作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Sermones dominicales

Sermo II, Caput I 第II説教 第I章

Anonymous · Sermones dominicales · PL 13, 645A · 10 sectiones

Sermones dominicales 2.1.1

1

Studete, charissimi, qui vestras animas a peccato mundare cupitis, ne ab hac via jejuniorum et emendationis, quam tenendam sumpsistis, aliquo turpitudinis diverticulo recedatis.

PL 13, 645A

愛する者たちよ、魂を罪から清めたいと願う諸君は、断食と矯正のこの道、守るべきものとして引き受けたこの道から、何か恥ずべき脇道へそれて離れることのないよう努めよ。

Sermones dominicales 2.1.2

2

Est enim quibusdam vestrum ex deceptionibus antiqui hostis in hac die quaedam injecta consuetudo, non tantum sequenda quantum despicienda; quod pro solo carnis cibo, qui nobis hodie non tollitur, putatis vos omnem corporis delectationem et quaeque turpia posse licenter operari, hac inventa in vobis occasione, ut quia licitum est vobis carnibus vesci, licitum sit etiam carnis voluptatibus uti.

PL 13, 645A

諸君のうちのある者には、古き敵の欺きによって、この日にある習慣が吹き込まれている。それは従うべきものというより、むしろ軽んじるべきものである。今日我々から取り去られていない肉の食物のことだけを理由に、肉体のあらゆる快楽とあらゆる恥ずべき行いを、思うままにしてよいと諸君は考えている。肉を食べることが許されているのだから、肉の快楽を用いることも許されるのだという口実を、自分たちのうちに見いだしたのである。

Sermones dominicales 2.1.3

3

Haec enim opera non Christianorum sunt, sed paganorum. Pagani enim, qui et gentiles vocantur, deorum suorum, id est Jovis, Saturni, Minervae et Veneris festivitatem colentes, post immensam cibi et potus voracitatem turpesque comessationes, ad theatrum, quod et lupanar vocatur, foras civitatem conveniebant: ibique primum jocis diversi generis, ad ultimum cum meretricibus, quae in cavernis ejusdem theatri latebant, luxuriando corpora fatigabant.

PL 13, 645B

これらの行いはキリスト教徒のものではなく、異教徒のものである。異教徒(異邦人とも呼ばれる)は、自分たちの神々、すなわちユピテル、サトゥルヌス、ミネルウァ、ウェヌスの祭りを祝い、飲み食いの限りない貪欲と恥ずべき宴のあと、町の外の劇場(淫売宿とも呼ばれる)に集まった。そこでまず種々の戯れに興じ、最後には、その劇場の穴ぐらに潜んでいた娼婦たちと放蕩にふけって、体を疲れさせたのである。

Sermones dominicales 2.1.4

4

Ad hanc igitur turpitudinis immunditiam, ut Orosius Paulus narrat, idem diabolus, quem colebant, illos provocabat; ut cui solvebant sacrificium de victimis animalium, solverent etiam sacrificium de viribus propriorum corporum.

PL 13, 645B

オロシウス・パウルスが語るとおり、彼らが崇めていた同じ悪魔が、この汚辱の不潔へと彼らを誘った。彼らが犠牲獣の生贄を捧げる相手に、自らの肉体の力の生贄をも捧げさせるためである。

Sermones dominicales 2.1.5

5

Diabolus enim pollutus et immundus est, pollutum et immundum sacrificium sibi requirit: unde pelliceus, id est pellis gratia interpretatur, quia multum luxuria delectatur, quae pellis pulchritudine excitatur.

PL 13, 645C

悪魔は汚れて不潔であるから、汚れて不潔な生贄を自らに求める。それゆえ pelliceus、すなわち「皮のために」と解される。皮の美しさに掻き立てられる放縦を、悪魔は大いに喜ぶからである〔pelliceus が何を指すかは定かでない。悪魔の呼び名の語源解釈と取った〕。

Sermones dominicales 2.1.6

6

Sed quantum distat inter servitutem Dei et diaboli, tantum inter vitam illorum qui a Christo Christiani dicuntur, et illorum qui diabolo subditi in omnibus famulantur.

PL 13, 645C

神に仕えることと悪魔に仕えることの隔たりが大きいのと同じだけ、キリストによってキリスト教徒と呼ばれる者たちの生と、悪魔に服してあらゆる点で仕える者たちの生は隔たっている。

Sermones dominicales 2.1.7

7

Propter hoc cessandum est, fratres, ab hac et ab omni mala consuetudine praesenti die, quoniam haec dies non solum caput est jejuniorum, sed etiam saeculorum.

PL 13, 645C

このゆえに、兄弟たちよ、この日にはこの悪い習慣も、すべての悪い習慣も、やめねばならない。この日は断食の頭であるばかりでなく、世々の頭〔主日が日の順序の第一であること(第9節)から、世々の始まりの意に取った〕でもあるからだ。

Sermones dominicales 2.1.8

8

Est itaque magno cultu et religione veneranda, et non libidinosis voluptatibus polluenda, quia nomine et mysterio prae caeteris videtur esse sacrata.

PL 13, 645C

したがって、この日は大いなる崇敬と信仰をもって尊ばれるべきであり、放縦な快楽で汚されてはならない。名においても奥義においても、他の日にまさって聖別されていると見えるからである。

Sermones dominicales 2.1.9

9

Vocatur autem a Domino dies dominica, quod eam in ordine dierum primam posuit, et quod superata morte, quam pro nobis indignis suscepit, victoque inimico, de cujus nos potestate rapuit, in ea potenter a mortuis resurrexit, et in honore suae resurrectionis nobis illam colendam constituit.

PL 13, 645D

この日は主にちなんで主日と呼ばれる。日の順序の第一にこれを置いたからであり、また、我々のような値しない者のために引き受けた死に打ち勝ち、その力から我々を奪い取った敵を打ち破って、この日に力強く死者のうちから復活し、その復活を記念して、我々にこの日を敬うよう定めたからである。

Sermones dominicales 2.1.10

10

Quomodo igitur cupimus a morte animae resurgere, si diem resurrectionis dominicae nolumus honorare? Et qua ratione putamus mentes nostras per jejunia purgare, si per portam jejuniorum polluti volumus intrare?

PL 13, 645D

それなのに、主の復活の日を敬おうとしないで、どうして魂の死から甦りたいと願えようか。また、断食の門を汚れたまま通ろうとするのに、どんな道理で、断食によって我々の心を清めていると考えるのか。