Sermones dominicales 4.2.1
Haec de nominibus hujusce diei breviter dicta sufficiant: quorum quaedam ut ad litteram intellecta sunt, ita permanent; quaedam aliud allegorice significant. In omni enim Scriptura veteris et novi Testamenti, palma semper victoriam significavit.
PL 13, 650Bこの日の名について簡潔に述べたことで足りるとしよう。そのうちある名は文字どおりに解されるとおりにとどまるが、ある名は寓意的に別のことを意味する。旧約と新約のすべての聖典において、棕櫚は常に勝利を意味した。
Sermones dominicales 4.2.2
Per ramos igitur palmarum illa victoria designatur, qua Dominus noster per mortem suam, mortem nostram destruxit, et per tropaeum crucis principem mortis diabolum superavit.
PL 13, 650Bしたがって棕櫚の枝によって、あの勝利が示される。我々の主がその死によって我々の死を滅ぼし、十字架の戦勝記念碑によって死の頭である悪魔に打ち勝った、あの勝利である。
Sermones dominicales 4.2.3
Per flores odor virtutis exprimitur, quo captae fideles animae regem suum ad Hierusalem, id est ad sanctam Ecclesiam tendentem comitantur; ut cum eo Pascha, id est transitum celebrantes, cum eo ad coelestia resurgere mereantur.
PL 13, 650B花によっては徳の香りが表される。その香りに魅せられた信者たちの魂は、エルサレム、すなわち聖なる教会へと進む自分たちの王に付き従い、ともに過越、すなわち通過を祝って、ともに天へと甦るにふさわしいとされるのである。
Sermones dominicales 4.2.4
Per arborum ramos dicta significantur veterum prophetarum, quos ille collectos in via sternit qui simplicia corda fratrum et minus erudita exemplis instruit, ne in via veritatis oberrent.
PL 13, 650C木々の枝によっては、古い預言者たちの言葉が表される。これを集めて道に敷くのは、兄弟たちの素朴で教育の足りない心を、真理の道で迷わぬよう手本によって教える者である。
Sermones dominicales 4.2.5
Illud autem hosanna totiens a plebe repetitum et ingeminatum, unitatem fidei nostrae qua vivere debemus significat; quia licet sit in plebe fidelium tam ordinis quam sexus et aetatis diversitas, uno tamen ore et una confessionis laude Salvatorem nostrum clamare debemus dicendo: Hosanna, id est salvifica sive salvum fac: est enim Hebraeum verbum, quod Latine expressum sonat, salvifica, sive salvum fac populum tuum, sive totum mundum.
PL 13, 650Cあのホサンナが民によって何度も繰り返され、重ねて叫ばれるのは、我々が生きるべき信仰の一致を意味する。信者の民には身分にも性にも年齢にも違いがあるが、それでも一つの口、一つの告白の賛美をもって、我々の救い主に叫ばねばならない。「ホサンナ」、すなわち「救いをもたらせ」あるいは「救え」と。これはヘブライ語の言葉で、ラテン語で表せば「救いをもたらせ」、あるいは「汝の民を救え」、あるいは「全世界を救え」と響く。