作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Sermones dominicales

Sermo II, Caput III 第II説教 第III章

Anonymous · Sermones dominicales · PL 13, 646B · 8 sectiones

Sermones dominicales 2.3.1

1

Nam quisquis subtiliter intuetur, non amplius quam XXXVI dies, qui sunt decimae anni, in eadem abstinentia reperiuntur. Cum enim annus integer CCCLXVI diebus constet, si subtrahuntur CCCXXX, totidem quot dixi dies, jejunio consecrant.

PL 13, 646B

よく見る者はだれでも、この節制の期間が三十六日、すなわち一年の十分の一にほかならないことを見いだす。一年全体は三百六十六日から成る〔刷られた数のまま。通常は三百六十五日〕。そこから三百三十を引けば〔三十六が残る〕、私が言った日数と同じ日数を、彼らは断食に聖別する〔文が崩れているらしい。「三百三十を引けば三十六が残る。同数の日を断食に聖別する」と解した〕。

Sermones dominicales 2.3.2

2

Horum ergo sex dierum, qui etiam cum suis noctibus CL horis constant, decima pars XV horae sunt.

PL 13, 646C

したがって、夜も含めれば百五十時間から成るこれらの六日〔刷られた数のまま。六日は百四十四時間になる〕の十分の一は、十五時間である。

Sermones dominicales 2.3.3

3

Sed quia ex ipsis integram diem cum sequenti nocte colligere non valemus, quam praefato numero addentes jejunio mancipemus, usus ecclesiasticus statuit, ut quod in illa non redditur, in dominicis diebus ejusdem temporis, a carne et a carnalibus voluptatibus jejunando, adimpleatur.

PL 13, 646C

しかし、これら〔十五時間〕のうちから、続く夜と合わせて一日全体を集めて、先の数に加え、断食に委ねることはできない。そこで教会の慣行は、その日に果たされない分を、同じ期間の主日において、肉と肉的な快楽から断食することによって補うよう定めた。

Sermones dominicales 2.3.4

4

In his etenim, quia in ipso Dei nomine sacrati sunt, refrigerium cibi impenditur et licentia peccandi subtrahitur. Datur nobis, quod vitam affert et melius est; subtrahitur nobis, quod mortem affert et pejus est.

PL 13, 646C

これらの日には、神の名そのものによって聖別されているので、食物の慰めが与えられ、罪を犯す自由は取り去られる。命をもたらし、よりよいものが我々に与えられ、死をもたらし、より悪いものが我々から取り去られるのである。

Sermones dominicales 2.3.5

5

Quod si hos vitiis et carnali inquinamento non polluerimus, profecto ex his plenas integri anni decimas restauramus.

PL 13, 646C

もしこれらの日を悪徳と肉的な汚れで汚さなければ、確かにこれによって、一年全体の十分の一を十分に取り戻すことになる。

Sermones dominicales 2.3.6

6

Sed quoniam nobis sacro fonte regeneratis, et non jam figurativi, sed veri agni carnes degustantibus, dictum ab ipso Domino, nisi abundaverit justitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum; statuit christiana religio, ut non solum hos triginta sex propter anni decimas, sed etiam cum his, quatuor qui a capite jejunii inchoant, propter tanti mysterii perfectionem, XL dies in jejunium mutaret.

PL 13, 646C

だが、我々は聖なる泉によって新たに生まれ、もはや型としての羊ではなく、真の羊の肉を味わう者であるから、主自身が我々に「汝らの正義が律法学者たちとファリサイ派の人々の正義にまさるのでなければ、汝らは天の国に入れない」と言っている。そこでキリスト教の信仰は、この三十六日を一年の十分の一のために断食とするばかりでなく、これに、断食の頭〔四旬節の断食の初日を言う〕から始まる四日を加えて、かくも大きな奥義の完全のために、四十日を断食とすることを定めた。

Sermones dominicales 2.3.7

7

Hoc etenim quadragesimale jejunium magnam auctoritatem habet et a Lege et a Prophetis et ab Evangelio. Nam legislator Moyses, ut legem acciperet, XL diebus jejunavit.

PL 13, 646D

この四旬節の断食は、律法からも預言者からも福音書からも、大きな権威を得ている。律法の授与者モーセは、律法を受けるために四十日断食した。

Sermones dominicales 2.3.8

8

Similiter Helias maximus Prophetarum, qui curru igneo rapi meruit in coelum, cum persequebatur a Jezabel, angelico primum cibo pastus, postea totidem ab omni esca abstinuit.

PL 13, 647A

同じように、預言者たちのうち最も偉大なエリヤは、火の戦車で天に引き上げられるにふさわしいとされた者であるが、イゼベルに追われたとき、まず天使の食物で養われ、のちに同じ日数だけ〔四十日〕、あらゆる食物を断った。