Epistolae 1.3.1
Alexander quoque, Martyrii consanguinitate germanus, tertius trinitatis hostiam complens, parem confessionis januam reseravit. Nam patriam, Dei causa peregrinus, parentesque deseruit, comes in probationibus fidus, fide magnanimus, miseratione propensus.
PL 13, 551Bアレクサンデルもまた、血縁においてマルテュリウスの兄弟であり、三人組〔trinitas は三人一組の意で、三位一体のことではない〕の第三の犠牲を満たして、同じ告白の門を開いた。じっさい彼は、神のゆえに旅人となって祖国と両親を捨て、試練における忠実な仲間、信仰において度量が大きく、憐れみに傾く者であった。
Epistolae 1.3.2
Et si testimonio meo utcumque creditur, non sunt, nisi ipsi sibi, altrinsecus praeferendi: quos commendari non opus fuit, nisi forte quod decuit. At vero hactenus sunt allevata fastidia, si adhuc auribus libenter admittis.
PL 13, 551Cそして、私の証言がいくらかでも信じられるなら、彼らは互いのどちらかが他方より優先されるべきではなく、ただ自分自身にのみ〔比べて〕まさるのである。彼らを推奨する必要はなかった。ふさわしかったという点を除いては。ところで、ここまでで倦怠は和らげられた〔hactenus sunt allevata fastidia は意味が取りにくい。ここまでは手短に述べて読む者の倦怠を省いてきた、の意に取った〕――もしあなたがなお喜んで耳を貸してくださるなら。
Epistolae 1.3.3
Nam fumosa gentilitas contra vaporem fidei, zelo diaboli flamma furoris incaluit: exinde jam lentum fomitem serpens, quod opibus, ut dixi, fidei paupertate devota, primus id loci diaconus ecclesiae tabernaculum posuisset.
PL 13, 551Cじっさい、煙立つ異教の民は、信仰の熱気に対して、悪魔の熱意によって、怒りの炎で燃え上がった。そのときから、すでにくすぶっていた火口に〔火が〕這い進んだ〔底本は exinde jam lentum fomitem serpens。本文が崩れているらしく、このように解した〕。というのは、すでに述べたように、信仰に捧げられた貧しさのうちに、財を傾けて、助祭が最初にこの地に教会の幕屋を据えたからである。
Epistolae 1.3.4
Accessit quoque justae ad titulos causae, quod condonari hostias diabolo de christiana domo, diaconi fideli ministerio prohiberet, et lustri feralis vexillo praeferri vexillum vetuit passionis.
PL 13, 551C殉教の栄誉に至る正当な理由には、さらにこれが加わった。助祭の忠実な務めのゆえに、キリスト教徒の家から悪魔への犠牲が供えられることは禁じられ、また彼は、死を招く清めの祭りの旗よりも受難の旗が先に掲げられることを禁じた〔praeferri vexillum passionis の趣旨は取りにくい。祭りの行列の旗をめぐる争いを言うらしい〕。
Epistolae 1.3.5
Nam invitata sub uno praemio manus, ad sanguinem convolavit; ac matutinis horis, nimium antecedentis diei vulneribus fatigatum, nec aliter lectulo deprehensum, emerita quiete sepelivit.
PL 13, 551Cそこで、一つの報酬のもとに呼び集められた群衆は、血を求めて殺到した。そして早朝、前日の傷にひどく疲れ果て、寝床にいたところを捕えられた彼を、当然受けるべき安息のうちに葬った。
Epistolae 1.3.6
Lector quoque haud umquam impiger, et ad ministerium antelucanum serviebat, cui in sacrificio diaconus famulabatur; et medicinam vulneribus memoratus Martyrius exhibebat, quam opere quo deprehensi sunt, compleverunt.
