Epistolae 2.3.1
Cum adhuc esset in supradicta regione nomen Domini peregrinum, neque ullum signum esset quod (fidei) signaculum demonstraret, fuerunt hi tunc numero, nunc merito singulares advenae, tam religione quam gente, a quibus non immerito Deus praedicaretur ignotus, longi temporis quieta conversatione compositi, dum nulla fidei utilitas titillaret.
PL 13, 553B前述の地方で、主の名がなお異国のものであり、信仰の印〔底本は fidei を丸括弧に入れて補っている〕を示すいかなる徴もなかった頃、彼らは、当時は数において、今は功績において、類のない来訪者であった。宗教においても民族においても〔異邦の者であった〕。彼らによって、知られざる神が宣べ伝えられたのは、もっともなことであった〔a quibus ... ignotus の係りは取りにくく、このように解した〕。信仰の益が人々をくすぐることのなかった間、長い時を静かな暮らしのうちに落ち着いていた〔compositi の係りは定かでない〕。
Epistolae 2.3.2
Verum nunc, si causa in Dominum surgentis odii requiratur, (violatae) pacis titulus fuit; quia unus ex his, nomine Sisinnius, utroque grandaevior, in quo esset vel sola venerabilis senectus, ecclesiam propriis sumptibus elevavit.
PL 13, 553Cしかし今、主に対して湧き起こった憎しみの理由を問うなら、(破られた)〔底本は violatae を丸括弧に入れて補っている〕平和という名目があった。彼らのうちの一人、名をシシニウスといい、二人より年長で、その身にはただ尊ぶべき老齢だけでもあったのだが、自費で教会を建てたからである。
Epistolae 2.3.3
Fide ditior quam facultate, locuples spiritu, pauper censu, tradidit ovile pastori. Factus est cujus erat conditor, excubator: sed fuit lupis ovile contrarium. Invidit ruina diaboli culmen erectum.
PL 13, 553C信仰では財産より富み、霊において豊かで、資産において貧しい彼は、羊の囲いを牧者に引き渡した。自らが建てたその囲いの、見張り役となった。だが、その囲いは狼どもにとって敵であった。悪魔の滅びは、高く建てられた頂を妬んだ。
Epistolae 2.3.4
Haec fuit sors prima martyrii, ut oves dum agnum persequuntur, occiderent. Addita est velut hostia, illa Deo justior causa: quod cum lustrale malum circa fines agrorum cuperent ducere scena ferali, ac sata nascentia tam protererent quam foedarent; Christi quoque germina calcaturi, luctuosis ornatibus coronati, ululato carmine diaboli, diversarum pecorum pompis erectis in Domini aedem vexillis, nuper de sua gente conversum, victimas dare cogebant operibus tenebrarum.
PL 13, 553Cこれが殉教の最初の運命であった。羊たちが、子羊を迫害しつつ、殺してしまうということである〔occiderent は「殺す」(occīdo)とも「倒れる・滅びる」(occĭdo)とも読める。前者と取った〕。さらに、犠牲のようにして、神にとっていっそう正しいあの理由が加わった。すなわち彼らは、清めの災いを野の境に沿って、死を招く舞台とともに引き回そうとし、芽生える作物を踏みにじり、また汚した。キリストの芽をも踏みつけようとして、喪の装いで冠を戴き、悪魔の歌を叫び歌い、さまざまな家畜の行列のなかで旗を主の家に向けて立て、最近自分たちの民から改宗した者に、闇の業のために犠牲を捧げさせようと強いた〔diversarum pecorum pompis は意味が取りにくい。さまざまな家畜を犠牲として引いて行く行列の中で、旗を主の家に向けて掲げた、と取った〕。
Epistolae 2.3.5
Quod cum Domini ministri sine suo reatu fieri vix viderent, quia assistentes ipsi quoque operibus videbantur communicare confusis; oppignerata sunt illa die sanctorum corpora caedi funestae, dilata tamen palma victoriae.
PL 13, 553D主の奉仕者たちは、これが自分たちの咎なしに行われうるとはほとんど思えなかった。傍らに立っている彼ら自身も、混ざり合った行いにあずかっているように見えたからである。その日、聖徒たちの体は不吉な殺戮に担保として差し出されたが、勝利の棕櫚は延ばされた。