Epistolae 2.6.1
Per lignum funibus alligatur lector quoque Martyrius: confessor consimiliter et assertor nominis sui; qui canticum novum, tunc primus, et nunc solus in terra aliena cecinerat; inter strepentes et horridos jubilos pastorales, jam tunc dulcis eloquii redditis Deo laudibus, ut superius memoravi; ac diacono Sisinnio medicinam vel fomenta contulerat, sanaturus dolores, quamvis vulnera suscepturus; revocans eximiis haustibus animam fugientem, non corpori, sed passioni.
PL 13, 554D読師マルテュリウスも、木に縄で縛りつけられる。告白者として、同様に自らの名の擁護者でもあった〔Martyrius と martyr の語呂合わせ〕。彼は、そのとき最初に、いまは唯一の者として、異国の地で新しい歌を歌っていた。羊飼いたちのざわめく荒々しい歓声のただなかで、すでにそのときから甘美な言葉で神への賛美を捧げていた、先に述べたとおりである。そして助祭シシニウスに薬や湿布を施し、痛みを癒そうとしたが、自分は傷を受けることになった。逃げ去る魂を、すぐれた飲み物で呼び戻していた――体のためではなく、受難のために。
Epistolae 2.6.2
Verum sanctus, jam martyrii ad Christum itinere destinato, aquae potum, quia vinum passionis venerat, refutabat, quod vitae verioris fluentis miscuerat calice propinato.
PL 13, 554Dしかしこの聖なる者は、すでにキリストへ至る殉教の道を定められており、受難の葡萄酒――差し出された杯のなかで、より真実な命の流れと混ぜ合わされていた葡萄酒――が来ていたので、水の飲み物を退けた〔quod ... miscuerat は文意が取りにくい。quod を vinum passionis を受ける関係代名詞と取った〕。
Epistolae 2.6.3
In hac itaque cura deprehensus, qui semper de animarum sanctitate sollicitus, non sibi soli natus, aut soli sibi certe victurus, in horti qui contiguus jungebatur secreta secessit, hoc est ab ecclesia non recessit.
PL 13, 554Dこうしてこの務めのさなかに捕えられた彼は、つねに魂の聖さに心を配り、自分一人のために生まれたのでも、自分一人のために生きるつもりでもなく、隣接する庭の奥まったところに退いた。すなわち、教会から退かなかったのである。
Epistolae 2.6.4
Est enim, sicut melius nosti, hortus ecclesia, sepibus mandatorum plantata viventium. Non ingessit corpus, quod negare nolebat: nec temeritatis sumpsit audaciam, confidentia pietatis.
PL 13, 555Aじっさい、あなたがよく知っているとおり、教会は庭である。生ける者たちの戒めの垣で植えられた。彼は、否もうとしなかった体を〔敵に〕押し出すこともせず、敬虔への確信から、無謀の大胆さを取ることもしなかった。
Epistolae 2.6.5
Sicut in Africanis regionibus dicitur, qui in ultroneum funus armantur, quod sine timore faciunt, ambiunt prae tumore.
PL 13, 555Aアフリカの地方で言われているように、自ら進んで死へ武装して向かう者たちは、恐れなくそうするとはいえ、思い上がりから〔死を〕求める〔ambiunt prae tumore は意味が取りにくい。自発的に殉教を求める者を言うらしい〕。
Epistolae 2.6.6
Stetit autem martyr futurus, captus, liber; intrepidus, confessus; agens gratias, vulneratus; saucius corpore, mente securus, caeso capite, privato baptismate, lotus cruore.
PL 13, 555Aしかし殉教者となるはずの彼は、捕えられても自由に、告白しても恐れず、感謝を捧げつつ傷つけられて立った。体は傷つき、心は安らかで、頭は打たれ、洗礼を欠いて〔privato baptismate は「洗礼を奪われて」とも、「私的な洗礼(血による洗礼)によって」とも読める〕、血で洗われた。
Epistolae 2.6.7
Nemo illum sequi meruit qui fugere putabatur, unde vana similisque timori est secessisse, religio: sed comprehensi justa confessio demonstravit, quod ille stetit tantum ut vinceret; ille secessit, ut et persecutor in ejus gloria deperiret.
PL 13, 555A逃げたと思われた彼に、誰も従う資格を得なかった。それゆえ、退いたことは、恐れに似た空しい〔見かけ〕であって、〔実は〕信仰の務めであった〔unde ... religio は文意が取りにくい。退去は恐れのように見えたが実は敬虔の行いであった、の意に取った〕。だが捕えられた者の正しい告白が示した。彼はただ勝つためにとどまったのであり、迫害者もまたその栄光のうちに滅びるように退いたのだと〔二つの ille はともにマルテュリウスを指すと取った〕。
Epistolae 2.6.8
De horto quo fugerat, Martyrius adducitur. Genus est hoc secessisse mysterii, ut purpureus flos locis vernantibus inquilinus, non immerita tingeretur rosa, novum praecedens martyrem; aut inter albentes liliorum per baptismum comas rigatis omnibus recidiva morte plantatis, voluntas vitae tacita dictaretur.
PL 13, 555B逃げ込んだ庭から、マルテュリウスが連行される。この退去は一種の奥義である。春に萌える場所に住まう紫の花が、薔薇として当然のように染まるため――新しい殉教者に先立って――あるいは、洗礼によって潤された百合の白い房のあいだに、すべてが再び死によって植えられ、生命への意志が黙して言い渡されるためである〔文意が取りにくい〕。
Epistolae 2.6.9
Transfixus etiam stipitibus ducebatur ad idolum: sed ante victima esse promeruit, quam ad aram diaboli perveniret.
PL 13, 555B杭で貫かれたまま偶像のもとへ引かれていったが、悪魔の祭壇に着く前に、すでに犠牲となる資格を得ていた。