作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Sermones dominicales

Sermo I, Caput IV 第I説教 第IV章

Anonymous · Sermones dominicales · PL 13, 644C · 5 sectiones

Sermones dominicales 1.4.1

1

De nomine nempe diei, quae septuagesima vocatur, si quaeritis, sciatis quia non a numero dierum, ut aestimant, qui ab ea usque ad paschalem festivitatem tot dies putant, sed a numeri perfectione nomen accepit, a qua idem numerus initium sumpsit.

PL 13, 644C

この日が七旬節と呼ばれる名について尋ねるなら、知っておくがよい。この名は、それから復活祭までの日数がそれだけあると数える者たちが考えるように日数から来たのではなく、数の完全さから名を受けたのであり、この日から同じ数が始まるのである〔a qua の係りは定かでない。この日(dies)を受けると取った。「完全さ」を受けるとも読める〕。

Sermones dominicales 1.4.2

2

Constat autem idem numerus ex denario septies ducto: quorum septenarium ad septem Spiritus sancti dona, denarius vero pertinet ad decem legis praecepta: quae ita invicem junguntur, ut neque dona Spiritus sancti sine legis praecepto; neque praecepta legis sine sancti Spiritus dono custodiri ab aliquo possint: et qui alterum servaverit, alterum sine dubio habebit.

PL 13, 644C

この数は十を七倍したものから成る。そのうち七は聖なる霊の七つの賜物に、十は律法の十の戒めに関わる。両者は互いに結ばれており、聖なる霊の賜物なしに律法の戒めを、律法の戒めなしに聖なる霊の賜物を、だれも守ることができない。一方を守る者は、疑いなくもう一方も持つことになる。

Sermones dominicales 1.4.3

3

Qui numerus recte poenitentibus congruit, ut gratiam Spiritus sancti, quam peccando perdidere, decem legis praecepta maxime in hoc tempore custodiendo, recuperare valeant.

PL 13, 644D

この数は悔い改める者にふさわしい。罪を犯して失った聖なる霊の恩寵を、この時期に、とりわけ律法の十の戒めを守ることによって、取り戻せるようにである。

Sermones dominicales 1.4.4

4

Aliter secundum quosdam ad litteram septuagesima dicitur, eo quod israeliticus populus in Babylonia tot annis fuerit captivatus, a qua longo post tempore rediens, eodem numero in commemoratione ejusdem liberationis jejunium Deo consecraverit.

PL 13, 644D

別の説では、ある人々によれば文字どおりの意味で七旬節と呼ばれるのは、イスラエルの民がバビロニアでそれだけの年数捕らわれの身であり、長い時ののちそこから帰って、その解放を記念して同じ数の日を断食として神に献げたからである。

Sermones dominicales 1.4.5

5

Sed quia et secundum historiam et secundum allegoriam poenitentibus congruit, studeamus nos hoc in tempore peccata nostra deflere, ut animae nostrae post hanc vitam, quae septem diebus volvitur, a Babylonia, id est infernali captivitate, liberatae et donis sancti Spiritus ditatae, et coronam immarcescibilem pro cursu, et denarium pro diurno labore vineae, a Rege regum possint gaudentes recipere. Amen.

PL 13, 644D

しかし、歴史の意味でも寓意の意味でも悔い改める者にふさわしいのだから、この時期に我々の罪を嘆くよう努めよう。七日で巡るこの生ののち、我々の魂がバビロニア、すなわち陰府の捕囚から解放され、聖なる霊の賜物に富まされて、走りに対しては色あせない冠を、一日のぶどう園の労苦に対してはデナリウスを、王の王から喜びつつ受けることができるように。アーメン。