit cogitationes hominum vanas, non novit etiam criminosas?
PL 14, 888Aまた、彼自身が「私は律法を廃するために来たのではなく、成就するために来た」と言ったのは(マタイ5:17)、どういうことになるのか。隠れたことを罪に定めるキリストが、明るみに出たことを見逃しえたのか。時を造ったキリストが、時を知らないことがありえようか。人の空しい思いを知る者が、罪深い思いをも知らないのか。
Apologia altera prophetae David 1.12
4. Et ideo satis illis responsum sit, qui cum creatorem negare non possint, negant tamen potentiam creatoris: qui cum sapientiam fateantur, insipientiam asserunt, objiciendo ei imprudentiam futurorum.
PL 14, 888B4. それゆえ、創造主を否定できないのに創造主の力を否定する者たち、知恵を認めながら、その知恵に将来への無思慮を突きつけて、愚かさを主張する者たちには、十分に答えたことにしよう。
Apologia altera prophetae David 1.13
De quo possemus latius dicere: sed alius propositus nobis videtur esse tractatus. Et licet diversarum series decursa sit lectionum, in eamdem tamen assertionem proficiunt, et maxime psalmi titulus et Evangelica lectio.
PL 14, 888Bこれについてはもっと広く語りえようが、我々に示されている論述は別のものと見える。また、朗読の連なりは異なっていても、それらは同じ主張へと進んでおり、とりわけ詩篇の表題と福音書の朗読がそうである。
Apologia altera prophetae David 1.14
Sed quamvis conveniat una assertio, tamen juxta ordinem lectionum sit ordo tractatus; et ideo de titulo psalmi prius tractandum videtur.
PL 14, 888Bしかし主張は一つに一致するとしても、論述の順序は朗読の順序に従うべきである。それゆえ、まず詩篇の表題について論じるべきだと見える。