作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Sermones dominicales

Sermo III, Caput II 第III説教 第II章

Anonymous · Sermones dominicales · PL 13, 648A · 20 sectiones

Sermones dominicales 3.2.1

1

Sed quomodo imminente rabie persecutoris, vitam pro eo posituri sumus, qui pro ejus amore, saltem pauco tempore a vitiis et a quibuslibet cibis jejunare non possumus? In quo igitur passionem illius imitamur, qui a nullis spurcitiis corpora prohibemus?

PL 13, 648A

しかし、迫害者の猛り狂いが迫っているとき、キリストのために命を捨てるはずの我々が、その愛のために、せめて短い間、悪徳とあらゆる食物から断食することができないのに、どうしてそれができようか。体をどんな汚れからも遠ざけない我々は、いったい何においてキリストの受難をまねているのか。

Sermones dominicales 3.2.2

2

Insuper etenim, quod pejus est, praeceptis illius fortiter repugnantes, quasi inimico contrarii sumus.

PL 13, 648A

そのうえ、さらに悪いことに、キリストの戒めに強く逆らって、まるで敵に対するように反抗している。

Sermones dominicales 3.2.3

3

Nam clamante eo in Veteri Testamento: Non occides, non furtum facies, et caetera legis praecepta; veluti iram illius contra nos provocantes, insani et amentes et moechamur, et occidimus, et furtum facimus: insuper omnia vitia, quo amplius nobis prohibita sunt, eo magis sequi et amare curamus.

PL 13, 648A

旧約において、キリストが「殺してはならない。盗んではならない」と、その他の律法の戒めを叫んでいるのに、我々は、その怒りを自分たちに向けて挑むかのように、狂い、正気を失って、姦淫し、殺し、盗む。そのうえ、どの悪徳も、我々に禁じられるほど、いっそう追い求めて愛そうとする。

Sermones dominicales 3.2.4

4

Similiter minante eo in novo Evangelii Testamento: omnis, qui dixerit fratri suo racha, et qui dixerit fatue, reus erit gehennae ignis; nos e contra zelo invidiae tacti, omnia improperiorum convicia fratribus nostris superbe et contumaciter ingerimus.

PL 13, 648B

同じく新約の福音書において、キリストが脅して言っている。「兄弟に『ラカ』と言う者、『愚か者』と言う者は、ゲヘナの火に値する」。我々は逆に、妬みの熱に打たれて、あらゆる侮辱の罵りを、高ぶり頑なに兄弟たちに浴びせる。

Sermones dominicales 3.2.5

5

Unde a talibus et ab his similibus mentem cohibere debemus, si redemptionis illius participes esse speramus.

PL 13, 648B

それゆえ、その贖いにあずかる者となることを望むなら、こうしたことや似たことから心を引き離さねばならない。

Sermones dominicales 3.2.6

6

Ipse est enim verus sacerdos et pontifex futurorum bonorum, qui Deo Patri suo non sanguinem hircorum et taurorum, sed semetipsum, agnum videlicet immaculatum, obtulit mundans conscientiam nostram ab operibus mortuis, id est a peccatis: ac per hoc semel introivit in sancta, ut appareat nunc vultui Dei Patris pro nobis.

PL 13, 648B

この者こそ、来たるべき善きものの真の祭司にして大祭司であり、山羊や雄牛の血ではなく、自分自身、すなわち汚れなき羊を神なる父に捧げて、我々の良心を死んだ業、すなわち罪から清めた。それによって一度だけ聖所に入り、いま我々のために神なる父の顔の前に現れている。

Sermones dominicales 3.2.7

7

Alii namque sacerdotes mactatis animalium carnibus juxta morem veteris legis, singulis annis semel introibant in sancta: iste sacerdos in aeternum, qui non venit legem solvere, sed adimplere, non singulis, sed ultimo vitae suae anno, mactato se ipso in ara crucis, semel introivit in sancta, id est in coelum, ut famulis se per fidem sequentibus, arcana Patris reseret, quae post finem ipsis possidenda conferat.

PL 13, 648C

ほかの祭司たちは、古い律法の習わしに従って獣の肉を屠り、毎年一度聖所に入った。この祭司は永遠に祭司であり、律法を廃するために来たのではなく、成就するために来て、毎年ではなく、生涯の最後の年に、自らを十字架の祭壇で屠って、一度だけ聖所、すなわち天に入った。信仰によって従う僕たちに父の秘められたことを開き示し、終わりののち彼らが所有すべきものを授けるためである。

Sermones dominicales 3.2.8

8

Alii sacerdotes expleto sacrificii tempore, ad templum sequenti anno reversuri, ad propria reverti curabant: ille peracto passionis et resurrectionis suae mysterio, ad propria coeli palatia reversus est, non sequenti anno, sed in fine saeculi venturus, ut bonorum et malorum merita recto examine discutiat, et bonis praemia, malis supplicia reddat.

PL 13, 648C

ほかの祭司たちは、生贄の時が終わると、翌年また神殿に帰るために、自分の家に帰ることを心がけた。彼は、受難と復活の奥義を成し遂げたのち、天の自分の宮殿に帰った。翌年ではなく、世の終わりに来るのである。善人と悪人の功績を正しい審査によって吟味し、善人には報いを、悪人には罰を返すために。

Sermones dominicales 3.2.9

9

Quid in illa die acturi sumus, fratres, in qua non solum de operibus malis, sed insuper etiam de otiosis locutionibus rationem reddituri sumus?

