トリエントのウィギリウスd. 405

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae

Epistola II, Caput V 第II書簡 第V章

Vigilius of Trent · Epistolae · PL 13, 554B · 6 sectiones

Epistolae 2.5.1

1

Post vexillum namque diabolicorum lustrorum, quod, ut retulimus, erat indicium gloriae mox futurae, una nocte dilatam ascenditur ad coronam.

PL 13, 554B

じっさい、悪魔的な清めの祭りの旗ののち――先に述べたように、それはやがて来る栄光の前触れであった――一夜のうちに、延ばされていた冠へと登ってゆく。

Epistolae 2.5.2

2

Nam matutinis horis aurorae repente coeli umbra cedente, manus inopinata, sed conspirata colligitur, praeustis armata sudibus atque securibus, et quod rimantibus diaboli ira telum fecisset; ibique levitis aliquantis in ecclesia deprehensis, hymnum cantantibus matutinum, fit vasta depopulatio, saeva direptio: profanantur omnia tam secreta quam divina mysteria; fit postremo praeda, religio.

PL 13, 554B

じっさい、暁の早朝、天の影が突然退いたとき、思いがけない、しかし示し合わせた一団が集められた。先を焼いた杭と斧で武装し、探し回る者たちに悪魔の怒りが武器に変えたあらゆるものを手にしていた。そこで教会にいた数人のレビ人〔助祭などの聖職者を指す〕が、朝の賛歌を歌っているところを捕えられ、広範な荒らし、残酷な略奪が起こった。秘められた奥義も神聖な奥義も、ことごとく瀆された。ついには信仰そのものが略奪品となった。

Epistolae 2.5.3

3

Ne quis hoc vulgare putet fuisse certamen, cum aut insensibilia idola a sensibilibus diruuntur, aut saxorum moles cum suis molitoribus commoventur; ut de cultore et de colendo incertum habeas, quem judices duriorem.

PL 13, 554B

これをありふれた戦いだったと誰も思ってはならない。感覚なき偶像が感覚ある者たちによって打ち倒され、岩の塊がそれを動かす者たちとともに揺り動かされる〔戦いであった〕のだから〔cum 節の趣旨は取りにくい。偶像と同じく、それを拝む者たちも感覚が無く硬い、と言うものと取った〕。崇拝する者と崇拝される物とのどちらをより硬いと判じるか、あなたは決めかねるであろう。

Epistolae 2.5.4

4

Petra Christus in omnibus vexabatur, angularis lapis reprobabatur a gentibus, probandus iterum; mundo sanguine aedificaturus ruinam surgentem. Habebat inter ista fides spectaculum suum.

PL 13, 554B

岩であるキリストは、あらゆる者のうちで悩まされ、隅の石は諸国民に退けられた。再び認められるはずの石である。清い血をもって、起ち上がる崩壊を建て直そうとしていた〔aedificaturus ruinam surgentem は意味が取りにくい〕。この間にも信仰は自らの見世物を持っていた。

Epistolae 2.5.5

5

Sisinnii tunc diaconi corpus lectulo tenebatur, confossum ac saucium pristinis quoque vulneribus, cum aut ovem ad hostiam revocare, aut hostia fieri juberetur, nisi feralibus hostiis consensisset; tuba percussus qua canticum diaboli personabant, non immerito qui sonum fidei primus intulerat: securibus caesus, qui securem ab infecunda gentilitatis arbore defendebat.

PL 13, 554C

そのとき助祭シシニウスの体は寝床に留められ、以前の傷でも刺し貫かれ傷ついていた。そこへ、羊を犠牲へ呼び戻すか、さもなくば自ら犠牲となるかが命じられた――死を招く犠牲に同意しないかぎり。悪魔の歌を響かせていたラッパで打たれたのは、信仰の響きを最初に持ち込んだ者としてもっともなことであった。斧で打ち倒されたのは、実らない異教の木から斧を守っていた者である〔ルカ13章の実らぬ無花果の木の喩えを踏まえるらしい〕。

Epistolae 2.5.6

6

Ac ne longius protraham confirmata; emerita, ut diximus, lectuli deprehenditur quiete; confessus, credo, ut privato mysterio ad crucem citius perveniret, paralyticum populum soluturus.

PL 13, 554C

また、確証されたことを長引かせないために言えば、先に述べたとおり、彼は寝床の当然の安息のうちに捕えられた。告白者となったのは、思うに、私的な奥義によって、より早く十字架に至り、麻痺した民を解き放つためであった〔privato mysterio は意味が取りにくい〕。