作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Sermones dominicales

Sermo I, Caput III 第I説教 第III章

Anonymous · Sermones dominicales · PL 13, 644A · 6 sectiones

Sermones dominicales 1.3.1

1

Insuper etiam dies ista, quae veluti janua jejuniorum existit, et canticum laetitiae, id est alleluia, nobis subtrahit, per omnem continuationem sui officii vocem poenitentis plangentis exprimit: docens nos ab immoderata laetitia debere cessare, et in fletu et lacrymis poenitentiae manere.

PL 13, 644A

さらに、断食の門ともいうべきこの日は、我々から喜びの歌、すなわちハレルヤを取り去り、聖務の全体を通じて、嘆き悲しむ悔い改める者の声を表す。過度の喜びをやめ、泣くことと悔い改めの涙のうちにとどまるべきことを教えているのである。

Sermones dominicales 1.3.2

2

Hac igitur nocte, saepius repetito nomine, ipsum alleluia affati sumus; quodammodo illud quasi hospitem retinere cupientes, dicendo illi: Mane apud nos hodie, et caetera.

PL 13, 644B

そこで、この夜、我々はハレルヤの名を何度も繰り返して呼びかけた。いわばこれを客のようにとどめたいと願い、「今日、我々のもとにとどまれ」などと言ったのである。

Sermones dominicales 1.3.3

3

Cui etiam ultimum vale fecimus dicentes: Angelus bonus comitetur tecum, ut iterum cum gaudio revertaris ad nos, ut sciamus non antea nos perfecte gavisuros, quousque corpore et sanguine Redemptoris nostri renovati ipsum canticum gaudendo recipiamus.

PL 13, 644B

さらに最後の別れの言葉もかけた。「善き天使が汝とともに行きますように。再び喜びをもって我々のもとに帰れるように」と。我々は、贖い主の体と血によって新たにされ、喜びつつその歌を再び受けるまでは、完全には喜べないことを知るためである。

Sermones dominicales 1.3.4

4

Antiphona siquidem missae, quae vulgo introitus dicitur, cum poenitentibus plangit dicens: Circumdederunt me dolores mortis et in tribulatione mea. Collecta siquidem cum responso afflictionem poenitentiae sonant.

PL 13, 644B

ミサの交唱、俗に入祭唱と呼ばれるものも、悔い改める者たちとともに嘆いて言う。「死の苦痛が私を取り巻いた、また私の苦難のうちに」。集祷文と応唱も、悔い改めの苦悩を響かせる。

Sermones dominicales 1.3.5

5

Ille denique cantus, quem pro alleluia commutavimus (qui tractus ideo dicitur quod longos cantus habeat) poenitentes profundo gemitu ad Deum clamare docet.

PL 13, 644C

さらに、ハレルヤの代わりに我々が置いたあの歌は(長い歌を持つので詠唱(トラクトゥス)と呼ばれる)、悔い改める者たちが深い呻きをもって神に叫ぶことを教える。

Sermones dominicales 1.3.6

6

Et sic caetera verba officii ordinatim digesta, non laetitiam gaudentium, sed luctum et moerorem videntur exprimere peccatorum.

PL 13, 644C

このように、順序よく整えられた聖務のほかの言葉も、喜ぶ者たちの喜びではなく、罪人たちの悲嘆と悲しみを表すと見える。