PL 13, 648D

兄弟たちよ、その日、我々は何をするだろうか。その日には、悪い行いについてだけでなく、さらに無益な言葉についても、我々は釈明をしなければならないのに。

Sermones dominicales 3.2.10

10

Et si omnes linguae culpas, quae a nobis pro nihilo ducuntur, senserimus; quid de caeteris membris timendum est, manibus scilicet et pedibus aliisque, quae sine dubio multa illicita fecisse cognoscimus?

PL 13, 648D

もし我々が、取るに足らないものと見なしている舌のすべての過ちを感じ取るなら、ほかの肢体、すなわち手や足やそのほかについて、何を恐れねばならないか。それらがどれほど多くの不法を行ったか、我々は疑いなく知っているのに。

Sermones dominicales 3.2.11

11

Nam si ex omnibus culpis, quae fecimus, poenas solverimus, aeternaliter damnati et perditi sumus.

PL 13, 648D

もし我々が犯したすべての罪について罰を果たすなら、我々は永遠に罪に定められ、滅びた者である。

Sermones dominicales 3.2.12

12

Ergo unusquisque nostrum quanto animam suam diligit, tanto peccata praeterita per poenitentiam deleat, et caveat ne ipsa reiteret, et quod semel per gratiam Dei extinxit, amplius ne accendat.

PL 13, 649A

それゆえ、我々のひとりひとりは、自らの魂を愛するほど、過去の罪を悔い改めによって消し去り、それを繰り返さぬよう気をつけ、神の恩寵によって一度消したものを、もう燃え立たせることのないようにせよ。

Sermones dominicales 3.2.13

13

Qui enim peccatum quod jam ingemuit reiterat, Deum sibi ad iram provocat, ut eum vocatus non audiat.

PL 13, 649A

すでに嘆いた罪を繰り返す者は、神を自分に対する怒りへと挑発し、呼んでも神が聞き入れないようにしてしまう。

Sermones dominicales 3.2.14

14

Unde per Salomonem dicit: Vocavi, et renuistis, despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis: ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit.

PL 13, 649A

それゆえ、ソロモンを通して神は言う。「私は呼んだが、汝らは拒んだ。汝らは私のあらゆる勧告を軽んじ、私の叱責を顧みなかった。私もまた、汝らの滅びのとき笑い、汝らの恐れていたものが来るとき嘲ろう」。

Sermones dominicales 3.2.15

15

Quam formidanda vox, fratres dilectissimi, qua Redemptor noster de nostro interitu se risurum minatur! Quamobrem aures nostrae mentis praeceptis illius assidue pandamus, ut eum in judicio non terribilem, sed blandum videamus.

PL 13, 649A

愛する兄弟たちよ、我々の贖い主が、我々の滅びを笑おうと脅しているこの声は、何と恐るべきことか。それゆえ、我々の心の耳を絶えずその戒めに開こう。裁きのとき、彼を恐ろしい者としてではなく、優しい者として見るために。

Sermones dominicales 3.2.16

16

Et quomodo illum terribilem et iratum contra nos sufferre poterimus, qui in praesenti vita coruscationem aut tonitruum illius vix prae pavore tolerare possumus?

PL 13, 649A

現在の生で、キリストの稲妻や雷鳴さえ、恐れのあまりほとんど耐えられない我々が、恐ろしく、我々に怒っているその者を、どうして耐えられようか。

Sermones dominicales 3.2.17

17

Et si motu creaturae unius ad tempus terremur, qua fortitudine Creatorem cum igne ad judicandum venientem, et non solum terras, sed etiam coelos concutientem, exspectare poterimus?

PL 13, 649B

一つの被造物の動きによって、しばしのあいだ我々が震えおののくのなら、火とともに裁きに来て、地だけでなく天をも揺り動かす創造主を、どんな強さで待ち受けられようか。

Sermones dominicales 3.2.18

18

Nam ut Psalmista dicit: Ignis in conspectu ejus ardebit. et in circuitu ejus tempestas valida. Et ipse judex per prophetam dicit: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed etiam coelum.

PL 13, 649B

詩編作者は言う。「その前には火が燃え、周囲には激しい嵐がある」。裁き主自身も預言者を通して言う。「もう一度だけ、私は地のみならず天をも揺り動かす」。

Sermones dominicales 3.2.19

19

Pertimescite, fratres, adventum illius judicis, in cujus determinato judicio non erit spatium redemptionis.

PL 13, 649B

兄弟たちよ、あの裁き主の到来を恐れよ。その定められた裁きには、贖いの余地はないのだから。

Sermones dominicales 3.2.20

20

A pravis moribus et a mala consuetudine turpis vitae cessate, et compati cum Redemptore vestro studete, ut et cum illo de tumulis vitiorum possitis resurgere, et ad coelestia regna post judicium feliciter ascendere. Amen.

PL 13, 649B

悪しき習わしと、恥ずべき生の悪い習慣をやめよ。そして諸君の贖い主とともに苦しむよう努めよ。彼とともに悪徳の墓から甦り、裁きののち、天の国へ幸いに昇ることができるように。アーメン。