作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Sermones dominicales

Sermo II, Caput II 第II説教 第II章

Anonymous · Sermones dominicales · PL 13, 646A · 5 sectiones

Sermones dominicales 2.2.1

1

Fortasse mihi talia castiganti et mea peccata cum aliorum iniquitatibus reprehendenti respondebit aliquis effrenatus, plus voluptatibus corporis quam legibus Dei obediens: Tu, qui naturalem masculi et feminae conjunctionem et amoris vinculum a principio constitutum disjungendum praedicas, omni modo impossibilia et inutilia rogas, ut aliquo jejunio ita a muliere, quae mea caro est, tamquam a cibis, abstineam.

PL 13, 646A

私がこのように戒め、私自身の罪を他の者たちの不正とともに咎めているのを聞いて、おそらく、体の快楽に従うことが神の律法に従うことより多い、自制のない者がこう答えるであろう。「汝は、初めから定められた男女の自然な結びつきと愛のきずなを断ち切れと説いている。汝は、あらゆる点でできもしない無益なことを求めている。ある断食のために、私の肉である妻から、食物から慎むのと同じように慎めというのか」と。

Sermones dominicales 2.2.2

2

Cui ego, quamvis peccator, facili dictu respondebo: Quia Deus bona saeculi non dedit ut abutamur, sed ut juste utamur. Conjugium etenim, sicut et caeterae divitiae mundi, dum juste tenetur, bonum est; dum injuste, vertitur in peccatum.

PL 13, 646A

私は罪人ではあるが、この者に容易に言える答えをもって答えよう。神は世の善いものを、我々が乱用するためではなく、正しく用いるために与えたのである。結婚も、世のほかの富と同じく、正しく保たれるあいだは善であり、不正に保たれるときは罪に変わる。

Sermones dominicales 2.2.3

3

Unde Gregorius: quicquid ad usum vitae accipimus, ad usum vitiorum reflectimus. Nec ego praedico tam sacratae societatis separationem, sed ad breve tempus XXXVI dierum indico abstinentiam. Nam quid prodest abstinere a carnibus, et carnalia opera non deponere?

PL 13, 646A

それゆえグレゴリウスは言う。「我々は命の用のために受けたものを、すべて悪徳の用へと曲げてしまう」。私はこの聖なる結びつきを切り離せと説くのではなく、三十六日という短い期間のあいだ、節制を命じるのである。肉を食べないで、肉的な行いをやめないのなら、何の益があろうか。

Sermones dominicales 2.2.4

4

Qui enim toto anno in his et aliis deliciis positus vixisti, saltem in hoc parvo spatio pro Deo cessare debes.

PL 13, 646B

汝は一年じゅう、こうした快楽やほかの快楽に身を置いて生きてきたのだから、せめてこの短い期間、神のために控えねばならない。

Sermones dominicales 2.2.5

5

Cur enim vir a virtute corporis vocaris, si hanc virtutem in animo non habueris, ut pro Deo, qui tibi cuncta dedit, et a quo quotidie majora petis, decima parte anni jejunare non possis?

PL 13, 646B

汝は体の力ゆえに「男(vir)」と呼ばれる〔vir(男)と virtus(力)の語呂合わせ〕。その力を心にも持たないなら、なぜ男と呼ばれるのか。汝にすべてを与え、汝が日々いっそう大きなものを求めている神のために、一年の十分の一の期間さえ断食できないというのなら。