トリエントのウィギリウスd. 405

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae

Epistola II, Caput VIII 第II書簡 第VIII章

Vigilius of Trent · Epistolae · PL 13, 556A · 6 sectiones

Epistolae 2.8.1

1

Multa praeterea diebus propinquantibus passionis, non tam demonstrata sunt quam veritate depicta, quae in compendium dimittimus; ut per haec pauca quae gesta sunt, plenius mysteria doceamus.

PL 13, 556A

そのうえ、受難の日が近づく頃、多くのことが、示されたというより真実によって描かれたが、それらは簡略のために省く。起きたこのわずかな事柄によって、奥義をいっそう十分に教えるためである。

Epistolae 2.8.2

2

Si tamen mecum patienter relegere relata dignaberis, ab ipsis cunabulis regionis quidem, Sisinnius fuit Cappadox gente vel Graecus, apud vos olim sanguinis primi; fide velox, spiritu magnanimus, laboris prodigus, ad omnia perseverans, metam suam palma concludens non sera, septima repromissionis sorte venturus, junctus semper copula charitatis, pace concordans, divinae frena retinens disciplinae, jugalis tanti populi domitor, Christi index; postremo futuri gregis aut sanguinis germani (sicuti usus, magister rerum loquitur) ducatum viae tenens, periculi proculcator audax et auctor agnoscitur, ut secure pone tenus agmina subsequantur.

PL 13, 556B

もしあなたが、私とともに忍耐して述べられたことを読み返してくださるなら、その地方のまさに揺りかごから述べよう。シシニウスは民族としてはカッパドキア人、あるいはギリシア人であり、かつて諸君のもとで第一の血筋に属する者であった〔apud vos olim sanguinis primi は意味が取りにくい。東方(諸君のもと)で名家の出であった、の意に取った〕。信仰に迅く、霊において度量が大きく、労苦を惜しまず、あらゆることに堪え忍び、遅からぬ棕櫚で自らの決勝点を閉じ、約束の第七の運命によって来るはずの者として〔septima repromissionis sorte は意味が取りにくい。字義どおりに訳した〕、つねに愛の結びに結ばれ、平和に和合し、神の規律の手綱を保ち、かくも大いなる民の軛を共にする馴らし手〔jugalis ... domitor は、軛に慣れぬ民を馴らして共に軛を負った者、の意に取った〕、キリストを指し示す者であった。最後に、将来の群れ、あるいは血を分けた兄弟たち――経験、すなわち事物の師が語るとおり――の道の先導を保つ者として、危険を踏みにじる大胆な者、またその創始者として知られ、後続の隊列が安全に後ろからついてくるようにした。

Epistolae 2.8.3

3

Ita in nostro fidei indice matutino primatus fuit sanguinis et ducatus: qui post demonstratam viam duxit ad vitam, aut induxit ad gloriam, seductor salutis, cognitor veritatis; Propheta testante, Et index meus in matutino.

PL 13, 556B

こうして、我々の信仰の朝の指し示す者において、血の首位と先導があった。彼は、道を示したのち、命へ導き、あるいは栄光へ導き入れた――救いへ誘う者、真理を知る者として。預言者が証するとおり、「また、私の指し示す者は朝に」。

Epistolae 2.8.4

4

Atque ut plus facta mysteria cumularent, et Indici suo non deesset indicium; cum velut animal traherent sancti Sisinnii corpus exanime, collo aerii testis tinnitum concavum ligaverunt, quod vulgus tintinnabulum vocant; insultantes corpori, increpantes morti, exprobrantes non vindicem Christum; et irridentes Domini discipulum, impleverunt salutare mysterium.

PL 13, 556C

そして、なされた奥義がいっそう積み重なるように、また彼の指し示す者に標が欠けないように、聖シシニウスの息絶えた体を獣のように引いたとき、彼らは証人〔である殉教者〕の首に、青銅のうつろに鳴る響き、俗に鈴と呼ばれるものを結びつけた〔aerii は aerei(青銅の)と取り、tinnitum に係ると解した〕。体を嘲り、死を叱り、復讐しないキリストを非難し、主の弟子を嘲笑して、救いの奥義を満たしたのである。

Epistolae 2.8.5

5

Quid enim voluit sibi ille tinnitus aut sequacibus animalibus utilis sonus, decori quoque congruus, collo suspensus? nisi quod vox ructaret nomen Christi, rauca clamando surdis; et principem, ut gregis, ita gentis, in omnibus approbaret.

PL 13, 556C

じっさい、あの鈴の音、すなわち従う家畜に役立つ音、飾りにもふさわしく、首に掛けられたものは、何を意味したのか。声がキリストの名を吐き出し、耳の聞こえぬ者たちにしわがれ声で叫び、群れの長であるとともに民の長でもある者を、すべてにおいて是認するためでなくて何であろうか。

Epistolae 2.8.6

6

Primus enim verbum religiosae vocis increpuit, primus concavis vallibus personavit: adhuc prope brutis animalibus, aut certe pecoribus dux pastus intacti, novi tinnitor auditus, florulentae legis ruminator in gentibus.

PL 13, 556C

じっさい彼は、敬虔な声の言葉を最初に響かせ、最初にうつろな谷々に鳴り渡らせた。いまなお獣に近い者たち、あるいは少なくとも、まだ手つかずの牧草を食む家畜たちのための導き手、新しい聞こえの鈴鳴らし、諸国民のなかで花咲く律法を反芻する者である〔文意が取りにくい〕。