作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Sermones dominicales

Sermo IV, Caput III 第IV説教 第III章

Anonymous · Sermones dominicales · PL 13, 650D · 11 sectiones

Sermones dominicales 4.3.1

1

Quia vero huic diei talia nomina ex convenientibus mysteriorum significationibus aptantur, quolibet breviloquio demonstrandum, charissimi, vobis est, quibus operibus nostri Salvatoris illustratur.

PL 13, 650D

この日にこのような名が、奥義のふさわしい意味から当てられているのであるから、愛する者たちよ、諸君に、どんなに簡潔な言い方ででも、これが我々の救い主のどのような業によって明らかにされるのかを、示さねばならない。

Sermones dominicales 4.3.2

2

Etenim sicut sanctus evangelista refert, ante sex dies veteris paschae, qui ab hesterna die computantur, venit Jesus Bethaniam in domo Simonis leprosi, ubi Lazarum suscitaverat, et fecerunt ei coenam ibi: quo etiam Maria accipiens libram unguenti, unxit pedes Domini, et capillis suis tersit: pro qua re indignante Juda proditore, Jesus in laude mulieris respondit: Opus bonum operata est in me, et caetera quae in passione de hujusmodi causa prosequuntur.

PL 13, 650D

聖なる福音書記者が伝えるとおり、古い過越祭の六日前(昨日から数えられる)、イエスはベタニアの、重い皮膚病のシモンの家に来た。そこはラザロをよみがえらせた所であり、人々はそこで彼のために夕食を用意した。そこでマリアは一リブラの香油を取り、主の足に塗り、自分の髪で拭った。そのことで裏切り者ユダが憤ったので、イエスは女を称えて答えた。「彼女は私に善い業をした」。そのほか、受難の記事でこの件について続けて語られることがある。

Sermones dominicales 4.3.3

3

Quam boni operis consuetudinem sequens vir sanctus Gregorius hac ipsa die, hesterna videlicet, se totum dandis eleemosynis pedibusque pauperum lavandis occupabat, ut quod devotissima mulier capiti fecit, id est Christo, iste membris ejus, id est pauperibus faceret.

PL 13, 651A

この善い業の習慣にならって、聖なる人グレゴリウスは、まさにこの日、すなわち昨日、すべてを施しを与えることと貧しい者たちの足を洗うことに費やした。きわめて敬虔な女が頭、すなわちキリストにしたことを、彼はその肢体、すなわち貧しい者たちにするためである。

Sermones dominicales 4.3.4

4

Unde dies eadem absque officio proprio manens, ita praetitulatur in Sacramentario: sabbato vacat a statione publica, quando dominus papa eleemosynam dat.

PL 13, 651A

それゆえ、この同じ日は固有の聖務を持たずにとどまり、秘跡書(サクラメンタリウム)に次のように表題が付けられている。「土曜日は公の巡礼礼拝(スタティオ)を欠く。教皇が施しを与えるときである」。

Sermones dominicales 4.3.5

5

De quo facto, si florem allegoricum carpere vultis, scitote quia unguentum significat justitiam, ideoque libra fuisse perhibetur.

PL 13, 651A

この出来事から寓意の花を摘みたいなら、知れ。香油は正義を意味する。それゆえ一リブラであったと伝えられている〔libra は重さの単位であるとともに天秤の意もあり、正義と結びつけている〕。

Sermones dominicales 4.3.6

6

Qui enim justitiam perfecte servat, pedes Domini sine dubio lavat: et qui bene vivendo misericordiam diligit, pedes illius unguento perungit. Et qui abundanter pauperibus tribuit, capillis suis pedes Domini tergit.

PL 13, 651A

正義を完全に守る者は、疑いなく主の足を洗う。よく生きて慈しみを愛する者は、その足に香油を塗る。貧しい者たちに豊かに分け与える者は、自らの髪で主の足を拭う。

Sermones dominicales 4.3.7

7

Domus ergo repleta ex odore unguenti, id est omnis mundus, et fama tam devotissimae mulieris, et virtute fidelium illam in talibus imitantium.

PL 13, 651B

そして家は香油の香りで満たされた。すなわち全世界が、かくも敬虔な女の評判と、そのような行いでこれにならう信者たちの徳によって〔満たされた〕。

Sermones dominicales 4.3.8

8

Nam quod ante sex dies Paschae passurus Dei Filius Bethaniam adiit, significat quod hominem, quem sexta feria conditum, serpentina fraude perdiderat, per Bethaniam, id est per domum obedientiae transiens, eadem sexta feria proprio sanguine redimere properabat.

PL 13, 651B

過越祭の六日前、受難しようとする神の子がベタニアに入ったことは、次のことを意味する。第六日〔金曜日〕に造られ、蛇の欺きによって失われた人を、神の子は、ベタニア、すなわち従順の家を通って、同じ第六日に自らの血によって贖おうと急いだのである。

Sermones dominicales 4.3.9

9

A qua praedicta civitate Bethania crastina die exiens, quinto videlicet die ante Pascha, quod est hodie, misit duos discipulos suos Hierusalem dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et invenietis asinam et pullum: solvite et adducite mihi.

PL 13, 651B

その町ベタニアから翌日出て、すなわち過越祭の五日前、つまり今日、彼は二人の弟子をエルサレムへ遣わして言った。「向かいの村に行け。そうすれば、ろばとその子を見つける。解いて、私のもとに連れて来い」。

Sermones dominicales 4.3.10

10

Qui solventes adduxerunt ad Jesum, et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.

PL 13, 651B

彼らは解いてイエスのもとに連れて来て、その上に自分たちの衣を置き、イエスをその上に座らせた。

Sermones dominicales 4.3.11

11

Cum audisset turba, quae venerat ad diem festum, quod Jesus pergeret ad Hierusalem, acceperunt ramos palmarum, veneruntque ei obviam, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini.

PL 13, 651C

祭りのために来ていた群衆は、イエスがエルサレムに向かうと聞いて、棕櫚の枝を取り、彼を迎えに出て、叫んだ。「ホサンナ、主の名によって来る者に祝福あれ」。