PL 13, 551D読師もまた決して怠ることなく、夜明け前の務め――助祭が犠牲〔の祭儀〕においてそれに仕えていた務め――にも仕えていた〔cui の係りは定かでない。ministerium antelucanum に係ると取った〕。また、先に述べたマルテュリウスは傷に薬を施していたが、その働きの最中に彼らは捕えられ、それを成し遂げたのである。
Epistolae 1.3.7
Siquidem secedens ad hortum lector, qui ecclesiae cohaerebat, captus, vitae suae arborem a radice plantavit. Ostiarius etiam passioni adjunctus est: in hospitio deprehensus, animam suam ut non obtulit, ita non negavit.
PL 13, 551Dじっさい、読師は教会に隣接する庭に退いたところを捕えられ、自らの生命の木を根から植えた。守門もまた受難に加わった。客舎で捕えられ、自らの魂を差し出しはしなかったが、否みもしなかった。
Epistolae 1.3.8
Verum omnes in unum collecti, per aliquot spatia tracti, Deo animas exspirarunt. Et duorum quidem ductum est corpus exanime: tertio vero quo tenacior vita, ita fuit poena sensibilior: nam vivus suas spectavit exsequias.
PL 13, 552Aやがて全員が一か所に集められ、ある距離を引きずられ、神に魂を吐き出した。二人については息絶えた体が引かれたが、三人目は、命が強靭であっただけ、苦痛もいっそう強く感じられた。生きながら自らの葬儀を見たのである。
Epistolae 1.3.9
Praeparatus est de sacris ecclesiae culminibus seu trabibus rogus: haec flamma martyres velavit. Reverenti autem voto, cogitamus nobiscum, ut id loci basilica construatur, ubi primum fidei gloriosae testimonium meruerunt.
PL 13, 552A教会の聖なる屋根の頂、あるいは梁から薪の山が用意された。この炎が殉教者たちを覆った。敬虔な願いをもって、我々は思案している。彼らが栄光ある信仰の証しを最初に立てた、その場所に、聖堂を建てることを。
Epistolae 1.3.10
Nunc me immeritum, in utroque consortem, paterno amore consolare, et cum eodem sanctos apud ipsos exorator accede, quatenus possim die illa fimbriam aut sacerdotum aut martyrum, jam omnibus sepositis, peccator attingere.
PL 13, 552Aいま、不相応な私を、いずれにおいても〔あなたの〕仲間である私を〔in utroque consortem は係りが定かでない。司教の務めと殉教者たちを送った悲しみの両方においてあなたと分かち合う者、と取った〕、父としての愛をもって慰め、また同じ〔愛〕をもって〔cum eodem は意味が取りにくい。直前の paterno amore を受けると取った〕、聖徒たちのもとへ取りなす者として赴いてほしい。そうすれば私は、かの日に、すべてが脇に置かれたとき、罪人でありながら、司教たちあるいは殉教者たちの衣の房に触れることができるだろう。
Epistolae 1.3.11
Salutamus speciali servitio sanctitatem tuam: quaeso, ut moerorem meum Domino commendare digneris. Item alia manu. Denegare non potui, quod tuum in nobis erat, gloriosius fieret suscipientis merito, non gratia largientis. Dies autem passionis sanctorum, quarto kalendas Junias, sexta feria, luce nascente.
PL 13, 552A我々は格別の奉仕をもって、あなたの聖性に挨拶を送る。願わくは、私の悲しみを主にゆだねてほしい。同じく別の手で〔書き加える〕〔写本の注記らしい〕。我々のうちにあったあなたのものが、与える者の好意によってではなく、受ける者の功績によって、いっそう栄光あるものとなることを、私は拒むことができなかった〔この一文は意味が取りにくい。「あなたのもの」は、あなたのもとから我々のところに来ていた殉教者たち(その遺骸の一部)を言い、それをあなたに送ることを断れなかった、の意に取った〕。聖徒たちの受難の日は、六月の朔日の四日前〔五月二十九日〕、金曜日、夜明けのころであった。