作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Sermones dominicales

Sermo IV, Caput I 第IV説教 第I章

Anonymous · Sermones dominicales · PL 13, 649C · 10 sectiones

Sermones dominicales 4.1.1

1

Delectatione praesentis diei, fratres charissimi, laetati mysteria quibus fulget debetis agnoscere solliciti, ut laetitiae gaudia quae celebramus exterius, unde oriuntur, docta mens discutiat interius.

PL 13, 649C

愛する兄弟たちよ、今日の楽しみに喜んでいる諸君は、この日が輝いている奥義を、注意深く知らねばならない。我々が外に向けて祝っている喜びの楽しみがどこから生じるのかを、教えられた心が内において吟味するためである。

Sermones dominicales 4.1.2

2

Sed ne superfluitas verborum animis vestris gignat taedium; maxime cum hujus diei officium in longissimis protrabatur cantibus et gratissimis de Deo nostro jubilationibus; de ejusdem nomine, quod diversis vocabulis distinguitur, pauca vobis primum praelibare studebo.

PL 13, 649C

しかし、言葉の過多が諸君の心に倦怠を生じさせないように、とりわけこの日の聖務が、いとも長い歌と、我々の神への心地よい喜びの歌によって引き延ばされるのであるから、まずこの日の名について、いくつもの呼び名で区別されているこの名について、少しだけ諸君に味わわせるよう努めよう。

Sermones dominicales 4.1.3

3

Dicitur enim dies Palmarum, sive Florum, atque Ramorum, nec non et Hosanna, Pascha petitum etiam seu competentium, et capita lavantium. Quae licet vulgari more ita nominentur, omnia tamen certam et convenientem retinent significationem.

PL 13, 649C

この日は、枝の日、あるいは花の日、小枝の日、またホサンナの日、請われた過越祭、あるいは志願者たち(competentes)の過越祭、頭を洗う者たちの日とも呼ばれる。これらは俗な言い方でそう名づけられるとはいえ、いずれも確かでふさわしい意味を保っている。

Sermones dominicales 4.1.4

4

Dies igitur Palmarum ideo vocatur, quia in eo Dominus noster asello sedens, pro salute generis humani passurus, Hierosolymam perrexit; cui occurrit plurima turba gaudentis populi cum ramis palmarum et diversarum arborum clamando: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini.

PL 13, 649D

この日が枝の日と呼ばれるのは、我々の主が、人類の救いのために苦しもうとして、子ろばに乗ってエルサレムへ進んだからである。喜ぶ民の大群が、棕櫚の枝やさまざまな木の枝を持って彼を迎え、叫んだ。「ホサンナ、主の名によって来る者に祝福あれ」。

Sermones dominicales 4.1.5

5

Dies etiam Florum idcirco dicitur, eo quod sancta mater Ecclesia, in commemoratione tanti gaudii, hac die prae caeteris annua revolutione flores benedictos et consecratos cantando portare voluerit, ut Redemptori suo gaudens occurrere possit.

PL 13, 649D

また花の日と言われるのは、聖なる母なる教会が、かくも大きな喜びを記念して、毎年巡るこの日に、他の日にまさって、祝福され聖別された花を歌いつつ運ぶことを望んだからである。喜びつつ自らの贖い主を迎えることができるようにである。

Sermones dominicales 4.1.6

6

Nec non etiam dies Ramorum dicitur, quia ob eamdem causam non solum palmae, sed etiam virentes rami ab Ecclesiae filiis hodie portantur.

PL 13, 650A

さらに小枝の日とも言われるのは、同じ理由で、今日、棕櫚だけでなく緑の枝も、教会の子らによって運ばれるからである。

Sermones dominicales 4.1.7

7

Hosanna siquidem ideo vocatur, quia plebs Hebraeorum Dominum praecedentium et sequentium, Hosanna, quod Latine interpretatur Salvifica, eidem Domino cantare videbatur.

PL 13, 650A

ホサンナと呼ばれるのは、主の前を行く者たちと後に従う者たちとのヘブライ人の民が、その主に向かってホサンナ、ラテン語で言えば「救いをもたらせ」と歌っていたと見えるからである。

Sermones dominicales 4.1.8

8

Pascha petitum sive competentium dicitur, quia hoc die symbolum, id est fidei sanctae credulitas competentibus neophytis tradebatur, ut qui ad Dei gratiam percipiendam in Paschali solemnitate festinabant, fidem quam confiteri deberent agnoscerent.

PL 13, 650A

請われた過越祭、あるいは志願者たちの過越祭と言われるのは、この日に信条(シンボルム)、すなわち聖なる信仰の信奉が、志願者である新信者たちに授けられたからである。過越祭の祝いで神の恩寵を受けようと急ぐ者たちが、告白すべき信仰を知るためであった。

Sermones dominicales 4.1.9

9

Competentes enim dicuntur, quasi simul petentes, id est gratiam Dei petentes. Capita lavantium hunc diem appellat vulgus, quia eo die mos erat lavandi capita infantium, qui ungendi erant sancto sabbato, ne forte Quadragesimae observatione sordidati accederent ad unctionem.

PL 13, 650A

志願者(competentes)とは、いわば「ともに請う者たち」、すなわち神の恩寵を請う者たちの意である。この日を俗に、頭を洗う者たちの日と呼ぶのは、この日に、聖土曜日に塗油される幼児たちの頭を洗う習慣があったからである。四旬節の遵守で汚れて塗油に臨むことのないようにするためであった。

Sermones dominicales 4.1.10

10

Haec autem hebdomada ideo major dicitur, vel quia major sobrietas in ea servatur, vel quia majus quam in caeteris hebdomadibus officium in ea celebratur.

PL 13, 650B

またこの週が大週間と呼ばれるのは、この週により大きな節制が守られるからであるか、あるいは、ほかの週よりも大きな聖務がこの週に行われるからである。